‹ Histoire de l'Eglise du Mans (volume 4)Chapitre 36 sur 43 · XL · texte numérisé non relu

XL

DON DE GAUTIER CAVALLO EN FAVEUR DE LAUMONERIE DE L'ABBAYE DE SAINT-VINCENT.

( Vers 1085. )

Notum sit quod ego Gauterius Cavallo, per assensum domini mei Albericide Miletia, de cujus beneficio ego tenebam, nec non uxoris mee Mazeline cum iîlio meo Willelmo, quod idem fecit consobrinus meus Albericus,dedi Deo sanctoque Vincentio, et specialiter pauperibus illius ecclesie, pratum quoddam, pro salute anime mee et omnium parentorum meorum,pro quo a curatore illorum pauperum nomine Roberto pro caritate xxxiii solidos accepi. Testes hujus rei sunt : domnus abbas Rannulfus , Albericus prior et omnes monachi totius congregationis , Odo Salvatus, Hugo presbyter, Hamelinus miles, Rogerius pistor, Walterius filius Haimonis, Herveus. Data sunt hec xvm kal. julii, régnante Helia comité et Hoello episcopo. Gensus autem hujus prati videlicet vi denarii redduntur in festo sancti Johannis Baptiste. ( Cartulaire de Saint- Vincent, charte 94.)

GUILLAUME LE CONQUÉRANT CONFIRME UN DON FAIT A L'ABBAYE DE SAINT-VINCENT.

(Vers 1083.)

Eo tempore quo Willelmus rex Anglorum cum Fulcone Andegavensi comité juxta castellum Vallium tremam accepit, venit Hugo Viator ante regem Anglie in caméra Hoelli decani, et ibi ex precepto régis dixit se ea conditione émisse domos et vineas quas inter sanctum Vincentium et turrem habebat , quod post exitum suum de seculo sanctus Vincentius et monachi ejus quietas eas habeant et similiter eas teneant sicut illi tenuerant, a quibus ipse ex consensu monachorum emerat, quod donum rex confirmando annuit, ita ut predictus Hugo ea que sancto Vincentio dederat ulterius nec forisfacere, nec dare posset, nec vendere , sed prescripta conditio inconvulsa sancto Vincentio ejusque monachis servaretur; unde rex Willelmus abbatem Willelmum vice omnium monachorum de assensu hujus doni per quemdam baculum investivit , \identibus subscriptis hominibus : Gausfrido Constantiniensi episcopo , Rogerio comité, Widone de Oilleio , Hoello decano et Angerio monacho. (Cartulaire de Saint-Vincent, charte 99. )

Page 1