‹ Histoire de Charles VIIChapitre 67 sur 307 · PER PICARDIAM ANGLORUM REX TRANSIT · texte numérisé non relu

PER PICARDIAM ANGLORUM REX TRANSIT

majores quam minores, duces, comités barones, milites et nobiles ingenti numéro congregati, obviam se Anglorum régi et suo exercitui obicere, ne ultra procederet, decreverunt. Quod et fecerunt, ut eos ad dimicandum compellerent. Et ferunt nonnulli (quod an ita se habeat, non satis compertum habemus) regem Anglorum, cum tam numerosum atque validum exercitum sibi obvium accessisse intelligeret, ducibus Francorum obtulisse restituere opidum de Caleys et magnum auri pondus persolvere, si libère et absque dampno gentis sue ad regnum suum redire sineretur ^ ; quod cum minime reciperetur, velud necessitate compulsum, ad dimicandum et armis decertandum'^ se parasse.

Cum itaque immineret dies quo ad certamen deveniendum erat, acies ex utraque parte instructe et ordinate sunt, et rex quidem Anglorum ad suum exercitum hujuscemiodi verbis concionatus esse dicitur, priusquam certamen aggrederetur :

« Venit nunc hora -, o commilitones optimi atque fortissimi, qua^ vobis, non pro gloria vel propaganda nominis fama, sed pro vita, dimicandum est. Nos quidem, Gallorum presumpcionem atque animos satis spectatos habentes, certum habemus quod si per ignaviam vestram seu metum ab eis opprimi sustinueritis, nemini vestrum parcituri erunt, sed omnes, veluti plebeyos et innobiles, pecorum more trucidabunt. Ego quidem et sanguinis mei principes id nobis proventurum minime formidamus, a quibus magna auri pondéra consequi, si nos vincerent, sperantes, servare longe magis quam perimere hostes curabunt. Sed si tantum periculum effugere ac vit are cupietis,

a. certandum P. — b. que P.

Page 1