‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 67 sur 148 · XLIII. — De panetario · texte numérisé non relu

XLIII. — De panetario

Panetarii est panem et vinum custodire fideliter et cum opus fuerit distribuere. Sibi subditi sunt famuli furni qui cum farinam receperint, suntduas panis species reddituri, ut quidquid sit de alio conductu, saltem panis fratrum optimus esse possit. Debet autem providere ne famuli pistores fraudem aliquam facere inde possint, et ipsi famuli debent reddere librarum numerum consuetum. (80) Omnia ustensilia et quæ suntnecessaria in furno et pistrino ipse invenit et ministrat, præter coopertoria quæ ponuntur super pastam et buretellos et aliam telam necessariam ad cribrandum. Habet autem ad hoc opus suos redditus deputatos. In domo juxta cellarium dormit et nunquam sine lucerna.

Page 1