QUID IN NORMANNIA FRANCIS SUCCESSERIT
quam si Harefiotum obsessum, illo opère neglecto, obsidione libérassent.
Purgato igitur vallo Lociveris, quod ex ruderibus priorum menium atque turrium quas Anglici diruerant, ut diximus, impie tum complanatumque fuerat, decursis jam post hoc annis vi aut vu, fossam magnam per tocius opidi circuitum Franci fecerunt portasque erigentes ac munientes, muros eciam atque turres et varia propugnacula brevi tempore exstruxerunt ; sic quod in paucis mensibus locum munitissimum et multo amplius quam antea fuisset reddiderunt ^.
Feruntur illic multo tempore, dum cepto insisteretur operi, fuisse usque ad quatuordecim millia equitum qui agros illos vastissimos Normannie usque ad viginti leucas continuo quaquaversum incursabant et omnia populabant". Ex captivis quoque agrorum cultoribus et ceteris quibus manus inicere^' potuissent totum illud suum opidum implebant.
Porro dum talia a Francis per agros Normannie factitarentur, manebat interea urbs'' Parisiorum in magnis angustiis, ut quo se divertens ab ipsis posset se eximere penitus ignoraret. Karolus enim Francorum rex, postquam ab Anglorum manu ipsam recuperarat, eam semel tantum, non amplius, et nec nisi paucorum dierum spacio visitarat^'^. Unde languens tota et exsanguis confectaque, absque uUa pêne respirandi spe prostrata, jacebat, nisi Dominus ex alto cuncta prospiciens, adjutor semper in oportunitatibus in tribulacione, Karoli régis animum velud longo sopore torpidum ac remissum ad subvencionis solacia eidem urbi prestanda excitasset.
a. Ce mot écrit par l'auteur, en G, dans un blanc laissé par le copiste. — b. inycere manus P. — c. Ce mot dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — d. visitavit P.