‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 44 sur 148 · QUÆ FIERI NON POSSUNT QUANDO F.VEN1UNT · texte numérisé non relu

QUÆ FIERI NON POSSUNT QUANDO F.VEN1UNT

Anniversariorum diversitates, secundum quodab abbatibus fieri constitutæ sunt, ita et fiunt. Videlicet taie [est] anniversarium pro [præcipuo] defuncto : Ad vesperas et officium et missam omnia signa diutius pulsantur, et dum missa celebratur, duodecim pauperes lautedepane et vino et carne reficiuntur; et tractus ad missam in cappis cantatur et responsorium in tunicis ; antiphonæ et psalmi ad vesperas et totum officium et responsorium [cum tono] dicuntur; quinque candelabra ante altare accenduntur. Et hujusmodi fit de aliquibus abbatibus monasterii, et aliquibus pontificibus ecclesiæ Lingonensis, aliisque qui magnum quid contulerunt ecclesiæ.

Sunt et alia anniversaria pro quibus ad vesperas et officium et missam omnia signa pulsantur; tria tantum luminaria accenduntur ; sed tractus nullo modo cantatur, nec aliud amplius fit quam dictum est. Sunt item alia in quibus tractus dicitur, sed in albis. Sunt item alia pro quibus similiter ad officium et missam omnia signa pulsantur, præter duo majora, et justitia sola datur cum eduliis. Et hæc quidem secundum bénéficia ab illis quorum sunt anniversaria ecclesiæ collata, fieri ordinata sunt.

Si vero anniversarius aliquis non potest fieri ipsa die qua evenerit, (31) vel etiam infra octo dies, non minus tamen quandocumque opportunum est celebratur eodem modo omnino quo ipso die ; et si intérim alius supervenerit, junguntur simul. Si vero aliquis sepultus extra monasterium nobis pitanciam fecerit ut pro ipso celebremus, missa pro ipso cum responsorio et tractu in albis cantatur, et etiam omnia signa pulsabuntur.

Page 1