‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 57 sur 148 · INVENTIS · texte numérisé non relu

INVENTIS

Est autem consuetudo de iis quæ inveniuntur ante capitulum quatenus, antequam ingrediantur fratres capitulum, ponantur in capitulo coram pulpito, ubi lectiones capituli leguntur, [super tabulam] quæ ad locutionem percutitur : ilia quidem quæ ei superponi possunt, (55) sicut sunt rasoria, cultelli, denarii et hujusmodi, (quos denarios habet elemosinarius; præcipitur enim illi ab eo qui capitulum tenet, postquam dictum fuerit Loquimini de ordine nostro, ut accipiat eos) ; ilia vero quæ non [sunt] idonea poni super eam, sicut panni et pelliciæ et similia, in eodem loco ad terram super juncum ponuntur. Qui autem horum aliquid perdiderit surgat, postquam dictum est Loquimini de ordine nostro, et prius bene inspiciat si quidlibet de suo cognoverit; quod si invenerit, statim petit veniam, deinde dat ei prior licentiam ut recedat cum hoc quod de suo invenerit; nisi forte dimiserit pannos suos in claustro consuete; cum alii susceperint eos, qui per consuetudinem in crastino afferuntur in capitulo, et petitis veniis recipiunt illos quorum sunt, nisi, ut dictum est, consuete hoc contingat; tune enim sine judicio non habent eos. Notandum est autem quod qui capit aliquid super tabulam, auferre debet eam inde et ponere in locum suum juxta pedem pulpiti. Cum autem post capitulum quidlibet invenitur, statim super arcus capituli poni debet. Qui vero extra monasterium aliquid perdiderit, in capitulo veniam petere debet.

Page 1