CELEBRARE
A Pascha usque ad idus septembris, et in omnibus duodecim lectionibus et in omnibus octavis, et a Nativitate Domini usque ad octavas Epiphaniæ, sacerdotes canunt missas suas sine licentia ante primam, et post capitulum ante tertiam ; postea vero non cantabunt sine licentia. Ab idibus autem septembris usque ad kabendas octobris, similiter ante primam, post capitulum vero ad omnia intervalla quæ [sunt] inter regulares horas, donec incipiat pulsari signum ad orationem majoris missæ, nisi forte in jejuniis Quatuor temporum evenerit aliqua fcstivitas duodecim lectionum ; in qua, quia post tertiam cantatur festiva missa, petenda est licentia, sicut in omnibus festis Quadragesimæ ad utramque missam. A kalendis quoque octobris usque in Pascha, cantant usque ad tertiam sine licentia, ita tamen si prius se laverint, vel ad lavatorium fuerint, vel ea intentione ut lavent se de sede surrexerint antequam scilla pulsetur, quæ est signum calciandi fratres; post capitulum vero, ad omnia intervalla quæ sunt inter regulares horas, donec incipiat pulsari signum ad orationem majoris missæ; postea vero nunquam cantabunt sine licentia. Qui vero licentiam acceperint, omni tempore post evangelium majoris missæ sive etiam, sicut superius dictum est, post evangelium missæ quæ canitur post tertiam in aliqua festivitate Quadragesimæ vel jejunii Quatuor temporum, accepta licentia debet facere ante et rétro in statione sua et sic de choro discedere. Est etiam consuetudo quatenus, dum ponithostiam super patenam, vel vinum aut aquam in calicem, et [facit] hujusmodi apparatum, vel etiam quilibet tractans hostias quæ sunt sacrandæ, non dicat psalmos vel aliquas orationes movendo labia, nisi meditetur tantum in corde suo, ne forte de saliva ejus
quicquam insiliat super hoc quod apparatur aut offertur ; similiter dum portatur generale in refectorio vel aliquod edulium.