‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 100 sur 148 · XC. — Df. pr.efationibus dicendis ad missam · texte numérisé non relu

XC. — Df. pr.efationibus dicendis ad missam

In Nativitate Domini ad omnes missas dicitur prœfatio Quia per incarnati et Communicantes et ad missas privatas dicitur et ad omnes missas per octavas, exceptis missis pro defunctis. — In Epiphanie dicitur prœfatio Quia cum Unigenitus et Communicantes ad omnes missas de die; per octavas non dicitur; die octava dicitur præfatio ad majorera missam solummodo, Communicantes non dicitur. — In vigilia Paschæ dicitur prœfatio Te quidem omni tempore et Communicantes et Hanc igitur ; similiter dicitur omni die per octavas ad omnes missas, excepta missa pro defunctis. — In Ascensione Domini dicitur prœfatio Qui post resurrectionem et Communicantes ad omnes missas de die; per octavas non dicitur; die octava dicitur prœfatio ad majorem missam tantum, sed Communicantes non dicitur. — In vigilia Pentecostes dicitur prœfatio Qui ascendens et Communicantes (203) et liane igitur, et per octavas ad omnes missas, excepta missa pro defunctis ; tamen feria quarta, sexta et sabbato non dicitur ad majorem missam quœ est de jejunio. — Die octavo Pentecostes dicitur ad minorem missam prœfatio Qui ascendens et Communicantes, sed Hanc igitur non dicitur; ad majorem missam dicitur prœfatio Qui cum Unigenito et ad omnes missas quœ sunt de Trinitate ipsa die. — In natal i apostolorum Pétri et Pauli dicitur prœfatio Te Domine suppliciter ad utramque missam et ad omnes privatas quœ de ipsis ipsa die canuntur. — In omnibus festis sanctœ Mariœ dicitur prœfatio Quia per incarnati ad omnes missas quœ de ipsa canuntur. — In Inventione et in Exaltatione sanctœ Crueis dicitur prœfatio Qui salutem humanam . — Per totam Quadragesimam usque ad diem magni Jovis ad omnes missas de jejunio dicitur prœfatio Qui corporali jejunio; in sabbato vero quo ordines celebrantur non dicitur prœfatio Qui corporali nec ad finem missœ Humiliate capita vestra Deo.

Page 1