III. — De circuitoribus
Circuitores vero qui, ut sanctus præcepit Benedictus, certis horis circumeant officinas monasterii, observantes negligentias fratrum et ordinis prævaricationes, eliguntur de totius congregationis religiosioribus et ferventioribus in ordine, qui nec malitiose privato odio nunquam clament alios, nec pro privata amicitia, sive pro verbi gratia, aut cujuslibet secularitatis causa taceant negligentias quorumcumque. Ii vadunt post offerendam majoris missœ et minoris qualibet die, et post ccenam cum bis reficiunt fratres, et cum semel post prandium; vadunt et ad officium defunctorum, cum suspicantur se reperturos in cellario seu elemosinaria aliquid negligentiœ, aut alicubi prope refectorium. Soient quoque ire ad intervallum quod est post pulsationem cymbali usque ad prandium.
Isti per consuetudinem, adeo religiose et ordinate debent incedere, ut terrorem incutiant spectatoribus suis etexemplum religiositatis ostendant. Adeo tacite et severe debent facere circ.am, ut nulli unquam loquantur, vel signum faciant; dum faciunt eam, tantummodo studiose debent scrutari et inspicere offensiones et negligentias. Cum invenerint colloquentes simul, quantum possunt in transeundo audire, tantum audiunt, ne forte quivis in obedientiariis, ut estcellarius, loquantur cum famulis de fabulis et inutilibus, vel quicumque alii.
Est autem hæc reverentia eis exhibenda ut, cum inveniantur duo colloquentes, ubi famuli aut laici non fuerint, contra eos surgant et dicant eis quia cum licentia faciunt, si verum est ; si verum non est, dimittere debent. Est autem consuetudo ut si inveniant aliquos de fratribus [loquentes] et faciunt per licentiam, debet unus eorum dicere : Per licentiam sumus hic et loquimur ; et post ea circuitor non debet eos clamare in capitulo. Si vero cum famulo seu cum quolibet laico inveniuntur loquentes, non se debent ullo modo excusare, nec quicquam facere, seu de licentia faciunt sive non, neque assurgere illis. Sciendum vero de ipsis est quod nunquam debent insimul ire, sed ita ut dum alter exit de loco aliquo, alter non longe post ingrediatur. Nunquam de claustro exire debent; possunt tamen hi quibus præceptum est aliquando, intra officinas quæ claustro junguntur stantes, per ostium quod foris respicit aspicere ut videant vagantes. Ipsi circuitores attentissime et cum reverentia audiuntur in capitulo. Eorum enim est imprimis clamores facere, postquam ab eo qui capitulum tenet dictum est : Loquimini de ordine nostro. Et est sciendum quod isti circuitores debent habere pitanciam per totam Quadragesimam dum manducant.