AUGMENTATION DU PRIEURÉ DE SAINT-DÉSIRÉ DE CHAMPAGNE
(Vers 1097.)
De Ernulfo etiam de Campaniaco émit Harduinus quamdam decimam vu solidos, quam nobis annuit isdem Ernulfus et Hugo deCadulciis, de quo eam tenebat, sicut vidit Patricius de Valle Widonis. Dédit nobis isdem Ernulfus unum arpennum terre et unum ortum juxta crucem pro beneficio loci istius. De Ildcberto quoque émit unum arpennum terre x solidos. Predictus igitur Harduinus, quando venit ad ordiuem monachicum, dédit Deo et sanctis martiribus Vincentio et Laurentio quamdam decimam vioi quam emerat de Viventio de Alvor et de Radulfo filio ejus , pro qua dédit eis unum equum valentem lx solidos. Hanc ergo decimam et tertiam partem omnium decimarum quas tenebat de pâtre suo dédit nobis isdem Harduinus, et pater suus Fulcoius et frater ejus Gausbertus et omnes alii fratres annuerunt. Dédit nobis etiam unum arpennum vinee de fevo Augerii filii Roberti, de quo isdem Augerius dédit nobis censum pro anima patris sui et sua, quando Jérusalem perrexit. Fulcoius etiam pater Harduini quando ad ordincm nostrum venit , dédit nobis olcam ante portam ecclesie ad burgum faciendura, atque terram ad dimidium modium et spinam pediculosam, nec non et aquam ad unum piscatorem in Sauge. Wiclo quoque de Alvor dimisit nobis ad obitum suum terras quas emerat frater suus Hugo, et dimidium arpennum vinee apud Luciacum unum molendinutn. Has vero omnes res et quascumque in fevo Secuse in predicta parochia adquisivimus, annuit Herbertusde Secusa , et uxor ejus Eremburgis, et lilius ejus Milo et iilia sua Hersendis in inlirinitate qua obiit in domo lapidea in eodem Castro Secuse ; et ob hoc fecit sibi Rannulfus abbas c missas cantari, quas eidem per suum bacculum pastoralcm vadiavit , per quam etiam annuitionem de manu ipsius Herberti filiique ipsius Milonis accepit, sicut viderunt testes subscripti : Eremburgis uxor ejus , Hersendis filia ejus, Elisabeth nonna neptis ejus, Hugo filius Theobaudi, Ivo de Franceriis, Drogo filius Mainardi , Raimundus de Guria, Raimundus filius Morini , Rannulfus abbas , Harduinus monachus de Campaniaco, Richardus famulus, Vitalis cleriçus de Tuftaco. (Cartulaire de Saint» Vincent, charte 138.)
070 HISTOIRE DE i/ÉGLISE MJ MANS.