‹ Histoire de Charles VIIChapitre 65 sur 307 · Isaïe · texte numérisé non relu

Isaïe

CAPITULUM VIII

QuoMODO REX Anglorum per Caletensium

AGROS IN PiCARDIAM CUM SUO EXERCITU VENIT

Post dedicionem autem opidi sic ut premisimus factam, cum jam mensis octobris esset^, deliberavit idem Anglorum rex, quam navigio expedicionem illuc aducxerat, terrestri itinere ad opidum suum de Cales in finibus Flandrie reducere^, si forte Francigenas ad dimicandum et prelio congrediendum provocare et attrahere posset. Accinctus igitur iter egit per agros Caletenses ^, predas agendo et cuncta diripiendo, et flumine Summone transmisso, in Picardiam venit *.

Francie vero principes et optimates, ad magnam sibi cessurum ignominiam reputantes, si prédis onustum cum captivorum multitudine, tam longo itinere omnia devastando et diripiendo, hostem abire permisissent, exercitum maximum "^ de tocius regni nobilitate et armigeris coegerunt. Erat numerus'' quadruplo et amplius major quam exercitus Anglorum ^ haberet ; sed certe Anglis Virgilianum illud convenire poterat :

Exigui numéro, sed hello vivida virtus^.

Econtra vero Franci, licet robusti satis et armis animisque instructi forent, tamen absque militari ordine et disciplina atque, ex longa quiète et pace, exercicii armorum inexperti erant. Ipsi itaque ex diversis regni partibus tam principes,

a. magnum P. — h. nam numerus P. — c. Anglorum exercitus P.

Page 1