‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 33 sur 148 · IV. — De solemnitatibus sanctorum QUOMODO AGANTUR · texte numérisé non relu

IV. — De solemnitatibus sanctorum QUOMODO AGANTUR

Solemnitates de quibus apud nos très fiunt tantummodo lectiones eæ sunt : Luciani, Maximiani et Julianimartyrum et multæ aliæ quæ in kalendario continentur. Sciendum

autem quod in eisdem festis collecta (12) quæ dicitur ad tertiam, dicitur ad laudes et vesperos et ad missam.

De festis vero duodecim lectionum quæ unam tantum habent collectam, sciendum est quod ad utrosque vesperos, ad evangelium, ad matutinas laudes, ad tertiam et ad missam una eademque collecta dicitur. Item ad vesperos et ad matutinos et ad officium missæ sex signa pulsantur. Ad quam qui chorum régit cappa induitur, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica, pro quibus a Septuagesima usque in Pascha et in toto Adventu casulis utuntur. Ad vesperos etiam a sacerdote alba et cappa induto incensum offertur. Quæ sunt eæ : Eugendi abbatis, Paschasiæ virginis et martyris, et aliæ notatee in kalendario.

Sunt et aliæ iis per omnia consimiles, excepto quod cantores in invitatoriis albis induuntur, et sacerdos, lecto evangelio, cum alba in choro revertitur, ad Benedictus oblaturus in cappa incensum. Quarum hæc est notitia : octava Johannis evangelistæ, octava Apparitionis, octava Ascensionis, octava Johannis Baptistæ, octava Apostolorum, octava Benedicti, octava Apollinaris, octava Nativitatis Mariæ, octava Mauritii, octava Martini, Mathiæ apostoli, Lucæ evangelistæ, Marci evangelistæ, Barnabæ apostoli, Thomæ Cantuariensis, Silvestri papæ et confessons.

Sunt præterea in anno quinque dominicæ quæ præ ceteris paulo festivius hoc modo celebrantur. Omnia signa de choro pulsantur ; Jam lucis sicut in albis canitur ; ad missam Kyrie eleison , Sanctus et Agnus, etBenedictus sicut in albis canuntur. In refectorio tabulæ cooperiuntur, et habent fratres solemne generale. Quæ sunt eæ prima dominica Adventus Domini, dominica Septuagesimæ, dominica prima Quadragesimæ, dominica mediæ, dominica in Ramis palmarum, festum sancti Benedicti.

De festis in albis. — Sunt et aliæ solemnitates quæaliquantulum solemnius peraguntur. Nam ad utrosque vesperos, ad cantica et ad missam très textus super altare pro ornamento ponuntur, quinque cerei ante altare illuminantur, et si sit sanctuarium alicujus sancti de quo festum agitur, ponitur super altare ; duo cerei accenduntur. Sacerdos ad vesperas et ad laudes incensum oblaturus alba induitur atque cappa. Responsorium quartum, octavum et duodecimum duo cantant. Prima, tertia et prosa cum signo de Gratia Dei pulsantur. Major missa fratribus omnibus albis indutis canitur. Armarius cum cappa régit chorum. Sunt autem eæ : Gregorii Lingonensis, Hilarii doctoris, sanctorum Geminorum, Sebastiani martyris, Vincentii martyris, Conversio sancti Pauli, Polycarpi episcopi, Georgii martyris, Commemoratio sancti Pauli, Mariæ Magdalenæ, Ad vincula sancti Pétri, Inventio sancti Stephani, Radegundis reginæ, Mammetis martyris, Philiberti abbatis, octava Assumptionis beatæ Mariæ, Andochii Thyrsi et Felicis, octava sancti Benigni, Nicolai episcopi.

Sunt et aliæ festivitates in quibus, præter ea quæ supra diximus, hæc adduntur. Presbyterium namque ecclesiæ palliis adornatur, altare autem majus decoratur non melioribus ornamentis, super quod etiam quinque textus apponuntur, et ante altare ad vesperas et ad missam quinque cerei accenduntur. Qui cantant responsorium ad vesperas in his et aliis festis in frocis sunt ; invitatorium vero in cappis dicunt. Ad majore m missam cappis omnes utuntur.

Sacerdos cum diacono festivis utitur ornamentis. Ante initium missæ et in fine omnia signa in choro pulsantur. Sunt autem eœ : Sanctorum Innocentium, Circumcisio Domini, octava Paschæ, Inventio sanctœ Crucis, Johannis ante portam Latinam, Laurentii martyris, Exaltatio sanctœ Crucis, Michaelis archangeli.

(13)Defestis duplicibus. — Sunt et alise honorabiliores in quibus omnia supradicta geruntur, ista etiam adduntur. Medietas oratorii palliis adornatur. Ad vesperos et ad matutinos duo thuribula proferuntur et omnia altaria incensantur. Invitatorium a quatuor fratribus canitur. Antiphona de Magnificat et Benediclus bis repetitur. Responsoria duo et duo cantant, exceptis quarto, octavo et duodecimo, ad quæ très mittüntur. Præterea accenduntur ad cantica incepta quindecim cerei de ciborio usque ad finem matutinorum ardentes. Missa vero matutinalis cum una tantum collecta agitur. Kyrie eleison, Gloria in excelsis, Sanctus et Agnus sine omni additamento sunt tain in his quam in omnibus festis. Ilarum quoquesolemnitatum istud est indiculum : Festum sancti Mathiæ apostoli, Gregorii papœ, Ambrosii, Marci evangelistœ, Philippi et Jacobi, Barnabæ apostoli et aliorum apostolorum et evangelistarum , Augustini, Ieronimi , Nativitas sancti Johannis Baptistæ, Pétri et Pauli apostolorum, Translatio Benedicti, Apollinaris episcopi, Vigoris episcopi, Martini episcopi, Translatio Benigni.

De festis principalibus. — Sunt et alise excellentiores in quibus superius prælibata ad liquidum explentur, pauca etiam adduntur. Tota videlicet ecclesia palliis seu dossalibus adornatur. Ad vigilias quindecim cereis qui sunt in circuitu ciborii ad cantica incepta accensis ecclesia illustratur. Ad nocturnos quoque incensum tertio a ternis sacerdotibus cappa indutis defertur. De collatione itur ad caritatem cum videtur domino abbati aut priori calor nimius esse, aut cum est magnum intervallum inter finem cœnæ et collationem, aut cum in crastino jejunium generale debet esse. Quæ sunt eæ : Stephani protomartyris, Johannis evangelistœ, Epiphania Domini, Purificatio Virginis, Blasii pontificis, Annuntiatio Dominica, Ascensio Domini, Nativitas beatæ Mariæ, Mauritii sociorumque ejus, Conceptio Virginis, Dedicatio ecclesiæ, Relevatio corporis sancti Benigni. Et est sciendum quod si festa Conceptionis, sancti Stephani, sancti Johannis evangelistœ, sancti Blasii evenerint in die dominica vel sabbato, non fiet mandatum de feria præcedenti.

De festis præcipuis et annualibus. — Tune restât ut de festis præcipuis videamus, in quibus omnia quæ supra diximus omnino complentur et hæc insuper adduntur. Omnis scilicet ecclesia ornamentis suis ex integro decoratur. In vigiliis eorum, ante initium majoris missæ, omnia signa pulsantur. Quinque cerei ante altare accenduntur. Hebdomadarius cantor choro præsidens cappa induitur, et sacerdos quoque festivis atque auratis utitur indumentis, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica ; cantores etiam qui responsoria vel Alléluia cantant cappis utuntur. Omnes infantes albis revestiuntur. More etiam festivo tabulée cooperiuntur. Ante majus altare sex candelabra ponuntur. Signa etiam vespertinalia bina et bina alternatim sonant, ad ultimum omnia ecclesiæ pulsantur. Responsorium ad vesperos très cantant. Hebdomadarius sacerdos, ut moris est et alius cum abbate revertitur. Postcompletorium autem

secretarius portât incensum, aquam benedictamcumlucerna per omnes officinas, prius tamen in dormitorium, ut tutamen sit omnibus in ipsa nocte. Ante nocturnos omnia signa tam diu pulsantur quam scilla solet et aliis noctibus pulsari. Universa lumina ecclesiæ accenduntur, silicet(14) viginti quinque in ciborio, tria ante altare. Invitatorium quatuor cantant ; melodiæ omnium antiphonarumdicuntur. Post evangelii pronuntiationem, tabula et reliqua altaris ornamentadeteguntur, super quod a principio vigiliarum usque ad finem majoris missæ duo cerei in candelabris lucent. Octavum responsorium post gloriam a capitesicut duodecimum repetitur. Ante primam, calices aurei ceteraque ornamenta insignia super altare ponuntur, nec auferuntur quousque sexta finiatur. Post tertiam agitur processio festiva per claustrum, vel si dominica dies fuerit, post inatutinalem missam. Quæ nimirum processio hoc disponitur ordine. Ad gradum presbyterii venit quidam tunica indutus, cum aqua benedicta, et alter juxta eum cappa indutus, ferens crucem ; deinde duo cum cereis, postmodum autem quidam cum thuribulo ; deinde in medio chori juvenes tunicati, ferentes sanctuarium ad nutum cantoris. Exeunte autem processione, si sit dies dominica, sacerdos hebdomadarius cum aqua benedicta et cruce circuit officinas, reliquis qui portant sanctuarium præcedentibus conventum. Egrediente processione choro, pulsantur duo majora signa, donec eadem regrediente omnia insimul pulsantur. Ante introitum missæ sternitur quoddam tapétum sub pedibus armarii et eorum qui cum eo sunt, ne junci fîmbriis capparum adhæreant. Ad majorem missam plures hostiæ offeruntur quia in quinque solemnitatibus omnes ad pacem accedunt omnesque debent communicare etiam infantes. Hæ autem sunt festivitates : Nativitas Domini, Sanctum Pascha, Pentecostes, Trinitas, Assumptio beatæ Mariæ, Festivitas omnium sanctorum, Festivitas sancti Benigni.

Page 1