DE PAGE APUD TRECAS FACTA
tos tamen gravi auri pondère, quod ad ducenta milia scutorum veterum et amplius ^ ascendere ferebatur ", prêter donaria atque honoraria^, quibus — non parvo estimandis — interventorum pro se atque mediatorum favorem et graciam consiliari eis necesse fuerat, uti in rébus talibus sepe fieri assolet.
CAPITULUM XIV
De page FACTA INTER KaROLUM VI FrANCORUM ET
Henricum Anglie reges et Karoli septimi exheredacione.
Recepto itaque Rothomago et sub dicionem Anglorum redacto, multa^ per hoc opida et castella similiter eciam ad Anglos transierunt ^. Et quia regni tocius imperium Anglorum rex, nedum Normanniam, sibi adicere cupiebat, videntes qui circa Karolum adhuc regem, qui omnes pêne tum ex Burgundionum partibus erant, se et regnum non facile tutari posse adversus Anglorum vires ^, qui jam Normanniam pêne universam occupabant, et contra eciam Francorum potenciam, quos Arminiacos dicebant, qui utrisque, tam Burgundionibus quam Anglis, fortiter imminebant, et se et terras quas tenebant ab utrisque defendebant, pacis fédéra inierunt et pepigerunt^ inter ambos reges ; ita videlicet quod Francorum rex, velud per inobedienciam ad se, patrem, exheredato filio suo Karolo septimo, tune, ut diximus, delfino Viennensi et parcium illorum qui Arminiaci appellabantur imperium tenentes,
a. dicebatur P. — b. donaxia honoratia P. — c. Manque en P. — d. Ce mot dans l'interligne, de la main de l'auteur, en G. — e. pepegerunt P.