‹ Histoire de Charles VIIChapitre 206 sur 307 · DE DUCE ET REGE DISCORDANTIBUS · texte numérisé non relu

DE DUCE ET REGE DISCORDANTIBUS

debitum posuissent, quemadmodum postmodum, emensis prope'* octo annis vel novem, ipsos fecisse constat. Sed profecto in milicia Francie nullus ordo, nulla disposicio, nnlla disciplina secundum instituciones et precepta rei militaris servabantur neque sub numéro et stipendio regulari tenebantur ; sed per turmas, sub hiis quos sibi proponerent duces, pervagantes omnes pêne partes et provincias Gallie, rapientes quecumque libuisset et villas atque opida que contra suum impetum se tueri minime possent spoliantes ac diripientes, a nullo se génère injuriarum abstinebant. Ex quo plurima vastitas et'^ desolacio in regno per omnes ipsius partes provenerunt.

Maxime autem animum intendebant terras vastare que sub Anglorum dicione consistèrent. Erat enim tritum tune communi sermone velud proverbium apud' ipsos « melius terram^^ valere vastatam, quam perditam^ », eam appellantes perditam quam hostes tenebant, quamdiu sub eorum potestate maneret. Cum vero eciam Anglici, precipue post obitum ducis Bethfordie ^, in terris que sibi parèrent non dissimiliter in prédis, rapinis et cedibus se haberent, populares rura incolentes miserabiliter opprimentes, incolas patrie se'' exosos/ mirabiliter reddiderunt et effecerunt.

CAPITULUM II

QUALITER AGRORUM CULTURES NORMANNIE JUSSI SUNT ARMARI ET QUOMODO AnGLI DE IPSIS MAGNAM STRA- GEMFECERUNT^.

Et cum adversus eorum rapinas et violencias nulla suf-

a. pêne P. — h. ac P. — c. ad P. — d. Ce mot dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — e. Manque en P. — /. exesos P.

Page 1