‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 69 sur 148 · XLV. — De hospitario quomodo servit · texte numérisé non relu

XLV. — De hospitario quomodo servit

HOSPITIBUS.

Iiospitarius debet hospites venientes ad monasterium hospitari. Omnes qui abbati vel priori velalicui de claustro loqui volunt, per eum loquuntur. Cum enim propinquus alicujus claustralis venit ad hoc ut loqui velit cum eo, ipse indicat abbati, vel priori, si abbas defuerit, et accepta licentia ab eo, ducit fratrem ad propinquum suum. Si vero abbati non placuerit ut loquatur cum eo, nec signum ipsi fratri vel nutum aliquem facit ut comperire possit inde aliquid. Ipse observare debet, de fratribus qui veniunt ad monasterium, si sunt nostræ congregationis et de obedientiariis, utrum, postquam venerint, eant vagando per monasterium, sive in omnibus ordinate se habeant, et unde négligentes viderit asperrime in capitulo clamare eos.

Omnes brèves qui vel ad abbatem vel ad congregationem pertinent, per manum ejus afferuntur [aut ad abbatem qui pertinent ad ipsum, aut-in capitulo qui sunt de defunctis. Ipse per consuetudinem habet velamina quibus defuncti qui afferuntur] ad ecclesiam cooperiuntur, et lectos in quibus deferuntur. Vinum non ei datur ad mensuram [ad opus hospitum], sed ipsemet vadit ad tonnam, et trahit quantum ei videtur. Verumtamen custos vini, si viderit quod plus capiat quam necesse sit, private monebit eum ut emendet. Quod si sic non emendaverit, dicet priori; prior vero increpabit eum, et prohibebit ne ultra faciat. Panem quippe et vinum accipit de cellerario; ceram vero ipse procurât, habet enim de appenditiis suis redditus ad hoc solummodo destinatos.

Ostium claustri in unaquaque nocte post completorium per ipsum est claudendum et obserandum. Ejus est clavem claustri custodire, factoque sonitu in mane, cum lotis manibus pectinando vadit, ostium aperire, vel si taie tempus est post letaniam. Similiter cum meridiana fit, ipsum auditorii ostium quod exterius est fîrmat ante capitulum. Et dum fratres in capitulo sunt, si quis puisât ad illud volens ingredi, ejus est surgere et signo petita licentia aperire ei. Verumtamen studiose cavendum est ei, omnibus horis, ut nunquam extraneum intra claustrum intrare permittat, quousque solerter inquisierit ab eo quare veniat, utrum legatus sit, sive moraturus adveniat, seu aliquo iter faciens hospitari tantum velit. Quod si [hoc] tantummodo quærat, sine omni licentia ducet eum in claustrum et in monasterium, ad orationem. Si autem aliud quærit, prius notificabit abbati, aut priori, si defuerit abbas, et secundum eorum responsum (81) inde aget. Si quis talium, id est, extraneorum non bene novit ordinem nostrum, quicumque sit, sive abbas seu inferioris ordinis, priusquam inducat in claustrum, debet ei omnia dicere de consuetudine nostra, ut

scilicet intraturus ecclesiam, si nunquam amplius ibi fuit, vel etiam si jam saltem per dimidium annum moratus est postquam ibi non fuit, prosternât se ad orationem quicumque dies sit ; debet quoque adhœrere ei jugiter et monstrare in quibus locis debeat orare, primo scilicet, si conventus ibi non est, in choro ad altare majus ; vel, si ibi est conventus, ad altare sancti Pétri quod est in membro ecclesiæ ; secundo ad sanctam Mariam ; ad extremum in crypta ad sanctum Benignum.

Si autem abbas externæ congregationis, videlicet qui de congregatione nostra non est, venerit ad monasterium, si dominus abbas præsens non fuerit, omnis quidem reverentia sicut domino abbati ei exhibenda est ; sed nequaquam loco domini abbatis in capitulo, nisi tamen ad collationem, ei sedere conceditur, quia actioni capituli nulli interesse permittitur nisi cui dominus abbas concesserit. Præterea cavendum est præcentori ne, sine præcepto aut consilio prioris, lectionem, responsorium, evangelium, sive majorem missam ei imponat. Quod si priori placuerit et idem abbas honestioris studii fuerit, cum ejus jussu et consilio, omnia supradicta implere potest. Porro de aliis non est ambiguum quin omnia, ex majorum traditione, ut dominus abbas agere debeat. Quod si societatem nostram sibi dari petierit, cum, utmoris est, capitulum fuerit ingressus, totus conventus assurgere debet et tamdiu stare, donec prostratus humo, petitione facta cum comitibus suis, societas ei a priore tribuatur. Qua percepta ipse quidem e latere prioris rogatur ut sedeat, nec permittitur ut amplius veniam petat ; socii vero ejus ternas petunt venias super manus et genua, unam versus priorem, deinde ad dexteram et sinistram, fratribus parum de sedibus sublevatis contra inclinantibus.

Si autem advenerit abbas qui sit de nostra congregatione, vel qui societatem capituli habeat, dante domino abbate, conceditur ei, uno aut duobus diebus vel etiam tribus, loco domini abbatis in capitulo et in refectorio sedere. Si vero amplius moratus fuerit, et ipse se non abstrahit inde, prior et quilibet qui vice domini abbatis conventui præest, humiliter ei dicit ut, quiafratrum mores qualiterque sit agendum contra unumquemque ignorât, non sit ei molestum neque grave a supradictis abstinere. Sane idem prior vel is qui tenet ordinem e latere suo considéré facit, ipse vero petenti lectori benedictionem dat. Si major prior deest quando hujusmodi abbas advenerit, in ecclesia locum ejus tenebit; si, vero affuerit, ex altéra parte juxta sedem domini abbatis stabit. Si autem dominus abbas præsens fuerit, sive prior adsit sive non, in loco ejus erit. Si plures affuerint, alii ex una parte, alii ex altéra stabunt.

Si autem recipitur persona quælibet ad processionem, revestitis omnibus atque processione parata de aquabenedicta et thuribulo et candelabris et textu, antequam exeant, debet ab hospitario provideri ne qui suscipiendus est nimium longe sit. Egredientibus autem fratribus chorum, incipiunt duo majora signa pulsari quæ non prius dimittuntur donec, finito (82) cantu qui inceptus fuerat, ab abbate vel priore dicatur : Salvum fac servwn tuum ; et tune dominus abbas cum processione procedit vel prior, in eadem processione ordinate præcedentibus eis qui ferunt thuribulum etaquambenedictam,sequentibus eodem ordine qui ferunt textum et candelabra, textu in medio eo-

rum; posteos infantes cum magistris sequuntur, ac deinde priores, sequentibus ceteris eodem modo quo solet ire ad processionem ad Crucifixum. Tune ceteris omnibus intra monasterium remanentibus, solus dominus abbas vel prior exit cum processione obviam illi qui suscipiendus est, usque ad introitum porticus ; et si papa est vel rex qui suscipitur, extra monasterium exeunt tam ipse quam conventus. Si autem episcopus vel archiepiscopus suscipitur, et dominus abbas suscipit eum, præparat ei acerram cum incenso, et ipse episcopus vel archiepiscopus ponit thus in thuribulo. Si vero abbas suscipitur vel alterius ordinis persona, dominus abbas ponit thus in thuribulo. Similiter facit prior : si majoris ordinis persona suscipitur, præparat ei acerram cum incenso ; si laicus, ipse thus in thuribulo ponit. Et mox [a domino abbate vel priore data aqua et incenso, et oblato textu ad osculandum, revertitur processio], domino abbate vel priore ducente per manum eum qui susceptus est, prope processionem quæ illos præcedit.

Tune, incepto ab armario cantu, ingrediuntur monasterium, transeuntes per medium infantum versus Crucifixum, et prosternitur susceptus. Tune demura ab abbate dimissus, super juncum extra tapete quod ibi ex more ante Crucifixum stratum est, facit orationem. Abbas autem vel prior stando expectat quod finiat orationem. Qui vero processioni inserviunt, ordinate stant ante altare Crucifixi, versis vultibus ad conventum : qui tenet textum, in medio ; et tenentes candelabra juxta, ex utraque parte ; qui vero tenent aquam et thuribulum, extremi, unus ex una parte et alter ex altéra; donec, cantu finito et Salvum fac servum tuum, surgat qui prostratus ibi jacebat. Tune ipsis præcedentibus qui ferunt processionem, etinfantibus sequentibus et post eos novitiis, redeunt omnes cum silentio in chorum.

Si autem ipse fuerit abbas aut monachus episcopus pro quo processio facta est, iterum facit orationem. illis qui serviunt processioni stantibus super gradum presbyterii et conventu stante in choro. Ferentes vero processionem eodem modo stant versis vultibus ad conventum, sicut prius ante Crucifixum, donec finiatur oratio. Finita autem oratione, ducit eum abbas vel prior in quem sibi placet locum, et loquitur cum eo. Eadem hora processio discedit et omnes divestiuntur.

•Si vero qui suscipitur seculari habitu indutus fuerit, per aliam viam quam per chorum ducit eum idem abbas vel prior ad majus altare, sive episcopus sit sive laicus, et facta oratione ibi, si est laicus duciturin hospitale, si vero episcopus ducit eum dominus abbas in secretariam, aut in aliquem locum huic rei aptum, quem prius apparari sicut novit decreverat tapetibus, dossalibus et hujusmodi ornamentis ; ibique data ab eodem episcopo benedictionem, lectori facit dominus abbas coram eo recitari de lege duos aut etiam quatuor versus, deeo loco qui ad eum pertineat, ut ædificetur, ut est illud Ego sum pastor bonus, aut alia hujusmodi congruentia. Deinde significat dominus abbas lectori ut faciat finem et dicto Bénédicité (83) osculatur eum, et alii fratres qui cum eo sunt ad pedes ejus, ut mos est, venias petentes. Bis veniam nulli petat frater nisi quatuor personis : domino abbati, [Apostolico], proprio episcopo et régi, ante osculum unam, alteram post, ita sicut in monasterio super genua sua. Omnibus aliis una solummodo venia sufficiat. Post osculationem loquitur

cum eo dominus abbas de esse suo et de iis quæ scit esse congruentia. Quo facto sufficienter, quantum videtur honestum et idoneum, facit eum duci in hospitium et honeste in omnibus ipsum et sua omnia tractari.

Custodis hospitum est servare cappas et superpellicia quæ commodat hospitibus qui comedunt in refectorio. Et sciendum quoniam nullus laicus in refectorio per consuetudinem comedere debet. Qui autem ordinis est clericalis, si comedit in refectorio, habitum quoque induit clericalem. Adductus ad ostium claustri, expectat donec introducatur. Hospitarius autem, mox ut scillam audierit. inducit hospitem, et si est episcopus sedet ad mensam principalem, et ad nutum abbatis, vel prioris si abbas non affuerit, da*t benedictionem lectori. Qualiscumque sit fratrum victus, tamen priori et hospiti est liberaliter serviendum. Finito autem prandio, debet custos hospitum juxta eum ire, et cum eo dicere Miserere etversum. Quibus dictis, ducit eum extra refectorium. Quam rem, si alio negotio fuerit occupatus, rogabit alium qui non sit inde ignarus ut pro eo faciat.

Si clericis vel laicis societas datur, ii veniam non petunt. Si videre gestiunt officinas claustri, quæsita a priore licentia, ad alterutram missam, dum fuerit conventus in ecclesia, inducit eos præfatus custos hospitum primum in domum elemosinariam, in cellarium, in coquinam, in refectorium, in cellam novitiorum, in dormitorium, in domum infirmorum. Summopere tamen cavendum est illi ne tune infirmi comedant. Ubi fratres non loquuntur, nec ipse. Cavendum est quoque illi omnimodo ne quis aliquando intret claustrum calcaria vel ocreas portans. Femina vero omnino claustrum non intret.

Ut autem deesse non possint quibus hospitibus honeste obsequatur, habet proprios famulos et proprium cocum, qui serviant hospitibus. Et si taies affuerint, videlicet episcopus aut cornes aut talis dives, debet ibi luminare ardere per totam noctem. Quod si tanti sunt hospites, de reliquiis ciborum hospitarius famulis suis qui servierint aliquam exhibet caritatem, et quod superfuerit elemosinarius totum accipere debet.

Page 1