DICUNTUR
llic vero fert animus meminisse quo studio quaque diligentia ad dominici corporis et sanguinis consecrationem serviatur.
Primum propter hoc factus est quidam armariolus ad sinistram partem majoris altaris optime compaginatus et intrinsecus pannis candidissimis undique Vestitus, in quo nihil aliud reconditur præter ilia utensilia quæ necessaria sunt ad solemnia missarum duntaxat in conventu generali agendarum, id est duo calices cum patenis diversæ quantitatis et duo corporalia eodem modo imparis magnitudinis, minor calix cum simili corporali ad minorem missam, major ad majorem ; ibi ampullæ ad subministrationem vini et aquæ ; nam in ampullis vinum ante consecrationem solet ofîerri; ibi urceus cum concha ad ablutionem ma nuum ; ibi linteola plura, sine quibus singula sacrata vasa nec tenentur nec quoquam portantur. Ipse autem armariolus habet in medio tabulatum ut quœque sacratiora sint sursum, cetera deorsum. Ad initium missarum reseratur a thesaurario vel ab ejus suffragatore.
Ergo subdiaconus anticipât lavare manus in privatis diebus, ut ad rninisterium calicis sit paratus ; quem, intérim dum evangelium legitur, accipiens simul cum patena et corporali, stat juxta sinistrum cornu altaris usque dum evangelium finiatur ; quo finito, ponit corporale super altare, calicemque cum patena retinens comitatur sacerdotem procedentem aliquantulum contra fratres.
Prius tamen quam sacerdos procédât ad offerendam, osculatur textum ad majorem missam a ministre [vel subdiacono] sibi delatum. Qui textus, postquam sacerdos osculatus fuerit, semper (36) debet deferri, diebus in quibus cantatur symbolum, a subdiacono archichoro, quando stat in medio cappa indutus, postea per dextrum chorum, et tune reddit eum uni ministrorum qui, portât eum per sinistrum chorum, et tune ipse subdiaconus revértitur ad altare et lotis manibus serviet de calice. Cum vero illi de sinistro choro osculati fuerint, osculantur in dextro choro juvenes de reia, postea illi de sinistro, et semper de utroque choro, post alios qui in eadem parte sunt, osculantur infantes. Cum autem qui fert textum per chorum transit, omnes altius inclinant illi, et si alicui taie quid contigerit, signum sibi cum manu facit ut eat in antea, et inclinât. Quo completo ad presbyterium redit, ipsumque textum super altare ponit.
Tam ad majorem missam quam ad minorem, cum sacerdote subdiaconus ad offerendam procedit, calicem et patenam cum linteo jugiter tenens, ut in altero vinum, in altéra hostiæ oblatæ ponantur. Qui offert vinum per se in calicem infundit; ad diaconum interea aqua cum manutergio a ministris apportantur, similiter postea fit sacerdoti ; qui lavatis manibus et tersis iterumque parumper quatuor digitis ablutis, accedit ad altare, et corporale, quod a subdiacono oblatum est, expandit; pollicem tamen et indicem utriusque manus combinatos diligenter conjungit, ne vel ipsa corporalia cum eis tangat, cum quibus mox hostias debet tangere et tractare. Consummata autem oblatione, sacerdos quoque sicut dictum est lavat manus, digitos
abluit, cavens et ipse ne postea aliquid tangat cum ipsis quibus corpus dominicum tangendum est. Subdiaconus portât hostias ad diaconum secus altare stantem et se expectantem ut très electas, siveunam, siveplures, prout ratio temporis exigit, ad consecrandum assumât, et dimissa patena cum hostiis super altare, ampullam aquæ simul cum calice dat diacono ut ille misceat aquam in calice, datque linteolum ut calicem per summitatem et foris tergat diligenter, ne forte quid vini vel aquæ exterius remaneat et consecratum pereat. Hac vice non cavet diaconus digitos, quorum supra meminimus, disjungere, quia hostias jam posuit quas erat positurus. Sic tandem, calice super corporale aptato, subdiaconus cum patena et ampulla revertens patenam super altare ponit, ampullam vero ponit in armariolum, deinde ipsam patenam tergit studiose cum panno candidissimo et postea honeste et reverenter involvit.. Sacerdos intérim, calicem et hostiam incensans, facit cum incenso très cruces super utrumque ; incensat quoque ter contra utrumque altaris cornu, dextrum et sinistrum, quantum manum extendere potest, pedibus tamen immotis; deinde reddit thuribulum diacono, qui prius ipsum incensat sacerdotem et casulam inter brachia versus pedes trahit, postea faciem dextri cornu altaris (37) et superficiem, ad extremum sinistri faciem et superficiem, deinde altare missæ matutinalis.
Notandum autem quod in omnibus diebus festis et dominicis ad majorem missam bis incensum defertur, primo videlicet quando cantatur hymnus angelicus, vel kyrie eleison quando non cantatur prædictus hymnus, et post offerendam similiter ad minorem ad quam omnia signa pulsantur; privatis vero diebus, ad majorem missam semel incensum offertur, scilicet post offertorium, et solummodo sacra oblatio cum altari principali incensatur ; ad minorem autem missam, nisi signa pulsantur, nunquam incensum offertur.
Sciendum quoque quoniam, sive très sivequinque hostiæ consecrantur, semper sacerdos mediam accipit, et cum ipsa in calice cruces facit, ipsamque dividit et unam particulam in sanguinem mittit, et sese reliqua communicat.
Postquam autem diaconus altare incensaverit et aliquem episcopum seu abbatem, si forte affuerit, thuribulum ministre reddit, a quo et incensatur; deinde, si est dies dominica, in partem ante supradictum armariolum secedit, quatuor digitos quibus corpus dominicum tangendum est abluit ; post hoc ibidem manet acclinis, sicut ad primas et ad ultimas collectas, donec Per omnia secula seculorum a sacerdote dicatur.
Minister quoque prius ilium [incensat qui tenet chorum cappa indutus ; deinde, incipiens a dextro choro, eodem ordine thuribulum portât quo superius textum portari diximus ; post hæc vero de choro exiens, incensat eos qui extra chorum stant. Quod si aliquem sacerdotem missam cantantem invenerit, vel ipse vel diaconus, si competenter fieri potest, ei thuribulum offert, et ipse altare vel sacram oblationem incensans ei thuribulum reddit, ipseque minister vel diaconus reverenter incensare et casulam inter brachia aptare non negligit.
Cum autem Per omnia secula seculorum ante præfationem diaconus audierit, vadit rétro post sacerdotem, et post diaconum vadit subdiaconus, manu sursum extensa tenens patenam, ita ut prædictum est cooperlam, etiamsi
fuerint duodecim lecliones. Cum autem dicilur supplici confessione, subdiaconus tradit patenam uni puerorum tenendam donec dicat sacerdos panent nostrum, et lune eam accipit portans prope altare. Si vero dies fuerit feriata, dicto Sanctus a sacerdote cum diacono et subdiacono, subdiaconus tenet patenam post diaconum, et eam reportât modo prædicto.
Ex tune sacerdos omnino eodem modo agit sicut et in qualibet (38) privata missa debere agi superius diximus. Unus autem ministrorum, qui semper duo debent esse, stans cum flabello prope sacerdotem, ex quo muscarum infestatio exurgere incipit, donec finiatur, eas arcere a sacrificio et ab altari seu ab ipso sacerdote non negligil. Diaconus vero et subdiaconus et unus ministrorum, si dies festus adest, acclines postea manent orationi intenti ; notât tamen diaconus quando sacerdos ad Supplices te rogamus inclinatus se erexerit, et tune ipse quoque se elevat, stans postmodum ac diligenter observans quando ad per ipsum et cum ipso cruces super sacrificium incipiat facere sacerdos; quod mox ut viderit, moderate ac pedetentim ad altare accedens, prius dexlrum cornu altaris, deinde dextrum humerum sacerdotis osculatur, et postea corporale cum duobus mediis digitis manus dextræ ex una parte removet, et sacerdos ex altéra; cum quibus et calicem per medium tenons, parum sublevare, dum sacerdos dicit Per omnia secula seculorum, et postmodum ipsum corporale ex eadem parte superponere procurât ; et tandem rediens post sacerdotem in locum ubi erat prius, iterum acclinis manet, donec ei a subdiacono patena offeratur. Qui subdiaconus prius se erigit neque de loco in quo post diaconum acclinis, ex quo Sanctus inceptum fuerit, manserit, recedit, donec a sacerdote pcinem nostrum in oratione dominica dicatur; sed tune inde seeedens alque reverenter incedens et linteamen de patena devolvens manuque linteaminis parle involuta ipsarn tenens, partem ejusdem linteaminis pendere ex industria facit, ut diaconus quoque, cum digitis mediis linleamine involutis eamdem patenam ab ipso osculante ei manum accipiens, finita oratione dominica, offerat sacerdoti ; propter quod tamen pollicem et indicem minime disjungit, sicut etiam non disjunxit quando calicem cum sacerdote tenuerit. El sciendum quoniam, cum duodecim lecliones sunt, prædictam patenam minister tenet, ipse eam subdiacono, ille vero diacono, ut dictum est, offert.
Postquam vero diaconus patenam sacerdoti obtulerit, ibi prope dextrum cornu altaris orationi intentus manet acclinis, donec Per omnia secula seculorum dicatur; sacerdos vero, accipiens eam cum mediis digitis, ponit super corporale ad pedem calicis ; et postquam fregerit hosliam, unam particulam, ut mos est, mittit in calicem, super ipsum calicem digitos quibus teligil diligenter fricat et excutil, ne quid (39) forte inter frangendum de corpore Domini adhæserit. Quos iterum cum summo studio claudens vertit se primum diacono reverenter inclinanti, dans illi pacem. Si revestiti sunt seu in cappis seu in albis, secundum dignitatem ordinis ibunt ad pacem, ut primo loco sacerdoles sicut sunt priores, secundo diaconi, tertio subdiaconi, deinde alii sicut ordoæorum exigit, præter ilium cui taie quid contigit in nocte. Si autem aliqui sunt in cappis et aliqui in alttis et aliqui in frocis vel cucullis, secundum dignitatem ordinis prius ibunt hi qui in cappis,
deinde qui in albis, poslremo qui in frocis seu cucullis erunt.
Sciendum quoque quod omni die dominica corpus Domini mutatur et in pixide pendenle super altare reponitur. Et cum sacerdos pacem diacono et subdiacono dederil, diaconus prædictam pixidem de catenula jugiler pendentem super altare, prius bene cum linteolo de pulvere exterius tersam, abstrahit et juxta dextram sacerdotis reponit. Sacerdos vero, postquam communionem recepil, corpus Domini quod præterita dominica fuerat consecratum de pixide extrahit et inde communicat diaconum et subdiaconum. Quo peracto sacerdos corpus recenter consecratum in pixide reverenter deponit et diaconus pixidem accipiens eam in loco suo reponit.
Subdiaconus autèm debet alium calicem præparare in quo sacerdos ablutionem faciat. Diaconus vero, postquam communicaverit, confestim accipit calicem cum quo sacerdos celebravit cum parte sanguinis Chrisli quain sacerdos divisit, et præcedentibus duobus servitoribus cum cereis reverenter defert ad altare huic officio deputatum linteoque mundissimo reverenter ornatum; totusque conventus pro reverentia dominici sanguinis super genua procumbit, et ipse diaconus partem sanguinis ebi bit et aliam partem subdiacono porrigit. Cum autem omnes communicant, antiqui sunt qui prius communicant ; quolquot autem corpus Domini sacerdos dederit, singulis diaconus sanguinem dabit. Debet autem vinum in ampulla juxta eum jugiter esse ut, quando opus esse perspexerit, eodem dominicum sanguinem augere possit. Si autem corpus Domini superest, ab eis qui servierint altari sumendum est. Cum vero conventus sanguinem ebibit, sacerdos in alio calice ablutionem facit.
His expletis diaconus ad altare majus revertens corporale plicat et ibidem super altare relinquit ; de quo etiam creditur a multis quia multum valet expansum contra periculum ignis, si forte contigerit. Subdiaconus vero calicem cum patena accipit et sic cetera quæque sacrata in suo loco componit. Quod si ante finem missæ aliquando possunt perfecisse (40), non tamen propter hoc aliquis eorum debet deveslilum ire. Recedens autem sacerdos ab altari dat librum missalem diacono, ut ab eo reportetur ; stolam ipse et manipulum complicat, nisi forte sint, ut in feslis, deaurata ; tune enim a thesaurario sunt complicanda.
Quotiens autem sacerdos in refectorio sive ad primum versum prandii vel cœnæ, sive ad generale seu ad pulmentum benedicit, 1res cruces facit, unam versus mensam principalem, aliam versus dexteram, tertiam versus sinistram; ad potum vero quando in fiolis portalur, non nisi unam ; quando vero, ut in diebus jejunii, in justis est potus et cum sciphis potatur, très facit. Ad generale hanc benedictionem dat : Largitor omnium bonorum benedicat ; ad pulmentum : Omnipotens Deus benedicat, et si pulmentum deest, vicissim prædicit eas; ad potum vero vicissim has dicit : Dextera Dei omnipolentis benedicat. Potum servorum suorum Filius. Post completorium ipse, ubicumque stet, accedit ad gradum presbyterii juxta priorem, ut paratior sit ad exeundum de choro, et ibi facit très orationes; verum tertiam abreviare festinat et ante alios exit de choro ad aquam benedictam, ut de ea singulos reverenter aspergat.
XIX. — De diaconi officio et quod in solemnitatibus ad Sanctam Mariam et ad Crucem eat.
De diacono plura dicta sunt capitulo superiori ; sed hoc super est dicendum quod sacerdotem præcedere solet procedentem ad altare; sacerdote inclinante se ad orationem, inclinât se simul; sacerdote erigente se, ipse quoque se erigit; signaculo crucis se immuniens et ante et rétro faciens, dehinc ad altare pergit ut sinistrum cornu osculetur ; postea transit in dextrum cornu, ut sacerdoti prius confesso tam ipse quam diaconus confiteantur. Postmodum, si dies festus est, porrigit ei thuribulum, cui jam incensum imposuerat eodem diacono acerram tenente et incensum parante; quod, post incensationem altaris illo modo factam quo jam dictum est, recipiens, ipsum sacerdotem incensat et casulam inter brachia trahit et cetera eodem modo agit quo superius dictum est. In solemnitatihus quoque sanctorum in quorum honore altare aliquod de eeclesia dedicatum est, ubi etiam tune luminare tam in nocte quam in die ardere debet, et in quatuor diebus Paschæ et Pentecostes, tam illud ante quod luminare in aliqua festivitate arserit quam illud de Sancta Maria et illud de sancto Benigno et illud de Crucifixo incensatur ad majorem missam ab eodem, et cum revertitur de Crucifixo, redit per medium chori. Si autem dies privata est, quia tune incensum usque post offerendam non offertur, facta confessione tantum casulam inter brachia trahit. Cum sacerdos sederit, (41V ipse quoque sedet, prius tamen sacerdote innuente, quia non sedet absque licentia ejus. Si voluerit, inter sedendum, evangelium quod lecturus [est] prævidere, prius expectat donec sacerdos sedeat et ei casulam honeste componit, et postea rediens ad altare textum accipit et sic innuente sacerdote sedet, revereuter inclinans versus sacerdotem reinclinantem ei. Missa finita ante et rétro facit; ad cujus finem, quotiens sine Gloria in eæcelsis canitur, Benedicamus Domino dicit ; quotiens vero cum Gloria in excelsis dicitur, Ite missa est canit; et in illis diebus in quibus cappis omnes utuntur, quo tono pronuntiet, ab armario quærere non negligit.