‹ Histoire de Charles VIIChapitre 48 sur 307 · Il mourut à Hal (Belgique, prov, de Brabant), le 27 avril · texte numérisé non relu

Il mourut à Hal (Belgique, prov, de Brabant), le 27 avril

CAPITULUM III

Que callide Johannes, dux Burgundionum,

preparata fecit, priusquam peremptionem

aurelianensium* ducis executioni mandaret

Priusquam vero vindictam hujuscemodi ac tanti principis cedem* exequi decemeret, qui régis unicus germanus et ejus, jam ut^ prediximus, amentis, in regalium dispensacione, maxime tum'^ pre ceteris principibus auctoritate precellebat, hac cautela usus fuisse fertur. Postquam enim patri suo Philippe exequias et solempnia funeris ex more persolvisset, ipsius conciliarios precipuos accersivit, consilium deposcens, quatenus ei apciorem modum edicerent, quo sue voluntatis decretum de prefati principis peremptione, quoque minoribus sese'^ committeret periculis, effectui mandare posset. Illi autem cum adprime exterriti de tam nefaria et periculosa voluntate, ab ea eumdem dimovere et revocare eniti satagerent, ab eodem, sub vite sue periculo, interminati sunt ut quantocius, quod poscebat, curarent perficere : dicente non se ab eis facturusne id esset, consilium expetere, quod perficiendum omnimodo ^ statuisset ; sed ut qua via et cautiore ^' potissimum indicarent. Ad quod ut consultius et sine precipitacione que in arduis, cum super eis consulendum fuerit, precipue obesse solet, intendere ac meditari possent, inducias tridui postularunt ^.

Quo effluxo spacio, cum apud se graviter et morose revolvissent magnitudinem facti et que exinde verisimiliter mala atque pericula essent eventura, hujuscemodi^' consilium tradiderunt, ut, quoniam post personam régis

a. Aurelianensis P. — h. cedi P. — c. ut jam P. — d. Dans

Page 1