‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 34 sur 148 · V. — De sacrista · texte numérisé non relu

V. — De sacrista

Sacrista solerter quæque necessaria ecclesiæ usibus utilia providet et ministrat, scilicet luminaria tam in oleo quam in cera, et sarta tecta ecclesiæ reparanda, cereos ad usus refectorii, candelas ad usus juvenum et infantium, infirmario ad usus fratrum graviter infirmorum, ad matutinas dicendas, et elemosinario ad usus pauperum defunctorum. Debet etiam restes signorum et etiam batella reficere, et etiam ad horas signa pulsare. In die quoque Cœnæ Domini, ut ordo ecclesiasticus docet, ignem novum atque benedictum in processione bajulat. Item in illis festivitatibus in quibus ad vesperas et ad matutinum duo thuribula deferuntur, in ejus est providentia quemlibet alium qui cum hebdomadario incensare debeat signo invitare. In omni etiam festivitate duodecim lectionum, in tertio nocturno, ante evangelii pronuntiationem, candelam sacerdoti cum osculo manus porrigit. Finito evangelio primus ipse pulsare scillas incipit, hoc namque præcipue ad ilium pertinet, nec alius præter ejus vicarium in omni classico generali debet eas pulsare, excepta majori missa, quia tune ad hebdomadarium qui chorum recturus est pertinet ut ipse primus scillas [pulsare] incipiat. Cetera vero signa juvenes debent semper pulsare. Qui, ut officium suum possit melius adimplere, debet habere socium gravem moribus qui vicarii opus agat.

Et ut de illo parum proloquamur quod ad ilium tantummodo respicit vel, si per se nequiverit, ad ejus vicarium : primo horologium dirigit et diligentius temperat; de quo, cum fieri possit ut aliquando fallatur, ipse notare debet in cursu stellarum vel etiam lunæ ut fratres surgere faciat (15) ad horam competentem. Ideo ad nocturnos non alius quispiam inchoat scillam pulsare, vel ejus socius ; cum tempus viderit esse ut signum pulsetur ad primam, signo monet priorem ut jubeat pulsari, sed e contra ille monetur ab ipso ad collationem pro scillæ pulsatione. Ad tertiam et ad vesperos pulsatio signi in ejus est arbitrio. Ad prandium generale si non interfuerit et [in] ecclesia excubaverit, licet ei cum servitoribus coquinœ accipere mixtum. Quotiens agitur mandatum in capitulo, incepta antiphona ultima a cantore, surgit de propria sede et licentiam requirit cum signo ab abbate vel priore pulsandi signum. Ad ipsum pertinet vel ad ejus socium, dum horologium ceciderit, pulsare scillam usque dum prior veniat intrans chorum. Orationibus vero factis, unum de majoribus signis puisât thesaurarius usque dum incipiatur psalmus Inique; incepto vero psalmo Qui confidunt, sacrista vel ejus socius puisât aliud signum, donec incipiatur psalmus Sæpe expugnnverunt ; incepto vero psalmo De profundis , incipit pulsare unum de majoribus scillis, si sit festum duodecim lectionum ; sin autem, unum de mediocribus. Præparat etiam in matutinis candelam ad legendas lectiones. Ad cantica tertium luminare quod restât ante altare accendit, et ad collectam matutinarum sacerdoti lumen porrigit in absconsa, qua prœdictam candelam reportât. Dictis matutinis, luminaria quæ ante altare lucebant extinguit, præter unum quod jugiter ardet. Candelabrum deinde ad processionem præparat, vel, si ilia festivitas in albis aut in cappis fuerit, duo ad Sanctam Mariam sive ad Sanctam Crucem, vel ubicumque statio est agenda, consueta déportât luminaria, moxque, statione peracta, candelabra ad ecclesiam reportât.

Dominico die, finito capitulo, aquam benedictam præteritæ hebdomadæ in concha lapidea ad usus laicoriim vergit, ipseque vas ante altare compositum recenti implet aqua; sal deinde in vase ad hoc præparato de coquina sumit, et secus vas benedicendæ aquæ cum urceolo ponit.

Et ne facultas deficiat sacristæ quæ supra diximus tribuendi, præter alios redditus suos, oblationes mortuorum habet præter panem et vinum quæ ad cellarium deferuntur; habet etiam omnes oblationes alias præter eas quæ veniunt ad sanctuaria, et præter oblationes missarum novarum et præter alias quæ veniunt ad altare sanctæ Mariæ et ad Sanctum Benignum. Habet etiam sub se quatuor famulos qui juvant candelas facere, cereos decenter formare. Oratorium, quotiens oportuerit, debent cortinis lineis sive laneis, palliis, tapetibus adornare ; item, peracta celebritate, auferre, plicare atque recondere. Eorumdem etiam famulorum est, quotiens opus fuerit, ad processiones, ad horas et ad sequentias duo majora signa pulsare, et etiam cum aliquis cum processione recipitur, et etiam cum aliquis frater in monasterio vel alius habens monachalem habitum est defunctus. Cum autem faciunt luminare, accipiunt in cellario quinque præbendas monachales, quinque vicibus in anno, scilicet cum fit luminare pro quinque præcipuis festis, item in Purificatione quatuor die-

bus. Si vero alio tempore faciunt luminare, nihilpercipiunt in cellario, sed sacrista debet eos procurare. Item in omnibus festis duplicibus habent quatuor præbendas monachales panis et vini. In festis vero quæ fiunt in albis et in cappis et in quinque dominicis præcipuis totidem, sed non monachales. Si vero quis recipiatur in processione, habent totidem monachales. Si vero defunctus sit in monasterio, habent ( 16) totidem pro pulsatione et pro fovea duas. Præterea est sciendum quod si quis recipiatur in processione, vel de'unctus sit in monasterio, die quo fiat festivitas in albis vel major, habent solum quatuor præbendas monachales ; pro defuncto vero solummodo très habebunt.

Page 1