XLIV. — De granetario
Granetarius totum bladum quod defertur ad monasterium recipit et conservât, vendit ad mandatum abbatis, et distribuit quibus est distribuendum, et inde reddere tenetur compotum domino abbati. Panetario frumentum quo debet panis conventus fieri prius bene purgatum libérât ad mensuram ; hospitibus et omnibus qui in monasterio pro egenis annonam accipiunt distribuit. Debet autem providere ut hortus monasterii tempore congruo excolatur.