‹ Histoire de Charles VIIChapitre 233 sur 307 · Dans la nuit du 24 septembre · texte numérisé non relu

Dans la nuit du 24 septembre

3. Au début de 1436, vers le 20 février (G. de Beaucourt, op. cit., t. III, p. 7, n. i).

228 DE PARISIACAE URBIS LIBERATIONE

illam urbem ex inferiori parte provenire poterat ; ex superiori autem regione, cum eciam Secana propter Meldinum et alla opida et Materna propter Latiniacum clausi essent, fieri non poterat quin famé atque omnium rerum inopia miserabiliter conficeretur.

Cum itaque ad tantam urbs ipsa calamitatem adducta venando fuisset, que majore ex parte suorum numerositate civium, qua una re ceteris omnibus urbibus Occidentis aliquando precelluerat ^, nudata erat, ut supra diximus, nec^' uUum jam reperire sciret effugium quominus ad venatorum rethia laberetur, nichilominus tamen adhuc eidem subvenire conati sunt Angli. Nam illuc ex Anglia miliciam novam invexerunt, circiter ad duo milia equitum. Qui, cum quodam die obviam Francis exivissent^ qui de Pontisara et aliis municionibus cum magno agmine circa terminos Sancti Dyonisii adventarant, habuerunt cum eisdem Francis valde infelicem congressum ^ ; nam pêne omnes vel cesi vel capti fuere.

Hoc autem non fortuitu aut casualiter ita contigisse creditum est ; nam ex civibus Parisiensibus non exigua multitudo jam cum Francorum ducibus*^' de urbis deditione^^ facienda clam et secreto convenerat, auctoribus Michaele de Lalier et Guillelmo Sanguin^, qui inter alios cives et locupleciores et famosiores tum habebantur. Unde ad recipiendam hujusmodi dedicionem (cum semper in urbe magna solerent esse Anglorum presidia et solito eciam majora noviter illuc ex Anglia intra vissent), necessarium erat Francos manum militarem habere multam et validam strennuosque duces ad opus hujuscemodi perficiendum. Itaque propter hoc opus noviter adventarant multi Francorum équités Pontisaram et ad alia

a. Ce mot dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — b. ivis-

Page 1