‹ Histoire de Charles VIIChapitre 276 sur 307 · Eure, arr. de Louviers · texte numérisé non relu

Eure, arr. de Louviers

3. Landes, arr. de Saint-Sever, chef -lieu de canton. Sur le voyage de Tartas et la campagne de Guyenne, résumés ici par Basin en quelques lignes, voir G. de Beaucourt, Histoire de Charles VII, t. m (1885), p. 232-256.

4. Allusion probable à la prise de Dax et de Saint-Sever (juin 1442).

CAPITULUM XVII

De expedicione magna quam prior dux Sumerceti

TRAJECIT IN FrANCIAM

Eo autem pêne tempore, quidam Anglonim princeps, dux Sumerseti^, unus ex majoribus regni Anglie, homo animo ultra modum elatus et presumptuosus, sed in opère et effectu vanus et inefficax, duxit in Normanniam magnum et potentem exercitum ex ordinacione procerum regni Anglie. Quibus magna quedam et miranda se facturum in Francia spoponderat, si sibi ducatus milicie Anglicane crederetur et committeretur. Unde, cum suis promissionibus ab Anglis fides et assensio prestaretur, obtinuit ut dux tocius exercitus crearetur". Igitur, parata classe ultra trecentarum navium in littore Anglicano et instructo armis, equis ceterisque ad apparatum belli necessariis exercitU; cum sua classe transmisse freto, applicuit ad ultimos fines Normannie, ad opidum seu castrum^' cui nomen est Cesaris Burgus^. Ubi cum exercitum suum deposuisset universum, qui profecto erat non minus quam decem millium equitum, alios Anglorum principes atque*^ duces contempnens qui Rothomagi astabant^^, regimini tocius provincie incumbentes, ad archana quedam exequenda que sciret solus nec cuiquam mortalium donec absolverentur et opère complerentur duceret revelanda seu communicanda animum intendit. Cum enim vel a ducibus vel militibus quibus erat imperator datus sepe de eo quod agere intenderet seu proponeret interrogaretur, magno cum animi tumore et supercilio gravi nichil aliud in responsis dabat, ut vulgo tune ferebatur,

a. Les six mots obtinuit... crearetur dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — h. Dans l'interligne, de la main de l'auteur, au-dessus de opidum, en G. — c. ac P. — d. existebant P.

Page 1