‹ Histoire de l'Eglise du Mans (volume 4)Chapitre 38 sur 43 · LV · texte numérisé non relu

LV

LE PRÊTRE HUNAULD DONNE A LA COUTURE L'ÉGLISE ET LE CIMETIÈRE DE CONLIE AVEC D1 AUTRES PROPRIÉTÉS.

Tam presentibus quam futuris certum fieri volumus, quoniam ego Hunaudus, presbytcr ecclesie béate Marie de Gultura, ecclesiam et cimiterium de Conleio cum pertinentiis suis, et decimam de Monte Pion, sicuti jus meum et possessionem sub tempore domini mci abbatis Odonis de Burris, monachis B. Pétri de Gultura soluté et quiète dedi. Hujus vero rei testes sunt Herbertus et Paganus nepotes mei, Ramaldus Besault, et plures alii. ( Gartulaire de la Couture, fol. 10. )

HILDEBERT REMET A L'ABBAYE DE LA COUTURE DES ÉGLISES QUI LUI AVAIENT ÉTÉ ENLEVÉES PAR DES LAÏQUES.

Hildebertus, Genomanensis episcopus, Odoni abbatietconventuide Cultura. Hactenus pro ecclesiis quas olim quorumdara laicorum insolenlia de jure nostro substractas dicebamus, scilicet Tanidam, Loceium, Baladonem, Salgiam , Pacium atque Avesiam , de quibus diu litigati , de consilio et assensu archidiaconorum et conventus canonicorum vobis dimitto possidendas , et quidquid in Cenomanico episcopatu hodie possidetis vel deinceps acquirere poteritis. Pro hac pace vos datis mihi x libras, et omnibus canonicis simul lx libras. Facta est ista concordia in capitulo B. Juliani anno mcxii. Testes : Ugo decanus, Fracbaldus precentor, Fulcherius archidiaconus. (Cartulaire de la Couture, fol. 10.)

LETTRE DE HILDEBERT, ARCHEVÊQUE DE TOURS , A ODON, ABBÉ DE LA COUTURE, POUR ASSURER A CE MONASTÈRE LA POSSESSION DE L'ÉGLISE DE SAINT-DENYS.

J., humilis Turonorum arcbiepiscopus , 0. abbati totique conventui monasterii S. Pétri de Cultura, salutem in Domino Jesu Christo. Justis postulationibus bcniguum prebere assensum et virtuti adscribitur et

premium promeretur. Quapropter ego Hildebertus , sancte Turonensis Ecclesie licet indignus archiepiscopus , preces tuas , o venerande frater Odo , exaudire et religione tua raoneor et charitate compellor. Ecclesiam igitur S. Dionysii, quam Hugo de S. Dionysio,annuentibus fratribus suis, scilicet Fulcone et Borello, cura avunculis suis Fulconio et Guillelmo, B. Petro de Gultura in eleemosynam dédit, ego in perpetuum possidendam prefatomonasterio concedo, per omnia salvo jure Matris Ecclesie nihil oib que ad illam pertinere noscuntur. Preterea memoratam sic eleemosynam fieri concedo, ut quod sacerdos in prefata ecclesia tempore predecessoris nostri Hoelli obtinuit, sine diminutione obtineat et quiète. Ut autem boc nostre gratie beneficium illibatum et stabile permaneret, Hugo, ejusdem Ecclesie archidiaconus et archipresbyter, prescriptam concessit donationem, rogansetiam ut ego libenter id quod tu, charissime frater Odo, postulabas, exequerer. Hnjus igitur nostre concessionis gratiam nemo evacuare présumât, nemo minuere attentet. Quod qui facere presumpserit, in irritum cedat ejus presumptio, nec ullum sortiatur ex sua fructum audacia. Duxi quoque memoratam concessionem meo signare et munire sigillo, exserens in illos anathematis sententiam , quicumque Domini nostri integritatem evacuare presumpserit. Quod profecto donum , dum episcopus essem Genomanis , hoc eodem scripti tenore feci, deinde factus Turonorum archiepiscopus quod feceram confirmavi. {Compendium historiée abbatiœ de Cultura. )

DÉCRET DE H1LDEBERT, ÉVÊQUE DU MANS, RENDU EN FAVEUR DES MOINES DE SAINT-AUBIN D1 ANGERS , ET PORTANT CONFIRMATION DES ÉGLISES QU'ILS POSSÉDAIENT DANS L'ÉTENDUE DU DIOCÈSE DU MANS. L'AN 1111.

Quantis quibusve studiis raonastice religioni requiem sanctorum devotio providerit pontificum, indulta privilegiorum gratia latere non permittit. Ad ostendendum quippe quam sollicitus eorum affectus erga sancta extiterit monasteria , non solum proprias cis concessere possessiones, sed etiam ab aliis collatas tueri ac defendere curaverunt. Eorum ego Hildebertus, Ccnomannorii episcopus, et veneratus devotionem et exempla secutus, ecclesias quas in Cenomannensi cpiscopatu monasterio sancti Albini a Ghristi iidelibus collatas predicti fratres monasterii usque ad nostra tempora possederant, cum decimis et oblationibus et reliquis reditibus ecclesiasticis, sancto Albino concedimus et nostre auctoritatis pagina in perpetuum possidendas confirmamus. Quibus id etiam exuberiore gratia indulgemus, ut salvis bis consuetudinibus et reditibus que in prrefatis ccclesiis vel in eorum sacerdotibus possidebat Mater Ecclesia , mutationes personarum quas relevajionea appcllamus

G84 histoire de l'église lu mans.

ab eis deinceps excludantur. Earutn autem ecclesiarum nomina hec sunt : Sanctus Martinus de Luchiaco, sanctus Silvester de Ma/icornant, sancta Maria de Ligrone , sanctus Launomarus , sanctus Martinus de Miseriaco, sanctus Petrus de Avesiaco , sanctus Petrus de Ulmis, sanctus Albinus de Loconaco, cum membris suis, sanctus Albinus de Fracteto , sancta Maria de Basilgia Gundunii, sanctus Petrus de Cripta, sanctus Gervasius de Basilgia juxta Criptam , sanctus Gervasius de Coloniis, sanctus Gallus : Genomani civitatis intra muros sanctus Petrus (1) , extra muros sanctus Andoenus (Archives de la Sarthe.)

CHARTE PAR LAQUELLE H1LDERERT , ÉVÊQUE DU MANS , CONFIRME AUX MOINES DE MARMOUTIER LE DON DE L'ÉGLISE DE TORCÉ , QU'ILS TENAIENT DE LA DÉVOTION DE QUELQUES FIDÈLES.

Ego Hildebertus, Cenomanorum episcopus, omnibus sancte Ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus notum tieri volo , quod monachi Majoris monasterii nostram presentiam adhierunt, petentes ut domum ecclesie de Torciaco, quam quorumdam fidelium devotio nostris temporibus eorum loco contulerat, concederemus et lilterarum nostrarum auctoritate firmarem ; quorum petitionem cum qua decuit benignitate suscepi, hisque ipsam ecclesiam futuris temporibus possidendam concessi ; et ut ipse assensus noster atque concessio immobilis permaneret, presentibus litteris et sigilli pontitîcalis impressione eam roboravi. Data Cenomanis civitate, n kalendas octobris. ( Copie aux Archives de la Sarthe. )

HILDEBERT AUTORISE LES DONS QUE JUHEL , SEIGNEUR DE 'MAYENNE , FAIT A L' ABBAYE DE MARMOUTIER, DES CHAPELLES DE SES CHATEAUX DE MAYENNE ET DE LASSÉ.

Justis petitionibus assensum debere attribui et divini muneris est inspiratio et sancte auctoritatis et omnium pie sentientium veneranda omnibus approbatio. Quod ego Hildebertus, Cenomannensis Matris Ecclesise indignus episcopus , considerans , petitioni Juhelli de Meduana assensum decrevi non negandum. Gonvocatus igitur ab eodem Juhello , consultus etiam et rogatus, et ab ejus matre et sorore, sed et castri baronibus exoratus, ut capellam suam de eodem Castro cum omnibus

11) Saint-Pierre-1 Enterré.

appenditiis ejus, et capellam de Laceio similiter cum ei pcrtinentibus, Majori monasterio et monachis sancti Martini concederem et fîrmarem. Ego cum personis Ecclesie quibus id pertinere videbatur , decrevimus tam justis petitionibus assentire. Damus igitur et concedimus prefato monasterio ecclesias supradictas cum omnibus ad eas pertinentibus , salvo jure Matris nostre Genomannensis Ecclesiac, assentientibus et confirmantibus , ut supra dictum est , quibus ex nostra parte id pertinere videbatur. Et ut hec aliquis perversus aut impostor in futurum destruerevel etiam infirmare, quod absit, si conetur, non valeat, auctoritate nostra et sigillo presentem cartulam decrevimus muniendam, vinculo anathematis innodantes, quisquis hoc presumpserit, donec se congrue emendationi subjiciat. Acta sunt hec anno ab Tncarnatione Domini m. c. xx., indictione Mil., epacta xvm., anno episcopatus domni Hildeberti xxmo mi*».

S. Hildeberti epf f . S. Pagini decani f . S. Fulcherii archidiaconi f . S. Gervasii Paganelli archidiaconi f . S. Gervasii precentoris f . S. Guarnerii de Meduana. S. Gradulfi archidiaconi f. (Bibliothèque Impériale, Ms. Gaignières. )

LXI a.

CONCESSION DE DIVERS DROITS ET PRIVILÈGES FAITE PAR LISIARD DE SABLE AUX MOINES DE MARMOUT1ER.

{Uan 1110.)

Notum sit tam presentibus quam futuris , quod mortuo Roberto Burgondione, domino Sabolii castri, cum Lisiardus filius ejus successisset in paternum honorem, calumniatus est nobis , videlicet Majoris monasterii monachis , quidquid avus ejus, qui et ipse Robertus dictus est , nobis in eleemosynam donaverat , et prenominatus pater ejusdem Lisiardi concesserat. Unde et nos ei obtulimus quod indc adversus eum, si ei placerct, in judicium veniremus. Quod ipse repudiavit se facturum. Verumtamen nos, qui quod nostri juris erat, injuste perdere nolebamus, sicut potuimus, cum eo ad concordiam convenimus hoc modo. Ipse quippe jus nostrum recognovit, et omnia quae calumniabatur, nobis concessit et confirmavit liberrima prorsus et absolutissima ab omnis vicaria et consuetudine sive exactione , sicut prenominati antecessores ejus, avus scilicet atque pater, ea nobis dederant, concesserant et confirmaverant, et sicut litere que apud nos de primo dono conscripte sunt , cum suis testibus attestantur. Verumtamen jam dictus Lisiardus istud sibi voluit retinere, ut quotiescumque latro aliquis caperetur in burgo nostro, redderetur ei, et ipse justitiaret eum pro voluntatc sua. Hoc nutcni ex toto ei concedere noluimus, sed tantum <\o latrono extranoo

G86 HISTOIRE DE L'ÉGLISE Hl MAX*.

concessimus hoc modo. Quotiescumque aliquis latro extraneus furabitur quippiam in illo burgo nostro, si deprehcnsus fuerit, tandiu retinebit eum homo ille cui furatus fuerit rem suam, doncc totum rehabeat quicquid perdiderit. Postea vero reddetur domino Sablolii, et justitiabit eum pro voluntate sua. Si quis autem de burgo nostro, in burgo nostro quippiam furatus fuerit, si etiam fuerit deprehcnsus, nihil inde pertinebit ad dominum Sablolii , sed erit omnino in potestate monachi nostri , qui tune curam illius obedientiœ obtinebit. Et ne hec convenientia possit ulterius violari ab eo vel a successoribus ejus, dedimus ei xv libras Cenomanensium denariorum et alios lx solidos propter unum equum quem requisivit a nobis. Actum anno Dominicœ Incarnationis mcx, Videntibus et concedentibus Guidone Gool , Salomon de Brione , Hugo de Juviniaco , Aiardus de Vegia, Matheus de Monfool, Hugo de Mala Societate, Guaslinus Hareus , Guarinus fihus Buchardi. De monachis domnus Willelmus abbas noster, Guillelmus prior, Radulfus prior sancti Nicolai, Ginardus prior de Laval, Markerius de Boeria. etc. Hoc quoque concessit Hersendis mater ejus et Godehildïs soror ejusdem. Quod viderunt et audierunt Symon de Villeux et Albericus nepos ejus, Guarinus Hareus, etc. Auctoramentum agolini , filii Lisiardi de Sablolio. De concessione Roberti, filii Lisiardi de Sablolio, Gaufridi, episcopi Andegavensis litterae. ( D. Martène, Histoire de V abbaye de Marmoutier. )

FONDATION DU PRIEURÉ D'AVEZÉ , DÉPENDANT DE l/ABBAYE DE SAINT-Al Bl.\ D1 ANGERS.

( Vers l'an 1100. )

Satis utile videtur, ne oblivioni tradantur, presentium facta litterarum notitia futurorum presentar-i memorie. Notum igitur sit omnibus qui nunc sunt et futuris, quod quidam miles, nomine Wilelmus, cognominatus Ghesnels, et uxor ejus , cui nomen Adelais, pro redemptione animarum suarum et parentum suorum, donaverunt Deo et sancto Albino ejusque monachis ecclesiam sancti Pétri de Avesiaco, sicut eam ipsi tune habebant : id est, medietatem totius ecclesie eum dominio suo, et presbiteragium eum appenticiis suis, eum terris, eum pratis, eum decimis, eum offerturis, et totam sepulturam, decimam quoque trium molendinorum et piscium qui ibi capti fuerint, et dimidium cimiterium , ad burgum faciendum, et omnes homines qui ibi habitabunt quietos et ab omnibus consuetudinihus clamaverunt , excepto pasnagio ; et quodeumque, donatione vel emptione , monachi ibi adquirorc potuerint, similiter concesserunt , exceptis militaribus seHiciis. Concos^erunt quoque

monachis ut tantum dominici porci eorum in omnibus boschis suis quieti , sine'pasnagio, carrèrent.

Hoc donum concesserunt et auctorisaverunt : Robertus Rupes, Haimericus clericus et Paganus, fratres supradicti Wilelmi, et soror ejus, nomine Agatha, cum marito suo qui dicebatur Hugo Desreez. Hoc etiam concessit Johannes, qui tune ipsius ecclesie erat presbiter. Tandem rem concessit monachis sancti Albini Robertus, cornes de Belelmo. Igitur ad suscipiendum predictum donum, ierunt de monachis sancti Albini: Wido prior, Stephanus monachus, Gurhannus monachus, Jarnogonius monachus , Fulcoius monachus et Beraldus presbyter atque Rainerius ; et de famulis monachorum ibi affuerunt : Gervasius mariscallus, Samazellus, Ernaldus atque Audefredus; et de militibus Roberti de Belelmo : Willelmus Faiellus, Hugo nepos ejus, Haimericus Gruellus ; ex parte vero predicti Guillelmi : Burcardus Mala Musca, Herbrannus de Telliaco^ Landricus prepositus , Wilelmus de Avesiaco , Ivo de Gronio , Sainfredus de Pino, Oilerius de Seglericiis, Gaufridus Rufus, Rainaldus Sutor, Willelmus de Gemegia. Omnes isti hoc viderunt et audierunt, in annomortis Guilelmi Secundi, régis Anglorum, et recuperationis Helie, comitis Genomannorum , anno ab Incarnatione Domini mc°, indictione octava, die kalendarum novembris.

Eodem anno, apud ecclesiam sancti Victoris, concessit hoc donum monachis sancti Albini Ildebertus, Genomannorum episcopus, présente Fulcrado cantore et Pagano archidiacono et Jarnogonio atque Johanne, monachis sancti Albini.

Guilelmus igitur, qui sancto Albino ea que supra scripta sunt donaverat, morti proximus, donum suum adauxit : et monachis sancti Albini domum propriam, quœ est juxta ecclesiam , cum virgulto adjacente dédit; et insupér sex libras denariorum ad reedificandam ecclesiam delegavit. Hoc viderunt et audierunt : Fulcoius, sancti Albini monachus, et Beraldus presbiter, aliique plures.

Sed eo mortuo, Haimericus frater ejus omnia penitus monachis sancti Albini abstulit que supradictus Wilelmus, sive in vita , sive in morte , cis donaverat. Post aliquantum vero temporis, recognoscens injustitiam suam, venit Andecavis in capitulum sancti Albini, idus maii, ibique, présente Erchambaldo abbate, présente etiam ipsius loci conventu , omnia que eis abstulerat reddidit, donum fraternum in eleemosinam sancti Albini concedens. Promisit etiam se adjutorem nostrum, in quantum sciret et posset, in omnibus fore, si qua calumpnia de predictis rébus orirelur. Post hec accepit beneficium fratrum, et cum una virgula predictum abbatem de supradictis rébus revestivit, ipsamque virgulam super altare sancti Albini detulit. Hoc viderunt et audierunt : Robertus canonicus sancti Pétri Cenomannensis, Paganus Bonet, Haimericus de Troarcio, Aldulfus, canonici sancti Martini ; de famulis nostris : Robertus prepositus. Rainaldus Artus, Wilelmus ccllararius. Hainricus Sartor, Giraldus , Corvesarius, Landricus Baboo, Mathcus ftlius Rainerii

Actum anno ab Incarnatione Domini m<;vh°, indictione quindecima, die et loco supradicto.

Sub idem fere tempus, Archembaldus abbas pergens Treveris ad concilium , per Avesiacum transitura fecit. Quem illic positura predictus Haimericus Gbesnels iterum de supradictis rébus rcvcstivit , concedente hoc Pagano fratre ejus et Hugone Deareato sororgio ejus et Agatba sorore illius, cui abbas dédit in caritate septem solidos Cenomannenses, et nepoti ejus Burgardo, filio Hugonis ; qui omnes predictas res sancto Albino concesserunt, et beneiicium loci a memorato abbate ibi acceperunt. Hoc viderunt et audierunt : Fromundus de Viriaco et Aldulfus Alerius, monachi, Robertus prepositus, Firmatus mariscallus, Gesbertus cocus, Pasiant, famuli nostri; de parte illius : Hubertus presbiter, Landricus prepositus, Odilerius de Siglerizis, et alii multi.

Post aliquantura temporis, quidam miles, nomine Geroius, particeps supradicte ecclesie , decidit in egritudinem , vocavitque ad se Jarnogonium, sancti Albini monachum, et partem suam de offerendis illius ecclesie que ad manum presbiteri veniunt, et de primiciis sancto Albino condonavit, présente domino suo Burchardo Mala musca, qui hoc donum suasit lieri et concessit factum; concedente quoquehocGuitburge, sorore Burchardi , supradicti Geroii uxore. Hoc donum , quod pro anima sua idem Geroius in elemosinam sancto Albino fecit , laudaverunt et concesserunt : Willelmus de Avesiaco frater ejus et Robertus d'Essart.

Ivo de Crovio donavit sancto Albino suam partem décime de masura Aurici, concedente hoc Aremburge uxore sua et filiastra.

Landricus quoque prepositus donavit sancto Albino et monachis ejus apud Avesiacum unum arpentum terre.

Gaufridus etiam Loripes donavit eisdem monachis alterum arpentum terra;.

Hi très simul , supradictas res in elemosinam sancto Albino dantes, Widonem priorem de illis apud Avesiacum revestierunt. Hoc viderunt et audierunt de nostris famulis : Gervasius mariscallus, Samazollus, Ernandus et Audefredus, Wilelmus Ghesnels, Wilelmus de Avesiaco, Burchardus Mala musca, Herbrandus de Telliaco, et alii multi.:

Gum, propter inopiam, monachi sancti Albini discessissent ad tempus de Avesiaco, Wilelmus cognomento Musca, filius Giroii, medietatem altaris sancti Pétri Gauterio presbitero ingadiavit, pro uno equo sedecim solidorum Genomannensium. Cumque, post aliquod tempus, venisset illo Mainardus monacbus, resque altaris ut suas voluisset accipere, audivit supradictum impedimentum; et cum per justiciam res ecclesie non posset recuperare, dédit supradicto Wilelmo deccm solidos in caritate et sedecim presbytero reddidit. Quo facto , predictus Wilelmus partem ecclesie , que ad eum pertinebat , monachis in perpetuum reddidit , et predictus presbiter omnc illud vadimonium prorsus adjuravit. Hoc viderunt et audierunt : Haimericus Ghesnels, Guido miles ejus et Drogo frater ejus, Landricus quoque prepositus, et alii multi.

Accidit quodam tempore ut molendinum de Aploila incenderetur, de quo monachus de Avesiaco habebat decimam. Post aliquantum vero tcinporis, Odo de Glincampo accepit uxorem per quam illud molendinum in potestateejus devenit. Gumque illud reedificasset, monachus decimam suam reclainavit ; quam ilie tandem sancto Albinp in eleemosinam rcddidit ac monachis cjus, acceptis a monacho Mainardo duobus solidis

Genomanncnsium denariorum. Hoc concessit uxor ejus hoc viderunt

et audierunt : Orricus Pes hyrci, et Fulcradus uepos presbileri. (Grande pancarte du xnc siècle aux Archives de Maine-et-Loire.)'

L'ÉVÉQLjE UILDEBERT ET LE CLERGÉ DU MANS CONFIRMENT LA FONDATION DU PRIEURÉ D'AVEZÉ

Omnis homo sapiens conspicit qualem vitani tenere débet : nam vita hujus seculi fragilis atque caduca est;' et ideo nonnulli sunt qui propter adquirenda premia œ te mai vitae pauperibus atque servis Dei de suis rébus dare volunt.

Idcirco présentes atque fnturi sciant , quod dompnus Willelmus , cognomine Chainellus , pro se et pro suis parentibus , ecclesiam sancti Pétri , scilicet de Avesiaco, monachis sancti Albini Andecavis donavit, sicuti ipse tenebat : dominiuin atque presbyterium scilicet, et quamdam partem decimae dimidiumque cimiterium et pasnagium suis propriis porcis et décimas trium mollendinariorum et prata terrasque et quicquid ecclesiœ pertinet, excepta parte Geroii. Hoc donum concesserunt ; uxor ipsius Willelmi, nomine Adelessis, et Rotbcrtus Rufus atque Aiinericus clericus , similiter Paganus, scilicet fratres predicti Willelmi , et Hug© de Kc et uxor ejus nomine Agaza, et Johannes , qui tune ipsius ccclesie erat presbyter

Deinde Ildebertus , Genomannorum episcopus , Fulcradusque cantor atque Paganus archidiaconus et Rolbertus , cornes de Belesmeio , de cujtis fevo hec omnia erant.

Ad recipiendum hoc donum , ex parte monachorum affuerunt hi : scilicet Stephanus monachus , Jarnogonnis , Fulcoius et Beraldus presbyter atque Raincrius; de famulis monachorum : Ernaldus et Andcfredus; de militibus predicti comitis : Wilelmus , Faiellus et Hugo nepos ejus, Aimericus Gruelltis, Gauterius Maltedus, Paganus de Fontaneis et Paganus de lioelei , Rotbcrtus de Mczo Oleriï] ex parte Willelmi : Buchardus Mala musca, Herbrannus rie Teilinco, Ivo de Crosio, Sainfredus de Pino , Daniel Olericus de Scglerio, Hamclinus , Gauterius de Villers , Gaufridus Rufus, Harduinus, Rainaldus Sutor, Guillelmus de Gemegia. Omnos isti hoc viderunt et audierunt , anno mortis Guillelmi Secundi, régis Anglorum, et reparationis Elie comitis Cenomannorum. (Original aux Archives de Maine-et-Loire.)

HAIMERIC CHESNELS, ÉTANT AU LIT DE LA MORT, RESTITUE A L'ABBàTE DE SAINT-AUBIN CE QU'IL LUI AVAIT RAVI.

Sciant présentes et presentium succcssores, quod Haimericus Chesnels obedientie promissiones , quas apud Avesiacum Deo et sancto Albino in elemosinara dederant sui antecessores,in vita sua subtraxit et de eisdern obedientiam denudavit. Qui ad extrema vite veniens , et se maie caisse erga monachos de rébus supradictis recognoscens , priorem illius obcdientie, Stepbanum nomine, ad se accersiri jussit, et omnia que de proprio jure monachorum erant , in quantum potuit , reddidit et succcssoribus suis reddere precepit. Nec post multum lemporis, invitatione domni Hugonis, Avesiaci domini, supradicti Haimerici jam defuncti nepotis, Hugo, abbas sancti Albini, apud Avesiacum venit, et consilio jam dicti domini presbytcrum illius ecclesie, Gauteriura nomine, de possessionibus ejusdem obedieatie, quas per manu m Haimerici tenebat injuste, ad rationem misit. Unde presbiter, sano sapientium consilio utens, mortemque sibi vicinam adesse sentiens , in conspectu omuium qui aderant se culpabilem de his que supra diximus recognovit, et misericordiam postulans , cum abbate et monachis hujuscemodi concordiam iniit : Siquidem duas terre sextarias et quatuor stationes domorum et quatuor arpenta prati, que per longum tempus injuste tenuerat , in manum abbatis dimisit. Abbas vero et monachi, assensu totius capituli, eidem Gauterio et duobus filiis suis, Robcrto et Fromundo clericis , quamdiu adviverent, de supradictis pratis duo arpenta bénigne concesserunt, et quicquid super hoc reliquerant pie condonaverunt. Similiter et de quatuor domibus, de quibus ulterius census et servicia habebimus , unum quam ipse edificavit sibi, et prefatis filiis suis, quamdiu eis vita cornes fuerit, annuerunt ; ita tamen ut in vita sua, de domo et de pratis annuum eensum persolvant ; et post obitum eorum, et prata et domus, sicuti fuerunt, in integrum ad jus obedientie redeant.

Hoc viderunt et audierunt, de parte monachorum : Guardinus , prior de Luchiaco , Guilelmus Dolensis, Ledetus Machinator, et Stephanus monachi; defamulis : Robertus prefectus, Vivianus et Andréas Pinlois; de parte clericorum : Paganus de Cortiel , Gaufridus miles, Fulcherius clericus, Hugo Dives Garcifer , Fulcradus Goda, Ernaudus filius sacerdotis, et pluies alii. ( Original aux Archives de Maine-et-Loire. )

GUILLAUME DE PASSAVANT, ÉVÈQUE DU MANS, CONFIRME LES DONS FAITS PAR ROBERT d'aVÉZÉ A L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN.

Wiïelraus, Dei gratia Genomahriehsis episcopus , univcrsis fidclibus, salutem. Nos veterum auctoritate edocti ut quod fidelibus conservandum decrevimus scripto commcndare dcbeamus, notum fieri curavimus quod cuiii Robertus de Âvesio, clericus , terrain et prata apud Bûisleium de donatione matris sue, que possessiones illas emerat , possideret, idem Robertus raonasterio sancti Albini Andegavensis se et possessiones illas et universa que ipse adquisierat et adquisilurus erat , in perpetuain elemosinam dédit et concessit, ita quod ipse tota vita sua res illas possidebit; post decessum vero illius, predicto monasterio universe res illc propric remanebunt. Hauc elemosinam Roberti concesserunt Puella mater ipsius et Hugo Mocbetus f rater cjus , de cujus feodo erant res ille, qui pro rébus illis majori domino debitum servitium illius terre reddét. Robertus vcro , et post ipsum monachi, duodecim nummos, pro omni servicio, pro terris illis eidem Hugoni servient. Willelmus vero , abbas predicti monasterii , et capitulum , eidem Roberto domum eorum de Aveseio, cum omnibus appendieiis, tota vita illius possidendamdederunt et concesserunt , post decessum illius ad predictum monasterium redituram.Idem vero Robertus , quamdiu domum illam possidebit, secum ibi babebit monachuin sancti Albini sacerdotem , cui in victu et in vestitu sufticienter providebit. Nos autem, noc ratum babeutes, ut fidelius conservetur, id litteris annotari et sigillo nostro fecimus communiri.

Huic rei interfuerunt : Robertus, prior sancti Audocni, magister Befnardus capcllanus, magister Hermandus , Hugo Mocbetus, Elias Giraudi, et plures alii. (Cyrograpbe original aux Archives de Maine-et- Loire. )

FOULQUES DE MATHÈFELON FONDE LE PRIEURÉ DE SAINT- PIERRE DE LA CROPTE, POUR L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN.

Gum in nocessariis rébus utile sit oblivionem fugere, congruum valcrc videtur quolibet scripto memoric traderc quod posteritati novimus profuturuiii esse. Scribimus ilaquc quod quidam nobilis liomo cl miles egregius, Fulco de Matefelon dictus, donavit Deo et saucto Albino ejusque monachis, pro redemptione anime suc et parentorum suorum , in villa qute vocatur Cripta, ecclesiam in honore beati apostoli Pétri

constructam totam et in iategram, sicut ipse habebat , et cemeterium omnemque decimam agnorum , vitulorum" et porcellorum ornnisque lanificii et omnium leguminum. Hanc vero donationem pro anima sua , ut diximus , simpliciter fecit , nec aurum vel argentum inde quesivit aut habuit. Ut autem monachi in codem loco habitare possent , donavit eis totam medietatem décime panis et vini, que ad eamdem ecclesiam pertinebat ; alteram medietatem illis condonans post mortem Samuelis fratris sui , qui illam de ipso tenebat solummodo in vita sua. Preterea donavit et decimam duorum molendinorum in annona et piscibus , medietatem quoque unius furnilÏ6 et decimam omnium pasnaginorum suorum; et dominicos porcos ab omni pasnagio quietos esse decrevit : concedens insuper eis panagium hominum suorum ad eamdem obedientiam pertinentium , sylvam quoque suam ad omnia sibi necessaria attribuit monachis. Goncessit etiam eis , ut ibidem burgum facerent , et burgenses in eorum potestate essent, nulli hominum qualemcumque consuetudinem reddentes, nisi monachis. Auctorizavit quoque eis quidquid in omni terra sua, dono vel emptione, adquirere possent, prêter amissionem totius servitii sui. Pro bis igitur que, ut diximus, prêter ecclesiam donavit , ad augmentum victus moiiachorum , accepit a monachis in caritatetrecentos solidos denariorum ; et insuper duas marcas auri illi prestiterunt , quas sancto Albino reddet termino sibi ab abbate denominato. De prescriptis igitur rébus misit idem Fulco unum baculum pro dono in manu Girardi abbatis , et post super altare beati Albini posuit , cernentibus Fulcone de Frumetitariis , Guarino cellarario , Alario Traire ejus , Haimerico cementario , Gervasio mariscallo , Barbetino , fratre Pagani cellararii , Hattone , filio Gervasii , Tetbaldo et Papino pistoribus, Rosberto Aquila , Bernardo Vigili, Rotberto Granet.

Hec omnia superius scripta Samuel , frater predicti Fulconis, bona voluntate concessit in capitulo sancti Albini : présente ibidem Fulcone predicto fratre suo et Hamelino de Alta Noisa, Hugone Trop-cn-Prend, Matheo de Pratellis , Gurmundo , Huberto de Brolio Hermant , Audefredo Diabolo, Pagano Ceilerio, Roberto de Treviis , Constantino Carbonello, Firmato , Rainaldo Recordello , Hugone Trop-S'esbat. Pro hac concessione habuit idem Samuel unam mulam decem librarum.

Hugo quoque filius Fulconis , post aliquantum temporis, venit cum pâtre suo in capitulum sancti Albini, ibique et predictum donum patris sui et insuper quidquid ex illa die pater suus monachis sancti Albini donaret aut venderet bono animo concessit, dato illi proinde uno pellizione vario a monachis. Hic etiam présentes fuerunt Mainardus Dos, Titbaldus de Loio , Malheus , Robertus Pirarius , Paganus cellerarius , Rainaldus de Sorgiis , Gervasius, Firmatus IMarescalli. (Archives de Maine-et-Loire. Copie faite par D. Thareau. )

VIBCES JIISTIPrCATIVES. 693

SAMUEL DE LA CROPTE , ÉTANT AU LIT DE LA MORT , FAIT UN DON AU PRIEURÉ DE SAINT-PIERRE DE LA CROPTE.

{L'an 1118.)

Anno ab Incarnatione Domini mcxviii0, cura Samuel de Cripta graviter infirmaretur, ventt ad eum Hugo de Matefelon, nepos ejus, quo présente cum ille elemosinam suam contulisset , rogavit eum ut elemosinam quam ipse Samuel et Fulco frater ejus, pater ipsius Hugonis, Deo et sancto Albino ejusque monachis apud Criptam donaverunt, concederet et conservaret; quidquid scilicet donaverat vel daturus erat. Hoc ita— que Hugo benignissime cum multis lacrymis fecit. Concessit videlicet elemosinam supradicti patris sui et patrui sui ; promittens illi, fide média, osculum ei dando , pro hac re, sub nomine fidei, ut illam toto tempore vite sue conservaret , et quod eam , si non augeret , minui nullo modo pateretur.

Hoc secundo kalendas septembris, in domo ejusdem Sarauelis, factum viderunt et audierunt monachi : Radulfus de Lusdo, Albericus de Camberliaco, Joannes Modicus; de laïcis : HamodefiwîV/e, Robertus Bacum, Hildricus Maillard , Ballonus , Radulfus de Broil-Hermant , Rainaldus Serviens , Joannes Bonet , Cotardus armiger, Guido, nepos Hamelini, Wido, clericus de Daun. ( Archives de Maine-et-Loire.— Copie faite par D. Thareau. )

Page 1