DE MORTE DUCIS SUMERSETI
nem urgere potuerit ; sed post duos circiter menses quos in eo opère vario atque inutili detriverat obsidione soluta, inefïicax cum sua" pêne tota quam advexerat^^ gente, per Baiocismum remenso mari, in Angliam cum ingenti dedecore et confusione permaxima redierit.
Cum autem ipse cum tanta reversus esset infamia et ab Anglorum principibus, quibus ingencia se facturum promiserat, exprobrando admoneretur ut trophea et manubias ostenderet quas de Gallia invexisset in Angliam, plurimaque hujuscemodi modo coram, modo in occulto ad ipsius ignominiam vulgo per Angliam jactarentur, tantam proinde animi mesticiam accepit, non valente ipsius petulancia atque superbia probra quecumque vel injurias ferre pacienter, quod*" infra paucos dies morbo inde contracto, ex hac instabili luce est subtractus^. Qui profecto, si se adjungere curavisset illis Anglorum ducibus atque milicie veteranorum qui circa fines Rothomagensium et in ea urbe tum aderant eorumque uti consilio, aliqua pro Anglorum dominio valde utilia gerere potuisset.
CAPITULUM XVIII
De obsidione opidi Diepe et quomodo castra Anglorum A Francis expugnata atque incensa fuerunt 2.
Ea enim tempestate ipsi Anglici, auctore comité Cherosberierîsi, domino de Talhot, contra opidum Diepe maritimum castra posuerant et ex opposito opido trans amnem qui, decurrens juxta menia opidi, portum navibus facit, supra montis cacumen^ bastilliam munitissi
a. pêne sua P. — h. adduxerat P. — c. Manque en P,
I. En 1444. Voir une brève mention de la mort de Somerset dans