‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 56 sur 148 · PETI · texte numérisé non relu

PETI

(54) Quando signum pulsatur ad capitulum, debent fratres totum chorum implere et versi ad altare stare, infantes vero in directo. Si quando cincti sunt super pelliceas, ut fit in hyeme, debent se super carnem suam cingere atque in sinu suas stamineas trahere et apparare se, ut, si jussus quis fuerit judicium suscipere, non faciat moram nec inveniatur inhonestus in aliquo.

In omnibus veniis quæ petuntur in capitulo, dicendum vel respondendum est Mea culpa ei qui tenet capitulum, cumdixerit Quid dicitis, nisi tantum cum quæritur societas vel nisi cum quivis fratrum petit misericordiam pro suo propinquo defuncto, aut cum quæritur misericordia pro eo qui in gravi culpa est aut obédientiæ absolutio, aut cum quidlibet magnum injunctum est ei qui petit veniam aut pro hujusmodi magna re : tune namque dicet : Misericordiam Dei et vestram miserationem peto pro p>atre vel matre vel sorore vel fratre. Potest frater [pro parente] veniam petere, si tamen obiit postquam idem frater habitum accepit; tune unusquisque ei unam missam debet aut quin-> quaginta psalmos, sicut uni de professis nostris; sed propter negligentias tepidorum septem psalmi permittuntur ei qui quinquaginta dicere non valebit; et hoc maxime

obedientiariis qui se a multis excusent, scilicet camerario, eellerario et præposito de Valle. Si quis etiam fratrem defunctum in visione viderit, cum consilio senioris pro oratione veniam petat. Cum autem quilibet sponte sua veniam petens implorât misericordiam, quotquot sunt res de quibus quærit ipsam misericordiam, ad unam solam veniam omnes patefacere debet et finire; et facta sibi misericordia, vel si ibi absolvitur aut aliquis per eum, debet ire ad pedem ejus qui tenet capitulum.

Page 1