‹ Histoire de l'Eglise de Genève depuis le commencement de la réformation jusqu'à nos joursChapitre 164 sur 220 · DE L'ÉVÊQUE PIERRE DE LA BAUME · texte numérisé non relu

DE L'ÉVÊQUE PIERRE DE LA BAUME

du 20 novembre 1S35.

Archives de Genève. Portefeuilles des pièces historiques. Dossier N» 1089 bis.

Petrus de Bauma Dei et sancte sedis apostolice gratia episcopus et princeps Gebennensis, etc. Dilecto procuratori fiscali gebennensi. Dubitamus civitatem nostram Gebennensem non posse cito erroribus deslitui nisi super predicationibus in ea de cetero faciendis opportune provideamus ; varios enim sermonizantes indies illuc occurere intelleximus, falsa, clam et secrète in aulis et ortis et alibi docentes, et sub quorum dissimulata urbanitate et inhonesto tectorio grex nostra fraudulenter decipilur et a cultu Dei alienatur. Ut autem morbo huic medatur, de nostra sancta sciencia procerumque nostrorum consilio, juxta quoque nobis de jure tanquam antistiti creditam facultatem per ultimum lateranse concilium confirmatam, quod statuimus et ordinamus neminem sub pénis ab ipso jure introductis indignationisque nostre, perpétue excommunicationis et centum librarum gebennensium licere in civitate nostra predicta et episcopi confinibus clam, palam, occulte vel publiée sacram paginam sacrumve Evangelium predicare, exponere aut alias quomodocumque dicere vel instruere, instruive, exponi aut predicari facere per quemque nisiprius nostra seu vicarii nostri generalis expressa interveniat auctoritas et licentia. Tibi hoc ideo expresse committo de mandatis quatenus ne quis premissorum ignorantiam sumat, nostram prescriptam ordinationem seu statutum sono tube per carraphos et plaleas locaque dicte nostre civilatis assueta publicari facias, perque universos et singulos subditos noslros et alios civitatem nostram degentes observari precipi facias, sub pénis paribus premissis in contra venien tes procurabis declarari, librasque sic declarandas reparationi meniorum dicte nostre civitatis applicatas et applicari, faciès et cum ordinatio nostra hujus modi in expulsum cedat civilatis nostre predicte errorum et abusiumex quibus toi, orta jam sunt scandallaet rixe. Bene-

dileclos sindicos dicte civitalis nostra parte monebis tibi taies favores in premissis prestari quod nostra prescripta ordinalio palentesque nostre ut jacent observantiam ab omnibus possint obtinere. Date in prioratu nostro Arbosii die vigesima mensis novembris anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo tertio. Petrus episcopus et Princeps Gebennensis. P. Datum illuc et receptum de dicto Geben, Episcopo et Principe. Machard.

Page 1