Voir ci-dessus, p
4. Voir un assez long récit de ce combat naval dans le Religieux de Saint-Denis, éd. Bellaguet, t. VI, 1852, p. 34 et suiv. Sur les galères envoyées par les Génois, voir la Chronique d'Antonio Morosini, éd. L. Dorez et G. Lefèvre-Pontalis, t. II, 1899, p. 88 et suiv.
Thomas Basin. J.
CAPITULUM XI
De descensu secundo Henrici Anglorum regis in normanniam, apud tolcam
Decurso vero biennio, instruendis exercitui et classi impenso"^, cum, ut celebri fama per totum regnum Francie ferebatur, dux Burgundionum fedus cum Anglorum rege percussisset ^, solvens e littore classem Anglorum rex idem Henricus, de quo supra diximus, ad littora Normannie appulit, currente anno Domini M CCCC XVII*, mense augusti^^. Cui cum"^ Franci, multitudine numerosa armatorum terre littora complentes ^ ne in terram descenderet, per dies aliquot conati fuissent obsistere, irrito tamen eorum annisu facto, Anglorum classis littora tenuit apud Tolcam ^, villam maritimam, et illic in terram, cedentibus qui ad littoris ^ municionem ad ven tarant, descenderunt.
Quantus vero terror^ tunc^ incolas invaserit, quantus metus ex solo Anglorum nomine omnibus' incesserit, non est facUe dicere. Ita enim repente patria tota exterrita fuit, ut nullus pêne, nisi in sola fuga, aliquid sibi presidii relictum esse conlideret. Et nisi in plerisque civitatibus et opidis a capitaneis, quibus locorum custodia mandata erat, obserate fuissent porte et incole vi ac metu retenti, procul dubio multe ex his-^ habitatoribus vacue relicte fuissent, quemadmodum et^" in nonnullis constat contigisse. Populus enim terre longa tune pace simul cum servitute imbellis et simplex nimis erat, estimantibus pluri-
a. impensis P. — b. 14 17 G. — c. augusto P. — d. Manque en P. — e. complebant P. — /. littorum P. — ■ g. terror patrie P. — h. Manque en P. — i. Manque en P. — /. hiis P. — k. Manque en P.