‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 35 sur 148 · VI. — De thesaurario · texte numérisé non relu

VI. — De thesaurario

Portæ et claves ecclesiæ specialiter [ei] committuntur, et hic studiose talis eligitur qui gravis sit moribus nec ad risum facilis, ne quam in eo intrantes vel exeuntes levitatem deprehendant, et hoc ei penitus interdictum est ut aliqua occasione vel pedem extra portam protendat. Hic moratur in excubiis ecclesiæ atque dormit. Claudit quoque et aperit fores ecclesiæ per diversa tempora, sicut est consuetum. Item alia solerti servat diligentia : opertoria ac linteamina altaris, tersoria et offertoria, neenon sanctuaria, cruces, calices et breviter omnia altaris et ecclesiæ ornamenta. Debet etiam albas dissutas, diversitate sordidas, mutare et quotiens necesse fuerit procurare quod abluantur. In mane, statim facto sonitu, vel quando prima diluculo canitur, ad septem psalmos, sumpto urceo ad abluendas manus sacerdotum, petit lavatorium, manus et faciem lavat, caput peciinat, impletoque urceo aqua redit ad ecclesiam, et si sit tempus quo fiat sonitus, très orationes facit, deinde sumens amphoram vini ad puteum vadit, et eam abluit diligenter; postmodum vinum imponit et ad ecclesiam defert. In omni festo duodecim lectionum, in tertio nocturno, post evangelii pronuntiationem lotis manibus, cum socio suo altare linteaminibus mundat acceptumque evangelii librum præparat sacerdoti. Dominico die crucem super altare cum linteo præparat et compléta processione loco suo reponit. Post majorem missam, recenset missales libros, albas et alia, ne aliquid desit. In festis etiam altare ornât palliis atque scario; finito vero festo, sanctuarium cum palliis reponit. Calicesque qualibet die diligenter inspicit, ne quid forsitan de corpore Christi intus remanserit. Hostias etiam præparat cum quibus celebrandum est. Post vesperas, progrediente conventu ad Sanctam Mariam, ipse paululum retardât ut majus altare velamine tegat. Ipse etiam bis in hebdomada omnes calices manu immissa abluit, et, si non est sacerdos vel levita, quærit ad hoc sibi vicarium alterutrius ordinis. Ampullas quoque et amphoras omnes, quotiens opus fuerit, ad puteum deferens, cum ferro recurvo intus et loris diligenter abluit et emundat. Debet summo opéré cavere ut nocturno tempore non desit in ecclesia vinum et aqua, ut inde, si necesse fuerit, aliquis communicetur infirmus. Ad mandatum quoque quod fit in capitulo, providet ea quæ necessaria sunt ad manus fratrum, scilicet bacillos et manutergia, et mandato peracto ea reponere [debet]. Post completorium angulos ecclesiæ diligentius perscrutatur, ne quis latro latendi possit occasionem habere.

Page 1