XLVI. — De elemosinario
Quemadmodum a custode hospitii recipiuntur omnes peregrini qui faciunt iter equitando, eodem modo pedites ab elemosinario sunt recipiendi, excepto si legatus est et litteras defert : hune colligit custos hospitii. Receptis autem singulis debet necessaria, [et recedentibusdat unum denarium], si tamen animadvertere [potest quod in loco nostro nunquam amplius] fuerint, aut infra unum annum non venerint. Sed quoniam est variis negotiis occupatus et semper ad hoc vacare non posset habeat socium scilicet. vice-elemosinarium qui vicem ipsius absentis agat in omnibus (84) supradictis. Qui etiam omni tempore quidquid de pane et vino fratribus superfuerit in refectorio, totum accipit, vinumque réservât ut peregrini supervenientes semper de hoc habere possint. Sed et de ipso pane dat quotquot potuerit peregrinis et infirmis qui sunt in elemosinaria, et quod sibi deerit tam de pane quam de vino ipse procurât. Item quotidie accipit, quotquot defunctorum fratrum est anniversarius, præbendas totidem intégras in pane et vino, in fabis et generalibus; præter
hoc quod pro quolibet fratre nuper defuncto qui professas est nostræ congregationis, ubicumque obierit, præbendam intégrant per triginta die habet, sicut pro tricenario qui fit ter in anno pro cunctis familiaribus nostris omnibus in sim ni fratribus quorum obitus qualibet interveniente negligentia a nobis sciri non possunt. Habet quoque adhuc quotidie omnia quæcumque fratribus supersunt in refectorio de fabis, de generali, de pitantia, de oleribus, de pomis et silicibus, exceptis iis quæ rémanent servitoribus, videlicet cocis et lectori et subcellario, quæ sartores consuetudinaliter habent. Recipit etiam fabas quæ supersunt cocis peracto fratrum servitio, expectato tamen crastino, propter hospites qui sæpius advenire soient.
Habet autem aliquos famulos sub se ex quibus unus major qui servit pauperibus et peregrinis, alter elemosinariæ domus ostiarius, duo alii qui faciunt quæ necessaria sunt in elemosinaria, [et duo] qui quotidie vadunt cum duobus asinis pro lignis ad silvam. Si generale fratrum defunctorum ipsa die qua in capitulo recitantur habere non potest, vice-elemosinarius computat usque ad aliquam summam et tune reddit ei subcellarius denarios si vult : sint vero eadem generalia; et aliquoties pro generali piscium et pro eo quod tantumdem valet, carnes ipse quoque sibi [procurât], sicque providet ut carnes frequentius dare possit peregrinis. Denarii quoque qui intra claustrum inveniuntur, ut fit aliquando, sunt ejus. Præcipitur enim illi ab eo qui capitulum tenet, postquam dictum fuerit Loquimini de ordine nostro, ut accipiat eos. Mandatum etsi a fratribus non geratur a festivitate Omnium Sanctorum usque in caput jejunii, tamen elemosina nunquam remanet. Famulus enim elemosinarii, in hyeme, cum aqua calida pedes trium pauperum lavat, datque libram de tali pane qualem habent in refectorio fratres. Quem idem vice-elemosinarius de cellario quotidie recipit.
Hoc quoque pertinet ad elemosinarium ut semel in hebdomada totam villam perlustret, assumptis secum famulis, visitans illos qui pauperes alicubi jacent ægroti; et si masculus est, ipse visitaturus intrat ; si femina, stat ad ostium, et famulum suum mittit ad eam ; et dato eisdemquod melius potest, consolatur ipsos, et si quidlibet desiderant præter quod dederit eis, si commodura ullo modo est ei, inquirit, et postea mittit per famulos suos. Est autem consuetudo quatenus mulieres quæ in domibus sunt ubi infirmi jacent,, mox ut viderint eum venientem exeant omnes. Nunquam enim quamdiu quælibet mulier intra domum fuerit, ingredietur.
Sciendum vero (85) quoniam peregrinis de quibus locuti sumus cum libra et vino, in ipsa nocte qua veniunt, de quovis alio edulio dabit, scilicet de piscibus et hujusmodi et aliquoties, ut prædictum est, de carnibus. Si autem aliquis peregrinorum habuerit ad hospitium suam conjugem debilem vel lassatam, seu socium quibus non sit commodum venire ad elemosinam, ipse eis in elemosinaria administrât.
Ejus est brévia pro fratribus defunctis per famulos suos ad hoc deputatos in quatuor partes dirigere. Idem facit afferri omnes virgas claustri tam majores quam minores. Omnes brèves de defunctis per manura ejus afferuntur in capitulum, dictoque Loquimini de ordine surgit et armario recitanda tribuit. Aquam unde pedes fratres lavant poni
facit in alveos, ipsosque alveos mundari scopis semper priusquam aqua infundatur. Ipse ministrat scutellas in quibus colliguntur fragmenta de tabulis et scopas unde adunantur in eis ; et cum muscæ infestee sunt fratribus in refectorio, ponit in unamquamque mensam unum flabellum de salice, tonsione mallei in modum papyri mollitum, unde arceantur ; hoc autem facit in die Nativitatis sancti Johannis Baptistœ. Binas scopas, unam in coquina regulari, alteram in lavatorio, unoquoque sabbato ponit. Eidem pertinet ut faciat lavatorium inferius ubi aqua de manibus cadit purgari, quandocumque opus est, in circuitu, et etiam totum claustrum de lapidibus et hujusmodi inutilibus. Ilerbarn ad necessariam procurât. Pertinet quoque ad ilium ut, si necesse fuerit, faciat aperiri viam aquæ quæ currit in eadem necessaria, et in æstate, cum pro siccitate aqua minuitur, faciat sclusas fieri ut aliquantisper retenta majori impetu veniat. Debet quoque idem vice-elemosinarius ante completorium providisse ut rninistratum sit omnibus illis pauperibus quibus se novit eadem nocte quidlibet daturum, et propter hoc dimittit famulo suo très libras panis et totidem justas vini unde egenis serviat, si forte postquam recesserit aliunde venerint. Et est consuetudo ut famulus easdem in mane illi reddat aut ostendat ei illos quibus dédit. Juncus qui spargitur in omnibus officinis monasterii per elemosinarium est providendus. Sex enim vicibus per annum scopari facit claustrum, capitulum, refectorium, ecclesiam sancti Benedicti, et majorem, et contegi junco recenter adquisito universarum pavimentum, id est ad Natalem Domini, ad Pascha, ad Pentecosten, ad Nativitatem sancti Johannis, ad Assumptionem sanctæ Dei Genitricis, ad festivitatem Omnium Sanctorum.
XLVI1. — De IMFIRMARIO ET DE INFIRMIS QUIBUS HORIS REFICIANT.
Infirmarius ad obsequium infirmorum separatim habet cocum et coquinam, eaque nunquam debet carere opéra ut quod infîrmis ad refectionem est prœparandum tempestive præparetur. Habet enim aliquos redditus unde infîrmis, secus hoc quod subcellarius eis tribuit, aliquam possit (86) impendere caritatem. Si quis fratrum adeo est infirmus ut de lecto surgere non possit, ad eum quotidie diluculo ire debet et, de omnibus quæ habere potest, sciscitatur ab eo si quid sit quod ei placeat ut præparet ad ejus recreationem.
Si conventus duabus vicibus comederit, tune qui in lecto non jacuerint non omittunt ad majorem missam interesse usque dum evangelium sit lectum ; finito evangelio, facto ante et rétro, recedunt ad Sanctum Benedictum ut cantent sextam, nec ulterius prandere morantur. At si conventus usque ad nonam jejunaverit, ipsi post capitulum, vel, si capitulum est ante tertiam, ut ab idibus septembris usque ad kalendas octobris, ipsi post tertiam statim cantant sextam et reficiunt. Ergo quicumque carnem comedunt, ad prandium soient habere tria fercula, ad cœnam unum, et ad cœnam quidem omni tempore sic accelerare ut non sit necesse ulla vice supersedere collationem. Si vero non cœnaverint ante collationem, postea non ccenabunt, nisi per licentiam, sicut nec alii infîrmi. Qui absque comestione carnis morantur in domo infirmo¬
rum, nec sunt hujus valetudinis ut cum aliis in refectorio comedere possint, eisdem quoque reficiunt momentis. In sabbatis Quadragesimæ vero omnes infirmi, post nonam, statim per antiquam consuetudinem cantant vesperas et cetera quæ sequuntur, et sine mora accedunt ad mensam. Extra Quadragesimam si evenerit generale jejunium, ut in Quatuor temporibus, iterum post evangelium missæ majoris cantant nonam et reficiunt. Si autem ex his qui assidue morantur in infirmaria alicujus manifeste talis est infirmitas quod non multum impediat virtutem jejunandi ut, verbi gratia, luminis amissio, conventu semel manducante, ipse quoque semel comedere [non] prohibetur.
Alii fratres qui non possunt ascendere dormitorium propter senectutem sed pro misericordia eis in domo infirmorum domire tantum conceditur, omnino a locutione ibi se debent cavere, sicut alii qui propter aliquas infirmitates, pedum scilicet aut manuum aut quorumlibet membrorum, ibi manducant et dormiunt : isti possunt loqui cum hora loquendi fuerit. Alii vero qui pro infirmitate vel pro reparatione ad tempus sunt in infirmaria [carnem habent] vel conductum quod sanctus Benedictus recipit, et ad mandatum prioris debent redire ad convention. Nulla lex illi imponitur qui ex toto in lecto languescit nec in cibo nec in verbo.
Sed ut redeamus ad infirmarium, ad horam competentem accurrit ad coquinam officii sui (87) ut cocum faciat quæ præparanda sunt præparare. Ad horam competentem invitât infirmos ad reficiendum, fercula quæ apponenda sunt ipse facit apponi. Quidquid non comedèrint, si est hujus quantitatis, seponi facit. Habet namque armariolum in quo talia recondit, [et] adhuc candelas ceteraque necessaria ; raroque aut nunquam desunt in eo piper, cuminum, gingibrum, aliæque radices quæ sunt salubres, ut sit semper in promptu quod valeat infirmo, fortassis ut aliquando contingit subitanea passione percusso, vel, si expedit, ut pigmentum ei conficiatur. Famulis autem qui infîrmis obsequuntur, de reliquiis ciborum aliquam caritatem impendit. Aut si quid est taie quod infîrmis honeste possit repræsentari, eis réservât. Nunquam infirmarius horam omittit regularem absque licentia, nisi forte dominus abbas aut prior fuerint in infirmaria ; tune si propter eos omiserit, non notatur. Post completorium apportât aquam benedictam, et aspergit per omnia lecta gravium infirmorum.
Quando camerarius, sacrista, cellerarius vel reliqui intus vel foris obedientiis occupati, domum infirmorum ingrediuntur, mox, sicut aliquis claustralis, omni lege regulari astricti, postposita suarum obedientiarum excusatione, efficiuntur, nec se ullomodo intromittunt de obedientiis suis absque licentia, in tantum ut neque camerarius absque licentia debeat adiré cameram, neque sacrista sacristariam. Fratres tamen sub ipsis positi, eorum consilio in omnibus agendis maxime debent uti. Si vero quid eis a notis fuerit directum, illis non. præsentabitur, sed ab infirmario recipietur, et in commune dispensabitur, ac postea nil nocere videtur, si ipsis quod factum est intimetur. Postquam frater manducaverit vel biberit in domo infirmorum, ilia die et nocte usque in crastinum ad primam vel ad tertiam, prout tempus expostulat, extra conventum esse debet. Qui habet ulcerosos pedes per licentiam in domo infirmorum lavari potest. Qui autem
coctus est, mane post très orationes vel si taie tempus est talisque dies post letaniarn, et vespere statim mutatis diurnalibus calceis et cultello, in eadem domo aut in loco ad hoc deputato, se providere potest. Nihil loquitur ibi nisi fuerit causa pertinens ad infirmitatem suam et hoc ita quiete ut vix queat audiri.
Famulorum autem qui ad domum infirmorum pertinent [superius memini] : duo sunt ex more, unus qui eis cibum præparat et ad mensam serviat, alius qui coram eis dormiat et lectos faciat et in necessariis aliis serviat, focum faciat, aquam calefaciat qua scutellæ lavandæ sunt. Debet etiam infirmarius lignum procurare utinfirmi cum necesse fuerit focum (88) possint habere. Cocus habet præbendam monacalem, in omnibus aliis vero septem tortas. Si vero plures infirmi et graves fuerint adeo quod non sufficiant dicti favnuli, alii ponuntur cum eis quotquot necesse fuerit, qui in cellario debent panem et vinum accipere.
Quisquis fratrum ita cceperit infirmari ut conventum tenere non possit, nisi infans sit, prius in capitulo veniam petit surgensque hæc verba ei qui capitulum tenet dicit : Infirmus sum et non possum sequi conventum. Tune dicit ei qui capitulum tenet ut extra chorum quiescat, donec videat utrum melioretur ejus valetudo. Cum vero biduum vel triduum transierit, si non melior ejus valetudo fuerit, iterum veniam petit, et dicit quia valde inflrmatur, et tune jubetur ei ut eat in infirmariam. Aliquando prius invitât eum prior quam petat secundam veniam. Postquam illuc intraverit, secundo die vel tertio, si needum aliquantulum convaluit, prior ad horam prandii ad eum vadit, carnem sibi apportari facit, et ipse ante ponit, et ut comedat præcipit. Si vero priori ut veniat congruum non fuerit, per infirmarium mittit. Ab ilia hora nusquam absque baculo incedit et nisi caput capello coopertus. Sciendum autem quoniam in prima die carnem non comedit, nisi sit talis qui alio cibo uti non possit. Si dominus abbas in infirmaria fuerit, ipse mittetei scutellam suam in primis. Sin autem per priorem vel per infirmarium ministrabitur ei, ut dictum est. Quamvis in capitulum non pergat, tamen intrat ecclesiam beati Benedicti, prope ostium manens, quod in capitulo legitur auscultât, scilicet sententiam regulæ vel de evangelio et expositionem, et rursus ad collationem. Sed cum ad hæc ventum fuerit ut de negligentiis fratrum agatur, ad hoc audiendum non debet esse curiosus. Mox enim inde debet discedere, et usque dum capitulum sit peractum ex more silens in lecto suo jacere, nisi forte de necessitate sua breviter infirmario loquatur.
Qui autem exire de infirmaria et in conventum vult redire, ita debet convaluisse ut coquinam, si scriptus ad hoc fuerit, valeat optime facere, et hic talis redeundi licentiam quærit a priore. Cum autem signum pulsatur ad primam, vel si est eo tempore eaque die qua tertia cantatur ante capitulum, ad tertiam stat prope ostium ad Sanctum Benedictum per quod in claustrum itur, et pueros præstolatur. Quos cum transisse viderit sequitur eos in ecclesia, et aquam benedictam accipit, et chorum ingrediens conventui se jungit. Cum ventum fuerit in capitulum et, post lectionis expositionem, prior jusserit ut loquatur de ordine, statim surgit, veniam petit et'eo qui capitulum tenet interrogante : Quid dicitis ? — Meci culpa respondet, etjubente eodem ut surgat, surgit et dicit: In infirmaria fui, nostrum ordinem sicut debuissem non custodivi. Iis dictis,
dicit qui tenet capitulum : Noster Dominus vos absolvat de omnibus in quibiis ibi offendistis. Et conventu respondente Amen, facit très inclinationes : primam versus priorem, secundam versus fratres qui sedent ad sinistram prioris, tertiam versus illos qui ad dexteram, non flexo genu ad terrain. Tuncpræcipitur eia priore (89) utdicatloco pœnitentiæ septem psalmos vel septies Miserere mei Deus vel etiam totidem dominicam orationem, et ut eat sessum. Si vero plures fuerint, prior eorum loquitur et eadem cum pluritate [dicit] quæ solus diceret.
Puer vero nihil horum agit, sed, patefacta magistro valetudine sua, ipse magister innotescit priori, [et] eum accepta licentia [commendat uni ex magistris] in infirmariam ducendum. Quamdiu moratur in domo infirmorum commendatur uni ex propriis magistris, ut dictum est, vel alii custodi maturo et cautissimo. Morantem autem in infirmaria fréquenter eum suus principalis magister visitât, et cum primum eum viderit hujus esse valetudinis, eodem quo adduxerat modo reducit; non enim redit per ecclesiam sancti Benedicti, quemadmodum alii, sed per parlatorium eum adducit, et ad arcum parlatorii ceteris pueris adjungit ecclesiam jam intraturis ad primam, vel in hyeme in diebus privatis ad tertiam. In capitulo pro excessibus suis nequaquam ut alii infirmi veniam petit.
Igitur infirmi qui nullo ducente possunt venire ad monasterium, quaque die audiunt minorem missam usque dum prior collectam ad complendum finiat, et mox facto ante et rétro discedunt. [Dum comedunt,] sicut sunt priores ita in ordine sedere debent. Et sciendum quoniam nullus debet inde surgere nisi summa cogente necessitate, nec mappulam suam plicare. Quamdiu ibi quilibet, etiam minimus, comederit, ad initium prandii et ad finem legitur ab aliquo eorum vel a puero, si ibi est, brevis lectio corde tenus, qua finita, versus dicitur et Miserere mei Deus ab omnibus qui stare possunt ibidem stando cantatur.
Si autem quilibet loquax juventus fuerit, debet corripi verbis mansuete semel et bis vel etiam tertio ; quod si non emendaverit, præcipitur a domino abbate vel ab illo qui tenet capitulum, si clamor de eo factus fuerit, ut adducatur. Qui si fuerit de his qui carnibus vescuntur, veniet cucullato capite, baculum tenens in manu usque ad arcum parlatorii, ibique deponens baculum et capellum, capitulum intrat, et ultimus sedet, acceptoque juxta domini abbatis vel prioris arbitrium judicio, factoque ante et rétro, domum repetit infirmorum; non tamen sine jussu capitulum egreditur. Verum de litigio nimis sæpissimo vel inordinato risu et similibus, ordine suprascripto, per antiquam consuetudinem debet emendari.
Hli autem qui pro reparatione carnis in domo infirmorum ad tempus habitantes carnibus vescuntur, a sacræ communionis perceptione abstinent. Ipsi vero qui ex toto et semper ibi habitant nec carnibus vescuntur, dominicis diebus et in majoribusfestivitatibus, si voluerint, (90) possunt communicare ad Sanctum Benedictum. Tamen illi qui carnibus utuntur sicut omnes communicant, si forte intervenerit aliqua de illis quinque præcipuis solemnitatibus.
Circuitores vadunt fréquenter in domum infirmorum et diligenter explorant quomodo ipsi se habeant. Item infirmarius si quam viderit eorum negligentiam, prius corripit eos; quod sinon emendaverint, clamat in capitulo.
Nec illud silendum est de illis infirmis qui pro infirmitate vel reparatione sunt in infirmaria, quod nullo modo debent claustrum ingredi, nisi solummodo curn vadunt in ecclesiam majorem audire ea quæ consuetudinaliter ibi audiunt, vel cum inde redeunt. Si camerarius indiguerit potest ire cameram, et secretarius in secretariam. Quando morantur nunquam tamen, ut superius dictum est, sine licentia, et tune ita latenter quod oranes ignorent quibus non fuerit scire necesse. Eodem modo si quis indiguerit, potest ire in hortum post prandium per licentiam. Aliis autem qui de lecto præ magnitudine valetudinis surgere non possunt, non est lex posita, et quoniam hi taies non [possunt] ire in oratorium ut audiant horas cum aliis, infirmarius dicit priori ; prior vero uni vel duobus fratrum præcipit ut cantent eis regulares horas quamdiu non poterunt surgere. Præcipit etiam infirmario ut inveniatfamulos ad custodiendum et serviendum eos, quot opus fuerit ; et isti famuli quia non possunt deesse, rémanent cum illis et serviunt eis, quando manducant; et tamen hi taies cum aliquantulum [se] sentiuut melioratos, faciunt se ferri a famulis [ad horas] et ad missam quæ omni die cantatur ad Sanctum Benedictum. Si quis est adhuc infirmus etiam in ipso Adventu Domini, et in Septuagesima usque in caput jejunii, permittitur ei usus carnium. Et quando convaluerit, etiamsisit [in] media Quadragesima, vel in Ramis palmarum, petit veniam in capitulo sicut solet fieri pro comestione carnis. Sciendum autem quoniam ea die qua quis egreditur de infirmaria, si carnem non comedit, et ipse potest clamare de alio et alius de ipso. Prcéterea debet infirmarius fratribus minutis, qui sunt in infirmaria, per licentiam prioris, ignem in cameris et ad cibaria decoquenda, et etiam sarsum, aliis vero nihil nisi de gratia præter infîrmos.
(91) XLVIII. — De camerario et quæ sint quæ
REGULARITER FRATRIBUS DEBEAT.
Camerarius invenit abbati et fratribus omnibus in claustro residentibus, et etiam extra sicut est consuetum commorantibus, dare omnia vestimenta et omnia quæ regulariter debent habere : scilicet unicuique frocum et cucullam, quoties opus fierit. Dabit etiam unicuique tunicam uno anno pretio viginti solidorum Divionensium, et alio pelliciam honestam et corrigialem pretio viginti quinque solidorum Divionensium ad minus. Confert autem dictus camerarius unicuique fratrum coopertorium religiosum et honestum de quadrianno in quadriannum, pretio sexaginta solidorum ad minus, et duo strata regularia honesta de biennio in biennium, pretio duodecim solidorum Proveniensium, et vanas quoties opus fuerit, et duas mappulas per annum de tribus ulnis et de competenti tela, et auricularia prout prior claustralis viderit expedire, et quolibet anno quatuor staminea insimul conserenda de telaRemensi, pretio sexdecim solidorum Proveniensium, et talia dentur quæ ad judicium planum recipiendum sint apta; et tria femoralia ad Pascha de tela competenti, et caputium forratum honestum de biennio in biennium, pretio sex solidorum. Dabit etiam corrigias, cultellos, pectines, tabulas, acus, cum vaginiis suis, et bracilia singulis fratribus quibus necesse fuerit et quoties.
Dabit etiam in die magni Jovis æstivales fratribus in capitulo, et etiam ulnas telæ et tredecim paria sotularum et totidem caligarum, quæ distribuuntur tredecim pauperibus ad mandatum quod facit abbas cum duodecim fratribus. Dabit etiam in festo sancti Martini quolibet anno singulis fratribus botas hyemales, item caligas, cum duobus paribus pedulum et de panno honesto. Debet etiam reficere calceamenta fratrum quoties opus fuerit. Debet etiam dare quantum necesse fuerit in refectorio, in caméra abbatis, in infirmitorio, et in hospitio mappas honestas, et in claustro tersoria honesta, qualibet hebdomada bis mutata. Et infirmis fratribus gravi infirmitate laborantibus cum necesse fuerit culcitas cum pannis lineis; et in pistrino coopertoria et telam ad ponendum super pastam et buretellos. Tenetur etiam dare abbati singulis annis duas cappas, unam in hyeme et unam in æstate, et socio ejusdem abbatis, et equitantibus cappas et calceamenta idonea ad equitandum. Et debet vestire honeste octo conversos intus vel foris ad voluntatem abbatis.
Quando autem dabit nova vestimenta, vetera reddentur elemosinario ad (92) dispositionem prioris claustralis pauperibus conferenda. Quoties loquuntur fratres in claustro, camerarius vel ejus socius qui clavem cameræ portât nunquam debet deesse; tune enim auditurus est a singulis quod unicuique necesse sit, et nec ad ipsos infantes venire negligere debet, ut ab eis si quid [sit] quo indigeant sciscitetur. Ergo ea vice dare debet quidquid dandum est, ne culpasua fratres eis horis quibus silendum est silentium infringant.
Ablutores pannorum et sartores sub eo sunt. Qui ablutores omni tertia feria, lecto matutinalis missæ evangelio, ducuntur a vice-camerario in dormitorium, ut accipiant pannos fratrum; qui debent sollicite conspicere quid ipsi accipiant, vel quid ipsi reddant sabbato subsequenti. Refectorarius quoque eodem die reddit eis mappas refectorii et manutergia. Verumtamen ipsi habent alia vasa propria refectorariis pannis, in quibus eos lavant separatim, aliaque ad pannos fratrum. Si pellicia alicujus vel staminea tunica vel hujusmodi ita rupta sint quod adhuc valeant emendari, tradenda sunt sartoribus ut emendent ea cum sumptibus camerarii. Item si quis habet opus ut calcei sui ungantur, rogat vice-camerarium ut ungui eos faciat. Et sciendum quoniam si sotulares ad reficiendum portaverit, nunquam debet eos referre in claustrum quin prius ungantur.
Lectorum omnium debet idem vice-camerarius renovare fenum inter festivitatem sancti Joannis et sanctorum apostolorum Pétri et Pauli. Est etiam vice-camerarii ut ipse omnibus supervenientibus, tam hospitibus quam aliis, lectos distribuât nemoque sine ejus licentia debet se mutare de lecto inlectum, vel vertere caput in aliam partemquam ipse jusserit: sibi licet tantum in dormitorio de hujusmodi signum facere. Nemo vero unquam de domitorio, postquam ad meridianam vel ad completorium introierit, debet exire, nisi forte ii qui necessarii sunt propter hospites foris sicut est hospitarius, grenetarius et hujusmodi, si cellerarius vocaverit eos. Quod si factum fuerit mirabiliter emendari debet, nisi forte alicui multum cognito et maturæ personæ contingat quod sanguinet nasus ejus : hic poterit exire ad lavatorium ; si autem juvenis sit, talis debet ire ad necessarias. Si vero brachium cujuscumque cum
affluentia sanguinaverit, post completorium poterit exire dormitoriurn. Eodem modo faciendum est pro vomitu.
Custodes juvenum ita debent jacere ut quos custodiunt jacentes provideant. In schola nutritus non admittitur esse çjistos juvenum vel infantum. Puer vel juvenis qui est in custodia debet dormire totus coopertus etiam capite. Cum ad meridianam fratres se collocant, debent visus suos ab invicem divertere, et signum aliquod ibi omnino a nullô debet fieri, ad necessarias ex totonullum. Quando fratres sunt in lectis nocte vel meridie, et propter intemperiam duo signa sonaverint, nemo debet propter hoc surgere ; sed si scilla sonaverit et alia signa, tune omnes sine mora surgant et ita in loci ecclesiam pétant et letanias faciant; post, si non est hora (93) surgendi, revertantur.
Ejus est etiam balnea facere et sanis et infirmis ; habet ‘ namque famulum huicoperi deputatum. Luminariaquoque tam in dormitorio atque in necessariis quam in infirmaria, atque in cella novitiorum, et in claustro ante ostium dormitorii, ipse procurât; mappas etiam refectorii, cum o pus fuerit, tersoria quoque manuum, tam in claustro quam in coquina regulari ; et tersoria quidem ad duplum esse debent ut dum altéra lavantur, altéra præsto sint, bisque in hebdomada mutantur, videlicet die dominica et sexta feria. Coveas et tersoria pedum quorum usus est admandatum invenit, peractoquemandato reponit. Necnon vestimenta et calceamenta quibus tredecim pauperesin die Cœnœ Domini vestiuntur procurât. Habet quoque redditus suos et appenditia, ut inde supradicta implere sufficiat.