FONDATION DU PRIEURÉ DE SAINT-NICOLAS A SABLE, PAR ROBERT DE SABLÉ
Notum esse omnibus volumus, quod ego Rotbertus de Sablulio et uxor mea Hazvisa dedimus sancto Martino Majoris monasterii et monachis ejus ecclesiam Saneti Machuti cum ceteris omnibus ecclesiis ejusdem castri pertinentibus ad predictam ecclesiam canonicalem , ita ut, quando aliquis de canonicis morietur aut monacbus fiet , veniant paulatim prébende eorum in potestatem monachorum, donec ablatis illis quatuor canonicis quatuor, pro eis monachos abbas Majoris monasterii ibidem constituât. Dedimus quoque supradictis monachis unam mediaturam terrae cum pratis que ad illam pertinent et exampliationes bosci de Boeria , que erant meœ proprise. Dedimus etiam illis terram ad burgum faciendum solutam et quietam sine ullis consuetudinibus prêter has quas hic memoramus. In die mercati mei quamcumque rem vendiderit homo monachorum, sive in burgo illorum , sive in meo mercato , prêter panem et vinum et carnem mortuam, dabit michi inde theloneum. De pane autem vel de vino vel carne mortua si vendiderit ea domi suœ, nichil habebo. Si mercator cursorius fecerit venditionem aut emptionem in burgo monachorum cum homine illorum, habebo ego theloneum de mercatore , illi vero de homine suo nisi in die mercati. Sed si ille mercator fecerit michi aliquam injuriam , vel de ipo theloneo , de quacumque re, non tamen repetam eum in burgo eorum, nec faciam ei quicquammolestiedum in eo manebit. Similiter si homo monachorum fecerit qualecumque forisfactum cuilibet homini, faeiet ille homo clamorem inde ad prepositum monachorum , qui si noluerit inde rectum facere , veniet ille ad monachum , per quem si non potuerit rectum consequi , referetur causa ad me. Quod si nec ego potuero impetrare a monacho, ut de homine suo rectum faciat , non tamen faciam ullam vim consistenti in burgo monachorum aut in aliqua re illorum. Extra autem si invenero injuriosuin, compellam eum stare ad justitiam. Si vero aliquis homo qui non sit mercator cursorius vendiderit aliquid aut emerit in burgo monachorum aliis diebus prêter diem mercati, dabit illis teloneum, non michi. Dedimus quoque supradictis monachis in Losdunensi ecclesiam de Anglario et omnia quœ ego propria habebam pcrtinentia ad illam ecclesiam. Et quod alius habet in ipsa ecclesia si aliquo modo vel dono vel pretio potuerint adquircre , concedimus nos et filii nostri. Dedimus etiam illis sex arpennos vineae sitos in Losdunensi et dccimum denarium, et decimum porcum pastnagiidc Brionensi ; et prêter bec pastionem ad quingentos porcos in perpetuum. Hanc clemosinam fecimus ego
et uxor raea pro animabus nostris et pro anima comitis Gaufredi, et pro animabus parentorum nostrorum et filiorum nostrorum ac filiarum, et pro anima Gaufredi fratris Hazvisœ uxoris meae, et pro animabus fratrum meorum Hamrici et Guidonis.
Et ut hœc elemosyna, pro qua perpetuam querimus mercedem, ipsa quoque perpétua et inviolabilis permaneret , fecimus eam confirmari auctoritate Philippi , régis Francorum , dum esset ipse rex in obsidione Castelli Calvi montis, et Balduini, cognati ipsius régis, filii comitis Flandriae, et comitis Gauzfredi, de cujus casamento erat, et uxoris ej us nomine Julittœ, et fratris ejus Fulconis. Testes de auctoramento régis : Bartholomeus archiepiscopus Turonensis , Gauzfridus episcopus Parisiacensis , Adhericus episcopus Aurelianensis , Ivo episcopus Sagiensis , Baldricus equilibrator régis, lngenulfus magister pincerna, Radulfus dapifer, Walerannus camerarius, Fulco filius Gervisi et Gervisus frater ejus , Rotbertus Gifart. Petrus cancellarius subscripsit. Eustachius firmavit capellanus, Gaufridus capellanus similiter firmavit.
Sigillum Gaufredi comitis Andegavensis.
Signv Philippi régis.
Signv Balduini comitis Flandriœ.
Signum Philippi gloriosissimi régis.
Data vu iduum augustarum, anno vin. Philippi gloriosissimi régis. Àctum apud castellum Galvi montis in Dei nomine féliciter. Eustachius notarius ad vicem Balduini recognovit et (subscripsit) indictione v.
Anno ab incarnatione Domini millesimo lxvii. ( Charte originale conservée aux Archives d'Indre-et-Loire. )
GUILLAUME LE CONQUÉRANT OBLIGE LE CHAPITRE DE SAINT-FIERRE-DE- LA-COUR A INFÉODER LE MONT-GREFFIER A RICHARD, PANETIER DE CE PRINCE.
( Vers 1085. )
Tempore Guillelmi Anglorum régis, eodem rege prœcipiente, dédit Normannus Ribolla, tune prefectus et decanus ecclesie sancti Pétri {de Curta), RichardoPannetario feudum de Monte Grifferi (1); et proinde
(1) Mont- Greffier
fecit ei Richardus homagium , tali conditione ut predictus Richardus et heredes sui istud facerent homagium cum uno equo per unum mensem, aut inserviret decauo vel preposito, seu communi capitulo, sive in Anglia, sive in Normannia, vel in aliis locis ubi Ecclesie necesse fuerit. Débet Richardus, cum ad Pascha venit, unum de cereis reficere, illum scilicet qui die sabbati Paschae débet benedici. Débet etiam tam magnum facere, quod sit decem librarum. Preterea, si necesse sit, pro rébus ecclesiae et pro capitulo duellum committere débet aut pugilem querere qui pro eo pugnat. Hoc factum est in presentia Guillelmi , Anglorum régis , tempore Hoelliepi^ anno quo mortuus est vir venerabilis Arnaldus epûs. Hoc vidit Hugo de Gadurcis, Patricius, Guido Harengot, JohannesVoteri, Huber-
tus Ribola, Angebaldus cantor B. Pétri ( Copie aux Archives de la
Sarthe. )
ACCORD ENTRE LE CHAPITRE DE SAINT-PIERRE-DE-LA-COUR ET LES OFFICIERS DU COMTE DU MAINE, TOUCHANT LES SÉPULTURES.
( Fin du xie siècle. )
Tempore Heliae comilis et Roberti Grossi, cantoris beati Pétri de Curia, facta est ingens contentio inter canonicos beati Pétri et servientes comitis de processione ad mortuos suos sepeliendos. Dicebant enim servientes quod canonici debeant ire ad omnes progenies tum familiare , videlicet ad totam familiam magistri panetarii , ad totam familiam magistri pincernae , ad totam familiam magistri coci. Canonici autem ex parte altéra hec negantes sacramento probaverunt, scilicet Radulphus Suduses, Droco Trassel, non quod talis erat Ecclesie consuetudo, quod ire non debebant ad eos sepeliendos, nisi ad hos prescriptos très magistros famulos et ad eorum uxores et filios et filias. Et si forte exierint de domo horum trium magistrorum servientium, seu matrimonio, seu aliqua alia causa, et alienaverint se ab omnibus patrum predictorum, non eis processionem deberi; et sic res scripta est. Hoc audierunt Patricius de Cadurcis, Hugo filius Guidonis..., et totum capitulum, et plures alii. (Copie aux Archives de la Sarthe. )
()6ti HISTOIRE DE l/ÉGLISE DU MANS.
HUGUES ET PATRICE DE CHAOURCES FONT DES DONS CONSIDÉRABLES A L'ABBAYE DE LA COUTURE, ENTRE AUTRES DE L'ÉGLISE DE SAINT- MARTIN DU BOURGNEUF.
Notificari litteris ad memoriam futurorum dignum ac utile est, utaudiatur et sciatur quod Fulco filius Hunaldi, pro remedio sue anime, parentum quoquesuorum, tam vivorum quam mortuorum,uxorisquesue, dédit Deo et S. Petro de Gultura et monachis ejus medietatem cimiteriiS. Martini Novi vici cum omnibus consuetudinibus ejus, et campum de Beata , et duas olcas , unam subtus furnum et alteram ad campum Porcarii , et aream ad faciendum molcndinum ; et postquam factum fuerit, monachi habeant quartam partem; molnarium cum communi consilio mittent, et riduciam quam sibi faciet, faciet et monachis; quod si forisfecerit , simul illum distringent; et si emendaverit , et aliquid acceptum fuerit, monachi suam quartam partem accipient. Arripennum etiam prati dédit , indeque habuit xn solidos , et uxor illius septem , et pro molendino habuit duos modios annone. Hoc donum Patricius de Cadurcis, de quo tenebat supradictus Fulco , deditque idem Patricius monachis ecclesiam S. Martini Novi vici, incensam et desolatam, et primitias et sepulturam, etomnemofferluram. Aream quoqueGuillelmi,tilii Frotburgis, cum omnibus consuetudinibus dédit , tali modo ut ipse teneret de monachis sicut tenebat ab ipso. Hoc donum in capitulo nostro factum est, istis videntibus et audientibus , Joffrido de Monte Porcherii , Hugone de Lavalle, Joffrido de Betorinniaco, Martino vicario, Fulcoio de Tussiaco, Guillelmo vicario , Roberto filio Aviti , Warino de Tania, qui erat cum Fulcone. Nostri homines, Herbertus presbyter, Hugo Aunilarius, Theodericus de Brullone, Robertus vicarius, et multi alii. — Et sciatur quod supradictus Fulco ad mortem suam effectus noster monachus, dédit nobis unammasuram terre quam excolebat Gautorius Molnarius, et unum arripennum prati , et terram que ad sinistram partem vie que ducit ad Cenomanicam urbem, que sua erat, excepta terra Garenioti et Normendelli,et concessit ut eam statim haberemus. Dimisit quoque nobis alteram medietatem cimiteriiS. Martini Novi vici, quam post mortem uxoris sue haberemus; nam antea dédit aliam medietatem et molendinum de quo nobis dederat quartam partem ; totum nobis concessit post mortem uxoris sue habendum, et insuper totam suam terram que erat de fevo Patricii de Cadurcis, post mortem uxoris sue, tali conventione ut ad mortem suam eadem uxor ejus a nobis apportaretur, et honorifice sepeliretur. Testes qui hoc audierunt et viderunt : Johelus abbas, qui dédit benedictionem, monachi
Letardus monachus. Joffridus Callidus, Garnerius filius Horvei, Joffridus cognomine Gaudinus, Durandus Faber, Ebrardus, Landricus de Quinciniaco , Trotmundus clericus , Ebrardus consanguineus supradicti Fulconis, quem idem Fulco vocavit ante se et osculatus est eum sub nomine verefidei, ut si aliquis beneficium ejus calumniando impedire vellet, ipse pro eo desuaderet. Hoc donum annuit Patricius de Cadurcis dominus ejus, quem Joffridus Callidus adduxit de Lavalle Guidonis hujus rei causa. ( Compendium historiœ abbatiœ Culturœ. )
FONDATION DU PRIEURÉ DE SAINT-CORNEILLE DE TENNIE EN FAVEUR DE L'ABBAYE DE LA COUTURE.
Omnis anima que in hoc momentaneo seculo assumpto corpore vivit, inter originale peccatum multis iniquitatibus fruitur, teste Scriptura que ait : nemo mundus a sorde, nec infans cujus est diei unius vita super terrain. Quapropter multas patitur adversitates, inimicorum persecutiones, corporum infirmitates, Domino taliter perhibente languido : Vade et noli peccare, ne deterius contingat. Ego igitur Hubertus Ribola, me pro meis facinoribusdiu vexatum facinore carceris régis Anglorum recognoscens, ne deterius mihi contingat, preterita mala corrigens, futura pro meo posse devitans, votum quod ego et uxor mea Gersendis in carcere voveramus, annuente Deo meo, adimplere volumus. Consilio itaque et assensu domini Hoelli,episcopiCenomanensis, damusDeoet S. Petro Culture et monachis inibi degentibus ecclesiam S. Cornelii de T annexa cum omnibus rébus ad ecclesiam pertinentibus, scilicet presbyterio, cimiterio , decimis, primitiis, oblationibus , pro remedio anime mee uxorisque mee Gersendis, animarumque filiorum meorum, scilicet Huberti , Fulgonis , Hugonis, Joffridi, ac filiarum, necnon omnium parentum nostr^rum, filiis meis supradictis ac filiabus annuentibus. Guarinus quoque, filius Garini de Tanneia, annuit hoc donum pro Dci amore et pro anima patris sui Guarini, qui quondam S. Petro Culture ejusque monachis predictam ecclesiam dederat, ita ut post mortem suam haberent, annuentibus filiis suis Guarino et Guillelmo , indeque donum per Letardum cognatum suum super altare S. Pétri Culture misit, pro quo octricitatione idem Guarinus filius Guarini a me et uxore mea Gersende quadraginta solidos denariorum recepit, me prcterea unoquoque anno sibi persolvente censum xx solidorum, eo quod jam dicta ecclesia de fevo suo erat, quod a me tenebat. Fulco quoque clericus, avunculus Guarini, supradictam ecclesiam monachis annuit, et Gersende uxore mea denariorum sexaginta solidos recipiente, dedimus et in perpetuam elecmosynam concessimus omncs décimas quas in Cani)>ania habebamus et in bosco nostro qui appcllatur
668 HISTOIRE DE i/ÉGLISE DU MANS.
de Veigron, qui est ultra alveum Veigrie, dedimus et concessimus monachis ita libère et quiète possidendum sicut ego prius possidebam ; quidquid necessarium fuerit usibus mouachorum eadeni in ecclesia S. Cornelii degentium excepto dare et vendere. JofFridus vero nepos meus aimait hec omnia. Testes suut qui hec audierunt et viderunt: Guillelmusde Tusseio, Vincentius Berengarii, Hugo Guidonis , Nitardus Harangot, Tbebaudus Hubaudi, Hubertus de Cheureio, Gumbertusde Tanneia, Johannes Sorigius Garini, Frogerius de Puteis , Vincentius de Alaor, etc. Et ut hec omnia firmiuset certius haberentur sigilli domni Hoelli, episcopi Cenomanensis, testimonio corroborari fecimus, etc.
Quia inter cetera salutis opéra praecellit charitas, que nunquam excidit, que Altissimo venit in gratiam, de rébus transitoriis, quas nonnisi peccando possidemus,eterna acquirentes,in celestibus thesaurizare debemus, admonente Scriptura que ait : thesaurizate vobis thesauros in celo. Ego igitur Helias , cornes Cenomanensis, votum Huberti Ribole approbavi ; etiam omnibus fidelibus patefieri volui,quod ipsediu vexatus affliclione carceris régis Anglorum cumuxore sua Garsende in carcerevovens, Deo annuente, postea adimplevit, consilio etiam meo etassensu, necnon etsanctaammonitione domni Hoelli, Cenomanensis episcopi, predictus Hubertus dédit Deo et S. Petro Culture et monachis ibi degentibus ecclesiam S. Cornelii de Tanneia cum omnibus rébus ad ecclesiam pertinentibus , scilicet presbyterio, cimiterio, decimis, primitiis, oblationibus, pro remedio anime sue uxorisque sue Garsendis animarumque liliorum suorum , scilicet Huberti, Fulconis, etc. Testes sunt qui audierunt et hec viderunt : Gaufridus decanus, Hildebertus archidiaconus, Fulquerius, Gradulphus, Josbertus Fulconis Gaudri. De laicis Herbertus de Sensa, Paganus de Monte, Herbertus de Gerchia, etc. (Compendium historiœ abbatiœ Culturœ. )
FONDATION DU PRIEURÉ DE SAINT-DÉSIRÉ DE CHAMPAGNE EN FAVEUR DE L'ABBAYE DE SAINT-VINCENT.
(Fers 1096.)
Ego Jaguelinus sanctis martyribus Vincentio atque Laurentio eisque servientibus monachis , sancti Desiderii ecclesiam de Campaniaco a me adquisitam a quodam milite meo vocato Widone , donavi , et omnia ad eamdem ecclesiam pertinenlia libenter concessi, excepta medietate décime , quam predictus miles Wido paupertate districtus sibi retinuit; quod videlicet ideo feci, quatenus Hugo et f rater meus qui monachus supradictorum martirum fuerat, causa cujus hoc maxime feci, ut audire raereremur illud dominicum : Euge serve bone et fidclis, etc. ; et ut
PIECES JUSTIFICATIVES. t>69
hoc ilonum in futuro maneret , îv libras Cenomannieœ monete imputando caritati michidederunt ; cujus rei sunt testes Hildreicus de Rioles, Warinus Pelliparius , Rogerius cocus, Gifardus, Willelmus Gloet , Osbertus Pelletarius, Pulcha dies, Ebrardus famulus. ( Cartulaire de Saint-Vincent, à la Bibliothèque Impériale, n° 5444. )