IO DE COMITIS ARUNDELLI MISERO EXITU
Contigit enim ea tempestate ^ ut Franci, qui Belvaci erant, inter Belvacum et Gornayum ^ ad quoddam vêtus castellum, vulgo dictum Gerberoy^, reparandum et habitandum venirent^, ut exinde liberius et facilius Anglorum terminos incursarent. Et erant quidem parvo numéro : équités, uf' ferebantur, non ultra l aut Lx*", pedites vero circiter ducenti aut trecenti. Quorum ducatum curabant duo strennui Francorum milicie capitanei, quorum alter La Hire^, alter Poton^ appellabatur. Quod cum Rothomagi esset nunciatum prefato comiti Arundelli, qui cum exercitu petere Caletensium terminos ad eos opprimendos se preparaverat et exercitum expeditum habebat, versus castrum illud de Gerberoy suos gressus direxit.
Quo cum adventasset cum f estinacione ^ cum quadringentis aut quingentis de valencioribus equitibus suis, reliquum suum exercitum et belli apparatum preveniens, cogitabat Francos, ne per fugam elabi possent, circumquaque cingere-^ et eis omnem exitum inhiberc^, sibi pollicitus eos omnes patibulis et furcis affigere. Ad quod perficiendum equos funibus et laqueis onustos secum adduxerat. Sed cum ejus animum simul et periculum suum qui illic astabant Franci non ignorassent, perpendentes qualiter circum castellum ipsi Angli, equis suis traditis mangonibus, hac atque'' illac incaucius pervagantes, improvide sese agerent, impetu valido cum equitibus et pedestribus copiis e vestigio insequentibus de castello in ipsos irruerunt, eos cum furore magno cedentes ac-' prostementes. Ad quem tumultum cum idem comes exterritus'' in quemdam ortum cum pluribus suorum nobilium se recepisset, cesis ferme omnibus qui circa se ade-
a. veniret P. — b. ut manque en P. — c. lancée P. — d. La Hiere P. — e. cum confestinatione P. — /. circum cingere P. —