XXXI. — De clamoribus faciendis et emf.ndationf
CULPARUM.
Est quoque consuetudo quod, cum un us clamatur de quo potest dubitari, omnes qui ejusdem nominis sunt cujus est ille qui clamatur debent se præsentare, donec clamator eligat de quo dicat ut nulla dubitatio sit. Et notandum quod ille qui clamat, ei de quo clamavit non debet dare judicium, nec est consuetudo ut præcipiatur ei. In capitulo vero très tantum personæ loqui debent, dominus abbas vel qui loco suo tenet ordinem , et qui clamat, et qui in judicio stat In hoc itaque judicio omniasunt examinanda, ventilanda, disponenda et indicanda ; fornax enim est in qua comburuntur peccata. Ergo cum timoré et tremore agat et qui accusât, et qui judicat ; (56) ipse autem qui judicatur debet attendere très fuisse crucifixos, Christum videlicet et duos latrones, salvum unum et alium perditum. Si enim injuste judicatur et patitur, gaudeat, quia tune sequitur Christum injuste condemnatum ; et si juste patitur, habeat patientiam, quia tune bonum latronem sequitur et cum ipso salvabitur ; si vero impatienter sustinet, quamvis juste patiatur, sciât quia malum latro-
nem sequitur timeatque ne cum ipso damnetur. Donec fratrer recipit judicium et sine habitu est, nullus debet loqui neque eum aspicere, sed oculos in terram habere et ipsi fratri compatiendo sua commissa examinare, tune judicare se, « Pro tali peccato dignus sum majora pati » in corde suo dicens. Si ita se habebit, etiam judicium fratris sui sibi proficuum erit. Ab antiquis dictum est : « Qui in monasterio vel in choro ridet, in capitulo plorare debet. » Nemo debet inhoneste ibi loqui nec cuiquam pertinet fratrem increpare nisi priori. Postquam prior jusserit fratri petere judicium, summum debet esse silentium ; quando frater ad veniam prosternitur, genu sinistrum debet primitus in terra ponere, post manum sinistram, deinde genu dexterum, mox dexteram manum super sinistram ponere ita utpalmæ sint desuper, et sic frontem super eas inclinare : nam, quia ex duabus causis hoc agitur, una ne capilli in terra defluant, altéra ut verecundum de commisso se ostendat : verecutidia quippe notatur in fronte, infructuosus vir inverecundus dicitur.
Sunt clamores qui omnibus sunt communes; ex quibus, si latine vel vulgariter aliquis loquitur in his locis, oratorio, dormitorio, refectorio, in claustro horis incompetentibus, nullus omnino debet tacere ad clamandum talem prævaricatorem. In omnibus quoque clamoribus cavendum est ne hi qui eas faciunt vel etiam qui audiunt, nimis loquendo perturbent capitulum. Et etiam, propter hoc vitandum, eligendi sunt in (57) ipso capitulo fratres de religiosioribus congregationis qui ipsos clamores cum humilitate et dilectione fraterna faciant; illis vero quibus non præcipitur, silentium teneant. Quando frater est in cuculla, debet una manu alteram sustinere. Nemo debet expuerein capitulo ubi veniam petit, neque super aliquem gradum. Juvenes qui sunt in custodia, si fratrum negligentias viderint, custodibus suis debent manifestare ut. ab ipsis revelentur : hoc bonorum juvenum est. Isti taies cum licentia, si inhonesta cognoverint, possunt dicere ; alioquin non debent.
Sciendum vero quod nullus, excepto domino abbate, debet aliquem fratrem publiée extra capitulum aut ecclesiam aut in sentiam mittere, præter pueros qui sunt in schola.