‹ Histoire de Charles VIIChapitre 204 sur 307 · E DUCE ET REGE DISCORDANTIBUS · texte numérisé non relu

E DUCE ET REGE DISCORDANTIBUS

Cum autem tam caro empta fuisset per regem pax hujuscemodi, per quam et plura, ultra ea que recensita sunt, ipsi Burgundionum duci promittebantur, vix erat ut non proinde penitencia eum sequeretur et animi" mesticia, quod tam insignes suorum regalium porciones ipse dux pro inimiciciis et guerris quas adversum eum ^ duxerat et sustinuerat reportaret, quarum occasione totum pêne regnum in desolacionem devenisset, cum pocius rex existimaret, ob hujuscemodi contra se, regem et superiorem dominum, a vassallo admissa et confederaciones cum antiquis régis et regni hostibus factas, penas ab eo reposci quam lucra et tanta compendia consequi jure debuisse. Unde pax tune quidem, sed profecto concordia atque amicicia aut nulla aut perminima consiliata fuit. Quod ex hiis que postmodum subsecuta fuerunt satis judicari potuit.

Rex tamen ipse, vir promissorum fideique semel date tenacissimus atque observantissimus, pacem ipsam^, licet sibi onerosam valde atque dampnosam parumque honestam, observare quam infringere maluit quoad vixit, licet sepe a multis ut occasiones rupture perquireret sibi suggestum consilioquc^ datum fuisset et ad eos fines multas et varias, undecumquc poterat, amicicias et fédéra expeciisse sit putatus, quemadmodum postea suis locis oportunius annectemus.

Quiescentibus igitur ab armis adversum se invicem Francis et Burgundionibus, restabat jam Francis adversus Anglos dumtaxat-^ arma vertere, quibus procul dubio facile prevalere et eos toto regno pellere non difficile multum fuisset, si in sua milicia disciplinam atque ordinem ^

a. animique P. — b. adversus ipsura P. — c. illam P. — d. con-

Page 1