VII. — De hostiis faciendis
De his quæ pertinent ad eucharistiam sacrosancti mysterii, quiadignum est ut cum summa reverentia etdiligentia gerantur, consequens est ut ipse quoque gerendi mcdus non taceatur. Cum enim, quotienscumque oportuerit, eas fieri sit necesse, præcipue tamen ante Natalem Domini vel sanctæ Resurrectionis diem fieri soient. Cum enim brumali in tempore prolixiores sint noctes, licet ante prandium fratribus operari, nam post prandium hujusmodi opus geri non licet. Frument'um de quo faciendæ sunt hostiæ (17) quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen granatim eligitur, nec per alias personas quam per ipsos fratres. Cumque ita fuerit electum, lavatur studiose, et in panno nitido ditfusum siccatur ad solem. Colligitur deinde in saccum, non qualemcumque, sed qui ad hoc solum debono panno consutus est, et reservatus in quo colligatur. Commendatur uni famulo, non lascivo sed maturo, tam moribusquam ætate, bonique studii, qui, portans illud ad molendinum, molam lavat utramque, sursum et deorsum operit cortinis, se ipsum induit alba, et super caput mittit et alligat superhumerale, id est amictum, ut nil de facie præter oculos possit apparere ; itaque molit farinam, cribrat, cribro quoque prius diligenter abluto.
Ecclesiœ custos thesaurarius, si non est sacerdos vel diaconus, vicarium sibi quærit ad hoc opus faciendum ; duos etiam alios de ordinibus hujus rei gnaros perquirit et unum conversum. Deinde illi très qui sunt alicujus ordinis induunt se albis et superhumeralibus, ut superius dictum est de famulo. Quorum unus conspergit et vehementissime compingit super tabulam nitidissimam, habentem limbum in circuitu aliquantulum cetera superficie altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergit cum aqua frigida, quia inde fiunt hostiæ candidiores. Ab duobus vero reliquis hostiæ formantur.
Ferramentum in quo sunt coquendæ caracteratum tenet [conversus] manusque induit chirothecis; in ferramentum vero possunt sex simul hostiæ poni ; unde inter bajulum ferramenti et formatores hostiarum ponitur tabula, et super hanc duo sunt pâli infixi, super quos lignum habetur transversum, super quod ponitur ferramentum ad hostias imponendas. Quæ cum fuerint coctæ, cultello abraduntur, et cadunt in disco deorsum in tabula imposito et linteo jugiter cooperto, nisi quando hostiæ abraduntur. Canunt intérim, si voluerint, horas de sancta Maria; alias omnino tenent silentium, et summopere cavent ut non modo saliva, sed nec flatus eorum aliquomodo ad hostias pertingere possit. Solus [conversus] si quid opus fuerit, breviter famulis innotescit qui faciunt focum, non nisi de aridis lignis et ad hoc de industria ab sacrista præparatis. Ipsi hostiarum operarii eo die non cum fratribus reficiunt, et pro tanti laboris levantine habent de thesaurario pitantiam.