RENTIA EIDEM POST BENEDICTIONEM EXHIBENDA
Electio abbatis hoc modo fieri consuevit. Mitlendum est primo universis prioribus eeclesiee ut ad certam diem præfixam ad eligendum veniant de electione cum fratribus tacturi, exceptis tamen valde remotis, ut est prior Sancti Vigoris etpriordelnmorant qui de consuetudine non vocantur; tamen si venerint, vocem habent cum aliis eligendi. Adveniente vero die electionis, missa in conventu de sancto Spiritu celebrata, pulsato capitulo, lecta lectione et régula de electione abbatis, dictoque a priore : Bénédicité. Loquamur de ordïne, fit sermo in capitulo. Quo finito, egressis de capitulo omnibus qui non suntprofessi monasterii, nam ad electionem nullus debet mortalium interesse præter eos solos qui ipsius monasterii sunt professi, cantor imponit hymnum Veni creator, et tune omnes veniam petunt super genua. Hymno vero finito, totus conventus prostratus in capitulo de quindecim canticis graduum, scilicet Ad Dominum cum tribularer, septem prima dicit, quibus dictis, prior aliis adhuc prostratis exurgens dicit hanc orationem, sine oratione dominica : Adsumus, Domine sancte, etc. ; qua finita respondetur ab omnibus : Amen. Tune iterum considente conventu, fratres ipsi non diffidentes dedivina providentia, perviam inspirationis divinæ vel compromissi seu scrutinii procedentes, eligere debent talem qui in tanto officio idoneus videatur. Quo electo incipit cantor alta voce hymnum Te Deum. laudamus, et defertur electus in cathedram pastoralem, et eo stante ibidem singuli fratres petentes veniam coram eo eum incipiunt osculari, junctasque manus ponunt inter manus electi et ei obedientiam repromittunt ; interrogante abbate a singulis : Promittis obedientiam usque ad mortem, ipsi respondent : Promitto. Quibus factis et hymno finito, dicit conventus psalmum Exurgat Deus cum antiphona Confirma hoc Deus ; (8) quibus finitis, dicit prior orationem Actiones nostras. Deinde fratribus reversis in capitulum omnes obedientiarii ponunt ad pedes ipsius claves suas, ipse vero præcipit. eis ut résumant eas.
Post hoc invitatur in capitulum episcopus qui eum benedicturus est. Qui, inquisito ab omni conventu utrum omnibus electio placeat et maxime a spiritualibus fratribus, auditaque concordia maxime spiritualium super hoc, rursus incipitur antiphona et psalmus supra dictus et sic cantando procedunt ad ecclesiam. Post hæc electus induitur alba, stola et cappa, et episcopus similiter, et alii duo abbates qui ipsum electum ad benedicendum in manibus deducant. Quo facto, stratis [ante] altare tapetibus, simul omnes quatuor prosternunt se ad orationem. Cantatur brevis letania. Post novissimum Kyrie eleison et dominicam orationem, surgit antistes dicturus : Et ne nos. Salvum fac. Mitte ei Domine. Hic accipiet benedictionem a Domino. Domine exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. Inde sequitur benedictio ; qua impleta susceptaque de manu episcopi virga pastorali, iterato psallitur : Te Deum laudamus, et sicut superius
omnes osculantur eum qui benedictus est. Si vero episcopus non possit adiré monasterium, electus debet ipsum adiré, ferens secum decretum electionis ut ab ipso brevi confirmationem recipiat et benedictionem.
Sic autem et electione et benedictione abbas constitutus, ex ilia hora in omni loco singulari reverentia honorari debet. Primum in ecclesia quotiens antiphonam imposuerit et post impositam inclinaverit, omnes quoque contra ilium inclinant. Quamdiu est in conventu, nunquam omittitur ut non ad octavum responsorium notetur et ad duodecimam lectionem, ad quam incedenti universi assurgunt, quanquam faciat ante et retrR non ad gradum, ut alii, sed prope sedem suam, medio tamen choro, ne diutius stare debeant propter ilium; propter quod finita lectione non intrat chorum usquedum surrexerint ad Gloria Patri responsorii cantati. Si quando responsoria cantantur ad gradum, quod ipse cantat, cantat in sede sua cum cantoribus suis accedentibus ad eum et stantibus rétro ; sed et cantor prius ad eum venit pronuntians quæque cantanda. Ad eum quoque pertinet ut légat evangelium quotiens post nocturnos est legendum ; ad cantanda quoque evangelia quæ dicenda sunt vel ad matutinum vel ad vesperos, non alius antiphonam imponit etiam privatis diebus. Sacerdos oblaturus incensum prius ad eum portât ut, cum ab eo benedictum fuerit, sacerdos mittat incensum in thuribulum. Item diaconus ante evangelium et qui tenet chorum ad offerendam. Qui ei aliquid in manu dederit vel ab eo recipit in ecclesia, manum osculatur. Cum alicubi longius a monasterio mandat conventui salutes seu orationes, omnes qui in capitulo fuerint petunt venias super genua in scabellis pedum suorum; eodem modo fit pro apostolica salutatione ; pro regum vero et archiepiscoporum eulogiis hujusmodi de sedibus suis inclinant. Cum autem alicui singulari mandat quodlibet hujus modi, ubicumque dicatur ei, seu sedeat seu stet, continuo inclinare debet coram sibi referente. Quicumque fratrum immissus venerit coram eo, neesedere debet nisi cum ejuslicentia, expectata quidem, non quæsita ab eo, nec dicere quicquam nisi ipse vel signo vel verbo innuerit illi, et tune in primo dicet : Bénédicité, deinde propter quam causam venerit; si vero aliquem advocari præceperit, ex quo coram eo venerit, sine ejus licentia vel signo dicet : Bénédicité. Similiter quisquis locutus cum ipso recedit de coram eo, cum ejus licentia debet recedere. Intérim, dum revestitse ad missam celebrandam, dicit hos psalmos cum Gloria ad unumquemque : Quam dilecta. Benedixisti. Inclina Domine. Quibus finitis factaque confessione, incipit missam. Ad capitulum vel ad collectam fratribus jam consistentibus, si ipse postea intraverit, non solum modo assurgunt, verum etiam de scabello pedes ad terram submittunt. Nomen ejus quotienscumque recitari audierint, si præsens est, omnes sicut et ipse inclinant. Si de qua consuetudine dubitatur, quicquid ille inde definierit, de cetero quasi pro lege tenetur. Sibi soli est repositum ut quemlibet (9) fratrum mittat in culpam graviorem. Ubicumque autem contigerit ut colloquatur cum aliquo fratrum et si frater senserit
iram aut indignationem contra sedominiabbatis, continuo veniam petere debet prostrato toto corpore. Nullus etiam transit ante ilium, ubicumque sit locorum, quin altius ad eum inclinet. In ecclesia post ilium statipsesacerdosalba, stola vel etiam cappa indutus. Ad processionem ad quam vestiti sunt albis qui ad majorem missam sunt servituri, ante omnes incedit ; cum omnes universi albis induuntur, ipse indutus est cappa. Ad ejus obsequium intraturi refectorium tenet unus frater conchas et manutergium alter. Si quid cuiquam mittere voluerit extra refectorium, hoc nec. priori licet nec alii quam sibi soli. Solet quoque, si est in domo infirmorum vel in caméra sua, inde dirigere in refectorium charitatem suam ad quemlibet fratrem, et frater non negligentius quam si in præsentia esset inclinât. Lectionem ad mensam debet habere.
Romam profecturus vel in aliis terris tam diu [moraturusj benedictionem accipit, et cum redierit" recipiturin processione omnibus indutis, et si ipso die competenter fieri potest, aliqua regulari hora finita, benedictionem accipit etprævenit omnes de ecclesia exituros, prope cujus ostium stat aut sedet, et fratres secum qui et secum erant in via, et singulos vicissim exeuntes præter infantes osculatur. At si illo die non erit opportunum, in sequente post capitulum simili modo facit ; et pro ejus adventu habent in refectorio ipsa die ex parte subcellarii solito melius. Fratres qui in ejus vadunt obsequio in via jugiter observant [ut semper sint] cum illo in proximo, ne aliquando [eis eveniat deesse quando] quamlibet horam cantaverint regularem ; et si quis eorum forte non interfuerit, postea non cantat eam absque ejus licentia. Quotiens per ullam villam majorem transierint, ex more nunquam omittunt induere capellum.
Sed ut adhuc redeam in claustrum, omni die dominica dominus abbas notatur cum pueris ad mandatum, ad quod etiam, quod alii non faciunt, pauperi cui lavattribuit unum denarium, et pueris tribuit ut per ipsos pauperibus tri— buantur. Eorumdem puerorum confessionem quotiens fuerit recepturus, magister eorum adducit illos usque ad introitum capituli et ibidem expectat redituros. Ad coquinam notatur ter in anno, id est Nativitate Domini, Pascha, Pentecoste, cum decanis et duobus claustralibus. Et tune cum intraverint refectorium, accipit unum generale et illud portât uni seniorum nec fratres inclinant contra eum. Ad duas septimanas in anno, si est præsens et sanus, non alius quam ille ad majorem missam notatur, id est Dominicæ Resurrectionis et Pentecostes, in quibus tamen alius sacerdos cum eo notatur in tabula impleturus officium, si abbas præsens non fuerit, et, si præsens fuerit, dicturus horas regulares et daturus benedictionem in refectorio ; tamen matutinum et vesperos non cantabit. Qui et sacerdos in illis præcipuis diebus ad cantandum evangelium cum alio socio, sicut dominus abbas, cappa induitur, ut cum eo altaria intra et cum collega extra chorum incenset, et collectaneum teneat ad ejus obsequium. Natale Domini, Assumptio beatæ Mariæ et Natale sancti Benigni, quod est festivitas Omnium Sanctorum, quia non magis in die dominica quam in aliis diebus occurrunt, tune dominus abbas non notatur ad septimanam, sed ad solos illos dies utriusquefestivitatis. Quotquot etiam pertotum annum majora fiunt festa, si voluerit, cantat majorem missam vesperosque ac matutinos.
(10) II. — De priore et quomodo circam et qualiter