XXXIII. — De lege gravioris culpæ
Qui illud quod gravi culpa dignum sitcommisit, si quamdiu dominus abbas abest advenerit, non venit in præsentia illius donec ipse præcipiat, et tune extra capitulum exuitur, et ita venit sicut ille cui in ipso capitulo præcipitur ut eat et exuat se. Nam si aliquis hujusmodi sit in ipso capitulo cum audit se inculpari a domino abbate, surgit et veniam petit ; qua petita præcipitur ei : Ite, exuite vos et discalciate et revertimini sicut mos est, et præcipitur camerario ut exeat cum illo. Tune cingulo tenus nudatus, pedibusdiscalciatis assumptoque virgarum manipulo in dextra et cuculla bene plicata in sinistra, redit in capitulum , statimque de sinistra parte posita cuculla et virgis juxta se de dextera, petit in medio veniam dictoque ab abbate : Quid dicitis, et eo respondente : Mea culpa , et iterum abbate dicente : Surgite, sedet adterram resumpta cuculla super genua, et brachiis desuper positis. Quo facto, præcipit dominus abbas cui placuerit ut surgat ac verberet ilium de virgis quas attulit. Dato vero ei quale videbitur domino abbati judicio, præcipit ut surgat et induat cucullam suam, et dicitur ei : Ite, induite vos et revertimini. Indutus autem ac reversus, petit iterum veniam suam, dictoque ei ut surgat, adjungitur et hoc verbum : Frater, ite in gravem culpam. Hoc audito inclinât profonde, et continuo capello induto humiliter exit capitulum, et vadit ad locum huic exeommunicationi deputatum ; ibi manet, ibi dormit , comedit sine mappa quando et quod præcipit abbas.
Cum autem audierit uniuscujusque horæ signum primum, expectato secundo quo omnes ingressi sunt monasterium, debetstare cucullato capjte extra, juxta ostium, ad sinistram introeuntium, et ad matutinum similiter, donec conventus Kyrie eleison incipiat ; et tune capello exulo non omnino, toto [corpore] prostrare se ad terram et sic
manere [debet], donec hora sit finita, et, si fratres debent exire, usque dum omnes potuerint exire, excepta illahora postquam fît locutio in claustro ; et cum intraverint capitulum, iterum etiam (59) se similiter prosternit et postea ad præfatam mansiunculam recedit. Ad utramque missam in angulo manet capituli qui ecclesiæ proximus adhæret; tamen sedet, si vult. Intérim dum se habet, nullus eiloquitur, nec etiam ille qui ei ministrat, nec cibus benedicitur qui ei datur.
De industria tamen duorum aut trium seniorum consolatione, abbatis nutu, mulcetur, qui eum exhortentur ut quidquid ei correctionis temporaliter fuerit irrogatum, gratanter accipiat ut divinæ clementiæ reconciliari valeat. Qui etiam seniores, si ve alii qui sint de prioribus proprioribus abbati, (proprium est enim eorum, cum viderint idoneum et congruum fore) sive sponte sua, seu nutu abbatis, petunt pro absolutione venias suas in capitulo coram abbate, maxime si vere experti sunt et testari possunt quod pro reatu suo spiritum habeat contribulatum, cor contritum et humiliatum. Quod si tune placuerit ei misericordiam facere, præcipit priori ut adducat eum ; qui , statim ut eodem modo quo prius adductus est, posita cuculla et virgis, petit veniam, ac sedens iterum resumpta cuculla super genua suscipit quale judicium placuerit abbati ; inde surgens, abbate præcipiente, induitur sola cuculla, et provolvitur in primis pedibus abbatis et deinde prioris et omnium qui ex ea parte sunt ; similiter facit pedibus aliorum ex altéra parte, et ad ultimum infantum, sed multo remotius quam aliorum, ut non tangat vestes eorum ; et omnes inclinant ei et levant eum, et debent orare pro eo. Quoexpleto et iterato petita venia, jubetur exire adinduendum se. Indutus ac reversus, adhuc etiam veniam petit. Jubetur ut ultimus sedeat, ultimus sit cunctorum in omni loco. Intérim non communicat, non vadit ad pacem, non osculatur textum evangelii in ecclesia, nec cantum nec psalmum imponit nec lectionem legit ; a sola coquina ut in ea serviat et a mandato non prohibetur, sed non ibit ad scillam, id est singulis horis finitis veniam in statione sua super genua petit nec propter hoc convertitur ad altare. Si quando universi fratres propter aliquam processionem albis induuntur, tune et ipse induitur; alias minime. Ad extremum si dominus abbas viderit id expedire talemque ejus esse humilitatem quæ id mereatur, interpellatus a fratribus in capitulo vocat eum ut surgat et in medium veniat ; quo petente veniam, loquitur convenientia et personæ et causæ et reddit ei pristinum locum vel dat alium inferius, si voluerit : suo enim malo merito perdidit locum suum. Vadit ad pedes ejus sicut etiam quilibet alius tam in ecclesia quam in capitulo, si promoverit eum ad altiorem sedem.
Notandum autem quia, cum restituitur in ordine suo, si est sacerdos, non ideo cantat missam, vel diaconus evangelium, vel subdiaconus epistolam, nisi nominatim ei dicatur. Restitutio namque ilia quæ fit de ordine non aliud est nisi [ut] in choro cantet aut légat sicut alii.
Et sciendum quoniam in hujusmodi judicium prior nullum ponit nec absolvit unquam. Sciendum quoque quod non ponitur aliquis in gravi (60) culpa, nisi sæpius incident in idem crimen, pro occulta offensa, neque pro ea quæcumque sit quam ipse sua sponte confitetur; sed si quis aliquid paucis notum commisit quod, si in publico
esset, dignum judicio gravions culpœ duceretur, duciteum abbas sive prior in secretum locum, assumens duos aut très eorum quibus notum est crimen aut aliorum quos voluerit, atque facit ei grave judicium secundum commissi gravitatem et injungit pœnitentiam.
Si vero quilibet, ad aliquam obedientiam degens, commiserit crimen quod manifestum sit in eodem loco, publiée coram hominibus qui ejus habitatores sunt exuetur et horribiliter verberabitur; inde in conventum reductus ponetur in gravi culpa. Nec silendum est quod omnis qui ei qui in gravi culpa est loquitur aut signum facit sine abbatis jussu, dignus est poni in eadem culpa. Si autem occulte deliquerit, multum occulte vapulabit secundum commissi gravitatem. Reducitur ad majorem ecclesiam. nunquam postea exiturus de claustro nisi forte tanta ac talis videatur ejus correptio quædignavideatur etostendat eum de cetero nolle peccare ; tamen, quocumque mittatur, ad locum ubi peccavit nunquam amplius redire debet.
At si forte culpa sua non est de gravioribus malis, ut cum aliquoin audientiapopularium inhoneste et irreligiose contenderit vel aliquid simile, pro hujusmodi, cum venerit dies dominica, ad initium missæ matutinalis, concurrente populo ad ecclesiam. stat ipse nudis pedibus ante fores ecclesiæ et unum codicem grandiusculum tenet in manu ; capellum non induit, ut ab omnibus possit agnosci ; nemini loquitur intranti vel exeunti; famulus quidam semper est juxta eum, qui dicat interrogantibus propter quid talis ei pœnitentia sit injuncta; nec recedit inde usquequo missa finiatur.
Quod si quis in capitulo maledicus aut rebellis extiterit, fratres more solito non expectant ut præcipiatur comprehendi, sed ipsi ultro continuo irruentes comprehendunt et, cum fueritcomprehensus. faciunt quod jussum fuerit, mittentes eum in compedes vel in carcerem ; in carcere vero ponitur vel pro stultitia tanta quæ, si terribiliter non corrigeretur, ad majus malum pullularet : hoc est si contumax extitit in capitulo, aut voluit alium cultello aut pugno percutere, et non vult emendare, vel aliquid hujusmodi pro quo sœpius privatim et publiée increpatus sit. Et sciendum quoniam quempiam hujusmodi potest quilibet prior aut quicumque tenet capitulum hac pœna damnare usque adperfectam satisfactionem. Verum gradatim faciendum est, videlicet ut si rebellionem quis fecerit, in primis vapulet super stamineam, deinde nudus. ad extremum, (61) si non humiliatur, in carcerem tradatur. Quod si ipse qui est inobediens inobedientiam suam extra capitulum aliquo modo monstraverit, statim tabula percutitur ut in capitulum cunveniatur. Potuit et aliquid tam præsumptuosum in præsentia domini abbatis vel prions loqui ut etiam propter hoc tabula non minus perçu tiatur, quod est signum conveniendi.