DE ROTHOMAGO AB ANGLIS CAPTO
ludis sibi allatam, non segniter aut negligenter transire permisit ; sed acquisitis omnibus pêne civitatibus"^, opidis et castellis inferioris Normannie, ad obsidionem urbis Rothomagensis, metropolis tocius provincie, totis viribus incubuit, omnes secum habens suos in ea^ obsidione germanos.
Erat autem urbs ipsa, tum propriorum numerositate civium, tum ex concursu plurimorum ex opidis et agris finitimis ac tocius eciam Normannie, qui illuc tanquam ad tutissimam urbem confugerant, mirabiliter referta^' et plena populo. Sed ea res majoris calamitatis ipsi urbi attulit materiam. Nam cum longa Anglorum obsidione premeretur et nec de terra nec de mari aut flumine ulla ei solacia provenirent, tam valida atque horrenda famés inde secuta est, ut, deficientibus humanis alimentis, nec equis aut canibus, soricibus ac ratonibus vel quibusvis immundis animalibus abstentum sit et, ut olim Jherosolimis, cum a Romanorum exercitu obsideretur, eadem pêne clades, tum ex famé, tum ex subsecuta idem"^ sevissima peste, hanc urbem affecerit atque vastaverit, — si parva licet componere magnis ^.
Feruntur enim, obsidione durante ^ famé tabeque consumpti ultra .lx°i. hominum^. Cum autem tantis afficerentur malis, adhuc tamen sese dedere detrectabant, tum propter horrorem nominis Anglorum, qui tune incolis terre nimis incogniti, licet interjacentis freti spacio satis
a. Manque en P. — b. Manque en P. — c. conferta P. — d. inde P. — e. Manque en P.
son « beau frère » {Journal d'un bourgeois de Paris, éd. Tuetey, p. iio, n. 3). Capeluche fut décapité le 26 août 141 8, avec deux de ses complices.