PERSONIS QUÆ VENIUNT IN CAPITULUM EXHIBENDA ET DE
ORDINE ELEVATORUM A DOMINO ABBATE. De ORDINE
CONVERSORUM VEL CLERICORUM.
Quotiens dominus abbas in capitulum venit, non debet aliquis in gradu stare, sed in terra erectus ; pro ceteris aliis abbatibus, episcopis, comitibus, surgere tantum. Si vero fratres in secundo gradu sederint in capitulo, sicut sursum, ita ibi ordinem suum servare debent.
Cum autem dominus abbas. aliquem in majorem sedem promovet, ille qui promovetur non petit veniam, sed, cum dicitur ei ab abbate : Ite sessum juxta ilium, statim debet ire ad pedes abbatis et inde sessum ubi illi præcipitur. Illud autem notandum quod, cum dicit abbas : Juxta ilium sedete, nisi addiderit in omnibus locis, omnes illi qui fuerint priores ejus qui infra eum sedet usque ad ilium qui supra ipsum est juxta quem præceptum est ei sedere, si in capitulo non sunt, erunt ejus qui elevatus fuerit priores sive sit clericus sive conversus, nisi aliquis de omnibus illis qui in capitulo minores illius sunt qui supra ipsum sedet, ex quacumque parte sedeat, prior sit illorum qui sunt extra monasterium, sicut sæpe contingit, quod multi de talibus sint foris ad obedientias, vel propter placitum vel propter quidlibet aliud.
Conversi quoque ad magnum mandatum in Cœna Domini quod fit in claustro, et etiam per omnia tenent ordinem suum, nisi tantum in choro et ad processionem ad quam canitur cantus, et quando revestiti sunt omnes sive aliqui. Tune namque nec diaconi nec subdiaconi ser-
■vant ordinem ilium cjuo in monasterium venerunt ; sed præcedunt sacerdotes, sicutest ordo eorum ; subsequuntur diaconi, et postea subdiaconi, et postea alii secundum quod ordinationis eorum dignitas expetit, et ad extremum conversi.