XXXII. — De consuetudine levioris culpæ
Si imminente peccatô aliquis crimen commiserit et probatum fuerit, potest eum prior in levem culpam mittere. Si frater extra monasterium criminaliter ceciderit, id est si corporaliter peccavit aut habitum dimisit aut a propria congregatione se separavit vel aliqua nefanda commisit et noluerit converti, nudus recipiendus est sicut quando in gravem culpam intrat, etomniaquæ facienda sunt faciet et omnem humilitatem ostendet, extra judicium quod non accipiet, quia illud omnino nulli nisi domino abbati pertinet.
Levioris autem culpæ [consuetudo] talis est : in oratorio, incipiente Kyrie eleison, ad omnes horas regulares reus prosternit se ante presbyterii gradum , tamdiu sic ibi jacens donec hora compleatur ; finita autem hora surgit, versus altare profunde inclinât et redit in stationem suam. Dum in hac culpa est, non incipit in choro antiphonam aut psalmum, aut cantat responsorium seu legit lectionem,
non offert, non osculatur textum evangelii seu vaclit ad pacem, nisi intervenerint duodecim lectiones ; tune enim, ex quo primum signum ad vesperas sonuerit. sine omni licentia absolutus erit ex toto, donec dies privata redeat. Quamdiu autem in eadem culpa fuerit, (58) comedit ad parvam tabulam , ante mensam principale»! , juxta nectam.
Quod si dominus abbas, aliquando extra monasterium egressus, redierit et invenerit eum in ea pœnitentia, ita ut semel prosternatur hujusmodi inclinatione post ejus reditum, non valet postmodum nutu prioris absolvi. Similiter eo precedente, si in eadem relinquitur excommunicatione. Absolvitur autem maxime quando prostratus jacet ad gradum, et unus frater ad eum dirigitur a quo ei quod absolutus sit innuatur. Hoc quoque modo solet fieri absolutio, si adjudicatus ei culpæ postea reclamatus verberetur. Cum vero ad signum absolutionis assurgit, ante et'retro humiliter agit; hic enim Deo et absolutori suo atque conventui grates reddit. Et notandum quod cum dicitur : Sitis hodie in levi culpa, in crastino sine omni alia absolutione liber erit, quia dictum fuit hodie ; cum autem .hujusmodi injungitur pœnitentia, si de capitulo erit non absolutus, inde nunquam poterit absolvi sine una prostratione in oratorio ad gradum. Notandum etiam quod bis debeat inclinare antequam eat sessum cui indicitur.