‹ Histoire de l'Eglise du Mans (volume 4)Chapitre 32 sur 43 · HERBERT DE MILESSE FAIT UN DON A L' ABBAYE DE SAINT-VINCENT · texte numérisé non relu

HERBERT DE MILESSE FAIT UN DON A L' ABBAYE DE SAINT-VINCENT

Quisquis Sanctorum consors et perpétue retributionis desiderat partiçeps exislere , necesse est ut ex rébus transitoriis quas possidet Deo sancteque Ecclesie et ei condigne servientibus largiendo, future felicilatis premium sibi adquirere studeat, et quod rationabiliter agitur scripturarum série taliler oportet alligari, ut per futura tempora oblivione nequeat violari. Ego igitur Herbertus de Miletia, peccaminum meorum enormitatem considerans, eorumque mole quorum per nimia aggravor, quoquo modo alleviari desiderans , Deo omnipotenti sanctisque martiribus Vincentio atque Laurentio , beatissimis quoque confessoribus Domnolo et Aldrico, monachis quin etiam in eorum cenobio famulantibus, pro mei ipsius propriique genitoris neenon et aliorum omnium parentum meorum animarum salute, reddo omnem terrain plenam atque arabilem de Colongeio atque Sarceio , colibertorumque omnium medietatem , que quondam de prelatôrum sanctorum jure fuerat, excepto Rotlando cum sua terra, quem michi ad presens retinco cum equitum beneficiis, Huberti videlicet de Gampania, Raimundi Willelmi , Apolchardi, atque Girozii. Ceterum Willelmi , prenomine Wedene , beneticium eis restituo eosque habere permitto, cum totius silve medietate, acceptis tamen a prelibatis monachis denariorum X libris et auri II unciis, quas habuit mater mea Hildegardis , ut huic redditioni benigna faveret , accepta quoque ipsius loci omnium benefactorum societate , neenon firmata conventione , ut in prefato monasterio cunctis diebus competentibus pro mei patris meorumque parentum omnium animarum salute a modo una celebretur missa. De his autem que ad presens retineo , et si sub eadem calumpnia quam michi de omnibus inferre monachi consueverant , constitui ut nemini quicquam prece vel precio , seu quolibet alio modo expendam , nisi sanctis prenominatis eorumque famulis, quorum noscuntur esse juris. Hoc autem agere studui, annuentibus dominis meis Gaufrido, Andegavoruin comité, Herberto, Cenomannoruni principe, Wulgrino presule,

faventibus etiam fratribus et sororibus meis, aliisque quam plurimis quorum nomina subnotari precepi : Reginaldi , Gurhanni , Alberici. (Cartulaire de Saint- Vincent, à la Biblioth. Impér., n" 5444.)

Page 1