XLIX. — De armario et de iis qu.e pertinent
AD EJUS PROVIDENTIAM.
Aimarii est, si dominus abbas abfuerit, responsorium ejus cantare, atque ejus lectionem per consuetudinem legere. Vicarius enim ejus est. Quicumque legit inecclesia sive cantat ab eo ausçultare debet ; ejus enim est omni hora providere ne eveniat negligentia de opéré Dei in aliquo, ad omne officium quod fit in domo Dei. Si enim quilibet inscius aut oblitus non incipit responsorium aut antiphonam suam ad matutinas, seu quemvis alium cantum ad omnes horas, ipse debet esse provisus atque paratus ut continuo incipiat, sive eum qui fallitur reducat in viam. Ipse est quoddam temperamentum totius cantus qui in monasterio cantatur; ad ipsius namque nutum incipitur, elevatur, humiliatur. Nullus prœsumere unquam debet quemlibet cantum altius incipere aut inceptum elevare, seu quovismodo variare, nisi armarius primum incipiat.
Ipsius est ponere omnes fratres ecclesiæ in tabula ad omnia officia, non secundum ordinem aut voluntatem eorum, sed tantum secundum quod videbitur et libitum ei fuerit ædificationem et honestatem intuenti, excepto ad lectiones et responsoria matutinorum ; illud enim ibi tantum providet quod junior non cantet aut légat ad matutinas super priorem suum, nisi pro aliqua necessitate, ut aliquis roget eum, aut aliquod pulchrum responsorium velit honestius cantari, aut defuerit qui scriptus in tabula fuerat. Ipse non dividit in solemnitatibus quæ in cappis fiunt cappas; in magnis vero festivitatibus, prioribus pretiosiores distribuit, eteisquos in transversum chori secum advocat. Et notandum qualiter quicumque
illuc ab eo adductus fuerit, sive prior sive quilibet alius, non debet eo inscio exire a quocumque alio habeat licentiam : consuetudo namque est quod omnes revestiti qui exeunt de choro non reversuri ab abbate, sive a priore illo quem in choro inveniunt, pétant licentiam. Quicumque cum eo sit, excepto (94) abbate aut priore majore monasterii, primus incensatur, osculatur textum, nisi propter humilitatem suam significet servitoribus ut alii cuivoluerit prius serviant.
Totius scripturæ quæ in ecclesiafit, omnium scriptorum magister et provisor est; quibus præcipit et quod præcipit scribunt. Verumtamen de generali missa seu de regulari officio nullum remanere facit, nisi abbatis aut prioris licentia. Omnes ecclesiæ libros habet in potestate et custodia.
Si dominus abbas ad mandatum non fuerit, tantum præstolabitur donec videat priorem consedisse, et continuo incipiet antiphonam Mandatum novum, nullius nutum aut significationem expectans. Quando tenet chorum in solemnitatibus, cujuscumque ordinis sit, prior est in medio eorum omnium qui cum eo sunt, et nisi abbas ibi steterit, sive prior ecclesiæ major ab eo advocatus fuerit. Quandocumque autem seu solus seu cum aliis régit chorum, vel aliquis indutus cappa, semper per consuetudinem Kyrie eleison dexter chorus prior cum eo incipit. Idem cum in choro cappa indutus fuerit, si pro quavis necessitate eam de dorso traxerit, et de choro exierit, amplius in eadem missa, secundum antiquam consuetudinem, suurh chorum tenere non debet. Cum omnes alii. donec ex toto Sanctus finiatur, sicut semper mos est, ad omnes missas inclinantur, ipse atque illi [qui] cum eo in transversum chori sunt, erecti stant; ad collectas tantummodo et Pater noster inclinantur. Et cum sacerdos vertitur dicens Orate fratres, sed responso Amen, eriguntur, quod aliis non licet. Eodem modo facit cum solus tenet chorum in festis in albis ; quod non licet ei qui in dominicis vel privatis solemnitatibus archichorus existit. Illud autem sciendum quod cum archichorus cum cappa est in choro, ea die qua fratres super formas prosternuntur, cum finilo Sanctus omnes prostrantur, ille qui ea indutus est et erectus usque ad Pater noster stat, et tune sicut ad collectas et ad Sanctus non prostratur, sed inclinatur donec sacerdos dicat Per omnia secula seculorum, eodem omnino modo quo ille qui in dominicis régit chorum.
Debent etiam armario adeo noti esse omnes libri ministerio ecclesiæ necessarii, collectanei scilicet exemplarii. textus ceterique hujusmodi, qualiter si quisquam eorum, quibus necessarii fuerint, in eis deviatus perdidit signum aut non potuerit reperire locum quem debuerit, ipse sine qualibet mora inveniat ei. Ejus etiam solius est, si sacerdos fallitur qui cantat horas, in capitulo seu in oratione, et ad missam etiam, et ubicumque, sive diaconus, aut subdiaconus, aut omnino quivis in choro, in cantu, aut in hujusmodi quæ dicta sunt, emendare atque in viam reducere.
Præterea est consuetudo [de] ipso armario qualiter ille qui in dominicis atque hujusmodi festis tenet chorum, postquam ad missam inceperit offerendam, accedere debet versus armarium, donec armarius possit eum videre et debet illi signum facere incipiendi versus offerendæ ; ipse enim nunquam incipiet; namque solius armarii est. Arma-
rius autem inclinabit ei, annuens ejus petitioni, et archichorus illi.
Est etiam armarii (95) portare oranes cantus abbati quos ipse cantat, librum ad capitulum, et etiam ad collectam, nisi aliquis revestitus cum eo fuerit. Habet etiam unum suffraganeum qui et puerïs cantet, et brevem faciat de antiphonis et responsoriis. Ceterum ipsa fratrum nomina qui lecturi et cantaturi sunt, vel aliud quid acturi, non alius quam ipse ponit, nisi forte et ipse ita voluerit, ejusque suffraganeus hujus sit industries hujusque sensus. Si quid in officio suo contra usum præsumpserit vel neglexerit, hoc omnino intérim dissimulato, in capitulo reclamabitur. Ad canticum evangelii quod cantatur vel ad vesperas vel ad matutinas antiphonam imponit, excepto quod dominus abbas, si sit præsens, est impositurus etiam privatis diebus. Cum autem incipit cantor, non vertit faciem versus altare, sed, intonato cantico, inclinât, et frater qui est contra eum in alio choro inclinât similiter contra eum. Qui etiam, quamdiu est in conventu, armarius non se notât ad ullam lectionem vel responsorium, ut si dominus abbas forte non legerit, ipse pro eo legere sit paratus. Quod si in aliquo tono erratur, nullius scientia præjudicat illi, ut non eum potissimum omnes attendant et sequantur. Solus ille non reprehenditur, si quam antiphonam aut responsorium nominaverit absque libro, indicens alicui fratri ut cantet.
Omni die diluculo postquam pueri, ut mos est, perlegerint, continuo venit ad eos ut illi qui lecturus est in capitulo auscultet lectionem. Ea etiam vice, si ipsi pueri aliquid offendunt cantando, vel negligenter legendo, vel si minus diligenter cantum addiscunt, dignam ab eo disciplinam experiu-ntur. Lectiones quæ legendæ sunt ad nocturnos vel responsoria rite auscultât eispost nonam, et, in diebus in quibus non nisi semel comeditur extra Quadragesimam, post prandium, et in Quadragesima, post sextam.
Quseque missa major seu matutinalis fuerit cantanda, dum sacerdos se cum ceteris servituris induerit, nullavice armarius consuetudinaliter defuerit, primum ut videat si præsto sunt omnes personæ obsecuturæ, et insinuet si quid noverit opus esse. Similiter quotiescumque post nocturnos evangelium est legendum, vel si qui invitatorium cantaturi albis vestiuntur vel in cappis, totius rei est prœcipuus ordinator. Si quis fratrum infirmus oleo infirmorum est ungendus, vel si obieritad sepulturam efferendus, vel si quis defunctus de foris allatus recipiendus, ipsi est cura quis sacerdos induatur, quomodo ungatur, quomodo corpus dominicum apportetur, quomodo communicetur, et quæ collectæ dum obierit ab abbate vel priore super eum dicantur, et dum lavatur, et dum vestitur, et quid antequam in ecclesia apportetur, vel in ejus obsequium cantetur, et quomodo tumulus benedicatur, et quæ collectæ dum benedicitur, et quæ dum sepelitur, et quæ post sepulturam dicendæ sint ; et omnibus iis intererit præcipuus ministrator.
Cura brévium qui mittuntur per cellas nostras (96) vel per alia loca pro defunctis fratribus et eorum qui de fo.ris veniunt, et numerandi tricenaria vel septenaria, vel notandi anniversaria, ad eum pertinet. Quando aliquis est in refectorio benedicendus, vel si talis hospes hujusque reversntiæ advenerit, antequam post peractam processionem,
imprimis, juxta quod in régula continetur, lectio est recitanda, quidquid tune est legendum, vel si cujusquam novitii coma et barba est benedicenda, ad hæc singula et liorum similia librum competentem accipit et apportât, etprovidet ne fiat negligentia vel de persona vel de hoc quod persona est dictura. Et si forte episcopus aderit, vel nostri ordinis, vel talius opinionis, de quo vel domino abbati vel priori videatur ut det benedictionem in ecclesia, ipse stolam, librum et baculum ministrat, et imponit hune versum Humiliate vos ad benedictionem.
Quicumque in majoribus solemnitatibus ad officium majoris missæsint notati, non præsumunt per seaccedere, nisi ipse manu sua cappas dederit quæ in capite formæ de melioribus a principali sacrista præparantur. Nec de illis qui fuerint ad gradualem vel alléluia notati, quando ipse régit chorum, aliquis se intromittit nisi quibus libelles tribuendo innuerit. Sacerdoti quoque intimât quo tono Gloria in excelsis incipiat, et si opus habuerit diacono Ile missa est. Non accedit ad pacem in diebus festis,neque sui suffraganei, sed intérim, dum pax datur, cantat Agnus Dei. In omnibus festis in cappis vel in albis debet qui servit de thuribulo, dum offerenda canitur, afferre illud ad armarium cum acerra ; ipse vero debet ponere incensum et remittere ad sacerdotem. Quicumque enim stat cum eo, nisi aliquis abbas ibi sit, ipsius est ponere incensum aut administrare episcopo vel abbati, si missam cantent. Eodem modo, in dominicis et in omnibus diebus in quibus ad majorera missam cappa est, et in choro facit ille qui tenet chorum, nisi abbas sive episcopus cantent missam. Tune enim debet ipsemetarchichorus cum allatasit acerra accedere ad altare atque ministrare in cochleari thus episcopo vel abbati. Ad finem missæ prævenit idem armarius aliquantulum ceteros in exuendo cappam et in agendo ante et rétro, ut festinet deponere signorum restes et ut ipse primus imponat manum ad sonandas scillas sicut facit in initio missæ. Si quando festiva imbreviatio est agenda, non agitur in ilia minori tabula quotidiana, sed in alia proprie ad festivitates deputata. Fit etiam apud nos alia imbreviatio non inutilis, sed quoniam armarius alias est occupatus commissa est alii fratri memori et diligenti, scilicet ut qui servierint in coquina omnes per ordinem conscribantur ne forte per oblivionem contingat ut quisquam frequentius quam alii eo officio gravetur.