‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 31 sur 148 · FACIAT · texte numérisé non relu

FACIAT

Quando prior ordinandus est, primo dominus abbas habet inde consilium cum senioribus congregationis ; postea refert sententiam suam in capitulo. Is autem quem elegerit, si sapit, veniam petit, et ad hujusmodi officium se minus idoneum profitetur ; ad ultimum, si injungitur ei per abbatem, nil aliud facit quam inclinât.

Sedet ad sinistram abbatis in capitulo primus, et in refectorio dum abbas præsens est ; si abbas non aderit, sedet in ejiis sede. Ab hora vero ordinationis suæ, post dominum abbatem se omnino de spiritualibus intromittit. Quamdiu autem fuerit in claustro, nec habet capellanum nec vestimentum aliud quam alii fratres. Sonitum ipse puisât quo ad surgendum fratres diluculo excitantur. Signum quod pulsatur et quo dimisso hora inchoatur, non dimittitur usque dum ipse veniat, vel unus priorum qui terminât orationem. In refectorio cui voluerit mittit; extra vero non licet mittere sibi quicquam. Quocumque dominus abbas proficiscatur, prior qui in claustro moratur præcipue pondus totius ordinis portât : absente abbate, primus offert, primus procedit ad pacem et primus ad aquam benedictam; sed quotiens duodecim lectiones sunt, uni de indutis albis injungit ut per eum hostiæ ofierantur.

Qui post completorium, accepta aqua benedicta, debet stare prope ostium ecclesiæ, ut possit diligenter videre utrum omnes in ordine suo et regulariter eant ad aquam et quomodo inclinant ad altaria et ad sacerdotem per quem asperguntur. Et notandum quia omnes per consuetudinem qui intra chorum sunt et qui extra, debent ire per unam viam, chori scilicet, ad aquam benedictam in ordine suo unusquisque. Egressis autem omnibus de ecclesia, prior accipit sconsam quam ea hora, candela intus accensa, omni nocte parat illi vice-sacrista. Quantumcumque restât de die, etiam si esset nona, non fieret tamen ilia circa sine candela. Tune induto capello circat secretariam, post claustrum, incipiens ad ostium auditorii, sollicite observans quatenus domus elemosinaria sit clausa et obserata, coquina regularis, refectorium, cella hovitiorum ; si quis adhuc sit et propter quid sit in cellario, quid agatur in domo infirmorum, si ipsi infirmi jam collocaverint, et quomodo se habeant, si quis eorum adhuc remanserit in ecclesia Sancti Benedicti ; nec oportet ut eat ad omnium lectos, sed stans in medio uniuscuj usque infirmariæ ducensque, ut moris est, lumen in circuitu, statim potest omnia pervidere ; deinde redit per ecclesiam Sancti Benedicti, et ascendit dormitorium, portans secum si quid forte in claustro neglectum olïenderit, et circumiens totum dormitorium, in eundo ducit lumen sconsæ summatim in omnes lectos fratrum, hinc et inde observans utrum regulariter in omnibus se habeant; et sic intrat ad necessarias et prospicit omnium necessariarum sedes a fine usque ad caput, vertens lumen candelæ in eundo versus loca ad quæ sedere soient; quo ex more completo, extinguit candelam. In iis omnibus si quis negligenter offenderit, in sequenti die in capitulo réclamât. Debet et aliam circam facere, videns ne aliqui dormiant, (11) et si quos sopitos invenerit, non est ut ullo modo quemquam tangat, sed facere debet modeste atque ordinate sonitum qualiter excitentur. Similiter in nocturno secundo, circa

medium noctis, a priore secunda fit circa tandem de ecclesiis.

Iîabet autem et ipse suffraganeos suos qui suppléant vicem ejus absentis, scilicet vicepriorem et tertium.

Page 1