INTER JOHANNEM> DUCEM BURGUNDIE
ET AURELIANENSIUM DUCES
Pater ejus Karolus sextus, per annos plurimos antequam migraret e seculo, seu alicujus veneficii opéra, seu naturalis lapsu complexionis, in furorem atque amentiam versus est, licet lucida haberet sepius intervalla^. Cujus infortunii occasione inter regni principes et precipue inter ducem Aurelianensem, ejusdem Karoli régis germanum, et Johannem Burgundionum ducem ^, invidie pro regni administratione, ad quam régis amentia eum inutilem et impôt em reddiderat, emulaciones et contentiones oborte sunt, dum quilibet se alteri in hoc, ambitionis et utilitatum suarum gracia, preferendum esse existimaret, habente unoquoque multos assectatores et partium suarum studiosos. In tantum autem malum illud invaluit, et faces odii atque inimicitiarum adeo accendit, ut procuraret prefatus Johannes, Burgundionum dux, vir utique generosi'* et excelsi animi, dictum Aurelianensium ducem in urbe Parisiorum interimi, cum annus dominice gracie curreretMCCCCVII»^^^^
Hujus autem interempcionis et ad id usque immanitatis progressi odii aliam etiam causam fuisse, a viris magnis, hujusce rerum verisimiliter non ignaris, talem accepimus *.
Cum enim haberet idem Burgundionum dux generosissimam dominam in conjugem, fiHam unius ducum Ba-
a. gloriosi P. — h. 140711s Q.
I. Les premiers accès de folie de Charles VI sont de 1392. Voir