CONVENTU
Quando scriptus aliquis ut sacerdotio fungatur fuerit, [et] in præsenti septimana majorem missam cantaverit, in sequenti matutinalem cantabit. De his autem quæ dicturus est, non pauca debet scire corde tenus : primum très collectas ad quindecim psalmos ante nocturnum, collectas ad suffragia sanctorum, ad officium defunctorum. Usus quoque nostros multifarie scire debet, maxime in collectis dicendis et ordinandis, ut in conventu nihil dicat quod ab ipsis ullo modo dissideat; sed, quantumlibet sciolus sibi de omnibus videatur, tamen non debet dedignari frequen-
ter et de singulis armarium interrogarc. Quotiens autein fuerint duodecim lectiones, ad tertium nocturnuin manus lavare debet, post nocturnum lecturus evangelium; non prius exit de choro quam ex alternatione modulantium ventum fuerit ad ilium versiculum Pleni sunt cœli et terra, et tune festinanter intrat vestiarium, manusque itorum abluit; vestitur alba, stola et casula. Rursus vero, versiculo Per singulos dies incepto, procedit lenens ambabus manibus evangelii textum, reverenter contra pectus reclinatum; quem etiam accedens ponit in medio altaris, et cum incenso facit super eum crucis signum, semel tantum ; thuribulo autem festinanter reddito juveni a quo acceperat, inclinât se ad orationem ; deinde erigens se, signum crucis sibi imprimit, textum accipiens de altari osculatur; tune pergit ad analogium, contra quem etiam conventus totus conversus inclinât. Matutinis inceptis non sernoveta loco, donec dictum sit Gloria Patri, ad quod aliquantulum cum aliis se inclinât; quibus se erigentibus, ipse discedit ferens similiter textum ut apportavit, donec thesaurarius accipiat. Verum semper accélérât ut prius reversus sit in chorum quam primus psalmus finiatur. Si quando revestitus post pronuntiationem evangelii redit in chorum, scriptus in tabula ad incipiendam quamlibet de antiphonis ad laudes, bene poterit ibi revestitus sicut est incipere.
De incenso vero ita gerit ut primo incenset faciem altaris, tune superficiem manu ter cum incenso porrecta per medium altaris in latitudine, ter et in dextera [parte] similiter in latitudine, ter quoque in sinistra et semel in transverso ; tum dextrum cornu, rétro et in facie et superficie; totiens, ad extremum, similiter sinistrum. Incensat etiam altare minus et altare Sancti Benigni et altare Sanctæ Crucis, et in solemnitatibus sanctorum, si quod in honore eorum dedicatum est, faciens per singula cum incenso crucis signum, vel amplius si opportunum esse perspexerit. Quandocumque autem sacerdos incensat ad matutinum, qui servit de thuribulo debet coram eo candelam ardentem portare, donec revertatur in chorum. Qui postquam in choro redierit, dat incensum abbati, si adest; (32) si non adest, antiquiori de suo choro. Quando, finita collecta, vadit devestitum se, sive ad vesperas sive ad matutinum, semper debet uni de choro [suo] significare ut dicat suffragia sanctorum. Et sciendum quod sollicite debet curare, quando ad vesperas vel ad matutinum incensat altaria, ut, si fieri potest, sic intret chorum ne convcntum faciat incli— nare, scilicet dum dicitur Gloria Patri.
Sciendum quoque quoniam alter potest aliquando, semel vel multum raro, vesperas vel aliquam horam incipere, alter finirc; quia si sœpius hoc contigerit, reprehenditur; sed qui dixerit caput horæ, ipse eam debet finire.
Si quando hebdomadario in nocte quid contigerit, cetera omnia poterit adimplere, præter missam et eam horam quam missa statim subsequitur; ad quam qui missam celebraturus est in choro revestitus esse debet ipsamque incipere ; et præter evangelium quod in duodecim lectionibus post nocturnum legitur, et matutinas laudes vel vesperos, quando incensum defertur; et præter benedictionem in refectorio, sive nonam quando versum post prandium continuatim sequitur, quia qui versum in ecclesia finit, ipsam quoque incipit; et præter completorium seu aspersionem aquæ benedictæ super conventum; pro
quibus omnibus rogabit alium qui vice sua quod ipse non potest suppléât Quod si talis dies est in qua ipse vicarius in choro revestitus redeat, postquam devestitum perrexit, hebdomadarius suffragia sanctorum dicere non neglexerit.
In diebus dominicis, post evangelium missæ minoris, manus et faciem atque os abluit, et postmodum revestiarium petit ac sacerdotalibus vestimentis, sola casula usque ad initium missæ dimissa, se induit ; postea chorum ingreditur, sic expectans donec eadem missa finiatur. Si dies dominica non est, facta oratione, tertiam incipit; si vero adest dominica, confestim ut missa matutinalis finita fuerit, ab eodem hebdomadario sal et aqua conseerantur, benedictione super salem et aquam sigillatim data; dum miscet salem aquæ, dicit sub silentio : Commïxtio salis et aquæ pariter in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fiat salulare sacramentum, in spargendo faciens de ipso sale ter signum crucis; quo facto dicit : Dominus vobiscum et collectam, post cujus finem, armario incipiente antiphonam Asperges me, cantat inter spargendum conventus bis repetendo prædictam antiphonam, id est post versum et post Gloria Patri. Sacerdos vero commendat librum ei quidominicam crucem bajulat, et accipit sparserium, et immittit prius in ipsum vas in quo aqua consecrata est, permiscens aliquantulum utrumque. Inde abstrahens, mox cum sinistra manu girones albæ accipiens et ante se tenens, spargit primum de aqua benedicta super pavimentum majoris altaris et minoris, deinde per totum presbyterium, et ita vadit super gradum semper spargendo aquam ; juvenis autem qui eum comitatur jugiter portât urceolum continentem aquam benedictam sumptam ex vasculo in quo consecrata fuit, postquam sacerdos primo sparserium inde extraxitq postquam autem super gradum rediit, singulos cum aqua benedicta reverenter spargit et ad ultimum infantes. Quo peracto librum accipit et præmisso tantum Dominus vobiscum dicit collectam, audientibus duobus, altero qui crucem, altero qui portât aquam benedictam ; (33) quibus præeuntibus, dum dicitur Gloria; et mox de choro veniens in revestiario dicit consuetam collectam, præmissa salutatione, conventu intérim stante in choro et audiente et respondente, et dextro choro versus crucem inclinante, sinistro vero stante versus altare.
Quibus finitis, armario antiphonam seu responsorium incipiente, procedit processio ad ecclesiam beatæ Mariæ ibique idem unam collectam de eadem Dei Génitrice, præmisso versiculo et salutatione, dicit cum tonali pronuntiatione; deinde imposita antiphona, procedit ipse sacerdos cum aqua et cruce, et primum in capitulum indeque per ecclesiam beati Benedicti ad domum infirmorum vadit, et rediens per auditorium reliquas officinas perlustrat, primum dormitorium, postea refectoriunij coquinam regularem et cellarium, et in singulis, sicut in capitulo et in domo infirmorum factum est, proprias orationes dicit, et per circuitum cujusque aquam benedictam spargit. Sciendum est quod ille qui fert aquam ad dexteram sacerdotis, qui vero crucem ad sinistram debet esse, quando in uno loco stant ; cum vero vadunt, aqua præcedit et crux sequitur et deinde sacerdos.
Conventus autem facit primam stationem in ecclesia sanctæ Mariee* secundam sacerdotem expectando ante dormitorium, tertiam ante refectorium. Quarta simul
cum ipso sacerdote deberet agi in vestibulo ecclesiæ si adesset ibi, et collecta Domine Jesu Christe, duobus ministris audientibus et respondentibus, dici deberet ; sed quia vestibulum deest, prædicta collecta a sacerdote regresso ad cellarium in eundo versus ecclesiam majorem dicitur ; statio vero in navi ejusdem ecclesiæ agitur. Quintam facit ipse sacerdos cum conventu ante Crucem, a Pascha usque ad octavam Pentecostes, ubi præmisso versu et salutatione cum tonali pronuntiatione dicit de ipsa cruce collectam ; sextam facit idem simulque conventus ad Sanctum Benignum, ubi de incenso cum thuribulo ab ædituo sibi exhibito incensat ipsius aram simulque sepulchrum, et, præmisso versiculo et Dominus vobiscum cum tonali pronuntiatione, dicit de eodem sancto unam collectam. Est autem ipsius æditui ipsam cryptam, antequam illuc processio perveniat, totam in circuitu illuminare, nedum inibi statio fit, conventus in obscuritate consistât.
His rite peractis, antiphonam armario seu responsorium incipiente, præcedentibus ministris duobus, graditur ante alios. Qui, postquamin stationem [suamin c.horo] venerit, expectat donec omnia signa pulsare desinant, et mox sine mora dicuntur quinque psalmi competentes, conventu respondente et adjungente : Kyrie eleison , Christe eleison, Kyrie eleison; finita autem dominica oratione sub silentio, dicunt : Et ne nos cum consuetis capitulis. Hoc tamen illis sciendum est quia illud quod finito cantui subjungitur, non iteratur. Post præmissam salutationem surgit vertitque se versus caput ecclesiæ, et stans hanc orationem dicit : Via sanctorum omnium; qua finita continuo incipit, tertiam.
Ceteras collectas quas per singulas officinas dicit idcirco non nominavimus, quiasatis notæ sunt. In privatis diebus, quotiens bis comeditur, priusquam signum pulsetur ad tertiam, manus lavat ex more, ut oratione facta mox sacerdotalibus vestimentis se induat et tertiam incipiat ; qua finita exit de choro cum ceteris ministris sine ante et rétro, ut casula quoque vestiatur et cum processione, mox ut audiatur Gloria Patri, veniat ad altare. Si dies est talis ut nonnisi semel comedatur, præter Quadragesimam et Adventum et etiam Rogationes, induit se ante sextam, privatis diebus, et si processio est agenda, ut in IVa et VIa feria Quadragesimæ, non se vestit donec et (34) ipsa jam facta fuerit, qua peracta revestit se cum diacono et ceteris ministris.
Accedens autem ad altare, missalem codicem in sinistro brachio portât, vel, si dominus abbas vel aliquis episcopus cantare debet, diaconi esteumdem missalem portare. Quo deposito in dextrum cornu altaris, contra medium altaris orationi se inclinât, quæ est vel dominica vel si magis aliam voluerit ; quæ tamen non sit multum prolixa. Similiter diaconus et subdiaconus inclini faciunt orationem. Inde se erigens crucis se signaculo munit, deinde osculatur altare in medio, diaconus in sinistro, subdiaconus in dextro, et ad sinistram ejusdem secus cornu sinistrum secedit, et inclinantibus diacono et subdiacono ante eum, ipse inclinis contra eos dicit confessionem.
Postquam collectam vel collectas dixerit, diacono qui præsto adest dat missalem ponendum in sinistro cornu, nisi secum maluerit ferre ubi sessurus est. Ad .epistolam tam ipse quam diaconus et usque ad evangelium sedet;
quod paulo antequam incipi debeat, surgit uterque, et sacerdos prope dextrum cornu stat daturus benedictionem diacono, nisi dominus abbas vel aliquis episcopus adsint qui illud agant. Antequam tamen benedictionem det, si dies festus est, ponit incensum in thuribulo, ministro tenente ipsum thuribulum et diacono acerram ; quo accepto de manu diaconi osculantis ei manum, si eut semper quando ei aliquid ad missarum solemnia dat, facit super textum tantummodo crucis signum cum ipso thuribulo.
Diaconus autem accepta benedictione accipit textum, super [analogium] imponit et evangelium inchoat. Quod si dies privatus est, textus non incensatur. Cum dicit diaconus Sequentia sancti evangelii, singulas cruces cum polliceetin fronte et in pectore sibi facit; cum respondetur Gloria tibi Domine, unam ante faciem suam cum digitis. Finito autem evangelio, nisi dominus abbas aut aliquis episcopus, cui ipsum primitus osculandum déférât, præsens fuerit, textum osculatur, et reddito eo in diebus festis subdiacono, quando cantatur symbolum, privatis vero ministro, facit ibidem ante et rétro ; deinde, sicut ad primam orationem fecerat, pergit osculatum sinistrum cornu altaris. Quod si talis dies est in quo Credo in unum Deum cantetur, stat ibi prope donec dictum sit simul adoratur et conglorificatur , et tune vadit abluere manus ; si vero non cantatur, statim facit.
Sacerdos autem, dum diaconus textum accipit, vertit se versus eumdem diaconum, et sic manet donec finiatur evangelium, stans juxta dexterum cornu altaris, nisi dum dicitur Gloria tibi Domine; tune enim se versus orientem vertit.
Sciendum autem quod nunquam sacerdos neque diaconus qui sunt hebdomadarii de missaunquam debentdefunctum tangere aut aliquid immundum abluere. In omnibus quoque solemnitatibus in quibus dominus abbas solet majorem missam cantare, hebdomadarius non debet celebrare missam ipsa die, donec videat utrum dominus abbas revestiatur.
Quando etiam dominus abbas in choro est, si quis peti— turus est licentiam cantandi missam, sive devestiendi, sive cujuslibet hujusmodi egressionis de conventu, ab eo debet petere. (35) Non est prioris pulsare scillam capituli nisi licentia prius petita a domino abbate, etiam si in infirmaria fuerit; mos enim est ut semper ad capitulum exeat inde, et ideo quia ipse prior ignorât forsitan quando velit exire, semper cum ejus licentia debet illam pulsare. Et cum fratres de collatione eunt ad caritatem in refectorio, non debet surgere ad pulsandum cymbalum donec abbas ei significet. Eodem omnino modo debet se habere viceprior adversus majorem priorem. Ipse viceprior tenet capitulum, de famulis quem vult verberat et quem vult dimittit, quemvult deponit et quem vult appoint. Idem, cum major prior suscepit benedictionem exeuudi aliquo, si postquam exierit non estreversurus tribus aut quatuor diebus, poterit mittere in infirmariam, cum viderit necesse esse, et præcipere ut carnem comedat propter infirmitatem aut pro reparatione. Maxima autem cura debet ei esse de infirmis omnibus; super eum enim totum onus est ut omni cura provideat quid agant, quid velint quidve eis et corpori et animæ utile aut necessarium existât, ac piissime debet eos visitare.