LXVI1I
GERVAIS DE LAUNAY REÇOIT L'HABIT MONASTIQUE ÉTANT AU LIT DE LA MORT , ET FAIT UN DON AU PRIEURÉ DE LA CROPTE.
( XII* siècle. )
Quoniam labilis est hominum memoria, ad notitiam presentium futurorumque presenti scripto mandare curaviinus,quod Gervasius de Alneto, vidons patrem suum Rainaldum in extremo exitu anime valde laborantem, petiit a Rotbcrto, priore Cripte, ut monachili habitu eum indueret, quatinus ab bujus vite miseria facilius transmigraret. Gujus petitioni predictus prior bénigne annuit , et per manum Gervasii Rainaldum in monachum recepit. Prefatus igitur Gervasius de salute anime patris sui sollicitus, dédit Deo et sancto Albino in elemosinam, pro anima patris sui Gervasiique avi sui et sua et parentorum suorum , decimam clausi
694 HISTOIRE DE l/ÉGLISE Dli MANS.
de Alneto, talleativam et sex denarios Cenomannenses annui census, quos reddit in die Pasche priori Cripte Gaufridus Ghartenus de terra Oberterie. Hoc donum concessit supradictus Gervasius Deo et sancto Albino ejusque monachis in elemosinam soiidum et quietum, sicut ipse tenebat , et Robertum priorem investivit, cum assensu inatris sue Haduise sororisque sue Petronille et Roberti fratris sui et Rotberti patrui sui , videntibus et audientibus istis : Guillelmo Carrel , Guillelrno de Breullio, Frumundo Berenger, Johanne presbitero; Rotberto sine terra, et multis aliis.
Defuncto itaque Rainaldo et allato Andegavis, ibique in cimiterio monacborum honorifîce sepulto , venit sepe dictus Gervasius cum Rotberto palruo suo in capitulum sancti Albini, donumque quod apud Criptam fecerat, coram omnibus fratribus recitavit, recitatum contirma- ■vit ; saciendo donnum Guarinum Yvonis, priorem claustri, cum quadam virgula , quam postea super altare beati Albini posuit , videntibus et audientibus istis ; de monachis : Petro Billon cellario, Rotberto Gundran panetario, Johanne cantore, Rotberto priore Cripte, Petro Rritone subsacrista, Johanne aculeario , Guillelmo Symin,et plnribus aliis; de famulis : Galterio de Turre, Hugone Pince-Miche, Jobanne de Hospicio, Russello de Maris cannia, et aliis multis. (Cyrographe original aux Archives de Maine-et-Loire.)