‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 37 sur 148 · VIII. — De corporalibus abluendis, et quanta · texte numérisé non relu

VIII. — De corporalibus abluendis, et quanta

DILIGENTIA DEBEANT LAVARI.

Corporalia sacrosancti mysterii quotienscumque abluenda sunt, eo studio eaque diligentia qua superius definitum est oblationes fieri debere, per sacerdotum vel levitarum ministeria maximo cum honore laventur. Ad cujus etiam

rei officium rite explendum vernale tempus sive autumnale eligitur, eo quod vernali tempore remota hyemisasperitate aer purior habeatur, autumnale vero quod jam muscarum tanta non est insolentia ut in tempore æstatis, quarum maculæ difficilius soient ablui. Ad hoc sane ministerium habentur vasa ænea aptissima, nullis aliis usibus dedita, in quibus post vesperas in ecclesia bis corporalia intinguntur aqua frigida, et teruntur in manibus. Iterum aqua tertio infunditur, ita per noctem mansura. Mane vero effunditur, sicut et prius, in piscinam super quam calices lavantur, portantur deinde foris a thesaurario ad locum in quo sunt (18) abluenda. Ibi namque famuli lexivam tempérant limpidissimam et diligentissimecolant, et tamen nequaquam effunditur nisi prius in superficie panno sit involuta, ne, si sordidum quid remansit, ad sacra pertingat velamina. Quæ postquam bene Iota fuerint et aliquantulum siccata, rursus intinguntur aspersions quæ sit clara et liquida, de optima farina, vel etiam de integro frumento mortario trito, et ita siccantur ad perfectum. Intérim vero minime carent custode, maxime qui muscas et vermiculos insidentes ab eis abigat. Chorda in quam expanduntur ad siccandum non negligitur ut sit bene Iota, quæ etiam in marsupio ad hoc solummodo opus jugiter servatur. Quando vero levigantur eadem corporalia cum vitreo hemisphærio, unus eis subternitur pannus, nec ponuntur unquam super lignum nudum.

Page 1