‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 61 sur 148 · XXXIV. — De fugitivis qualiter recipiantur · texte numérisé non relu

XXXIV. — De fugitivis qualiter recipiantur

Fugitivi monasterii, cum redeunt, hoc modo debout satisfacere. Si veniunt post capitulum, debet elemosinarius eos suscipere donec in crastino, cum fratres fuerint in capitulo ; quibus congregatis, postquam aliquantulum de ordine suo locuti fuerint, mittitur elemosinarius ut eos adducat. Illi autem. nudati in auditorio et discalceati, cuculla plicata in sinistra, acceptoque virgarum manipulo

in dextra, sic debent venire in medio capituli, positisque cucullis ad sinistram et virgis ad dexteram, coram abbate vel priore humiliter venias petuntin medio earum : deinde dicto eis ut surgant, sedent ad terram resumptis cucullis tantum super genua. Tune, si dominus abbas affuerit, quale illi judicium placuerit dabitur eis; si vero non adest, non dabitur eis judicium, sed dicet eis qui tenet capitulum : Istud judicium domini abbatis est, ille expectandus est; ite et circumdate vobis vestimenta vestra, ac redite. Quo facto petunt iterum venias suas et præcipitur eis ut eant sessum ultimi omnium; et sic semper sunt et in choro et in capitulo et in omnibus locis, extremi videlicet etiam omnium novitiorum, quousque dominus abbas faciat eis misericordiam.

Qui autem habitum abjicierunt eodem quidem modo suscipiuntur, excepto quod habitum in capitulum secum non deferunt, sed ponitur ante pedes ejus qui tenet capitulum, et postquam, ut prædictum est, nudi satisfecerint, dicitur eis a præsidente ut, si volunt, habitum quem voluntate propria reliquerunt sponte sua accipiant.

Quando autem dominus abbas venerit, si ut dictum est eo absente suscepti sunt, tam illi quam isti non debent venire in præsentia illius donec ipse præcipiat, sed vel in infirmaria vel in alio loco manere donec ipse pro eis mittat ; et tune non nudantur neque discalciantur, sed stamineas suas præparant ut, si domino (62) abbati placuerit, nudi suscipere judiciaparati inveniantur. Cum autem capitulum ingrediuntur, non ad sedes suas, sed recto tramite ante dominum abbatem gradiuntur, ut venias petere non morentur.

Page 1