L. — De puerïs
Puer qui cum clericali vel laicali habitu venerit (97) hune camerarius in vestiarium ducit eodem modo vestiendum quo quilibet novitius vestitur, præter quod non ei stamineum sed pro stamineo eamisia linea datur. Cum vestitus fuerit, domino abbati præcipit ut professionem faciat et eum benedicat et cucullam benedictam ei tradat. Qualiter autem benedici debeat et ipse et cuculla in collectaneo continetur. Professionem autem suam si sciât scribere, eam scribere propria manu debet ; si vero nescit scribere, alter ab eo rogatus scribit. Est autem forma professionis hæc :
Ego talis frater promitto stabilitatem et conversionem morum meorum et obedienliam secundum regulam sancti Benedicti, coram Deo et sanctis ejus, in hoc monasterio Divionensi, quod est construction in honore Dei et salvatoris
nostri Jesu Christi sanctæque ejus Genitricis Mariæ simulque beatorum martyrum Benigni atque Mauritii, in joræsentia domini tcilis dbbatis.
Lecta autem professione, offert eam super altare. Est autem sciendum quod non debet benedici nec professionem facere quousque habeat quatuordecim annos. Pueri autem qui sunt in conventu nostro senarium numerum non excedunt. Habent autem proprios magistros nec licet unquam alium assumi pro magistro, præter eos qui deputati sunt. Cellerarius tamen, grenetarius, hospitarius, elemosin'arius, camerarius, si viderint quod opus sit, possunt esse magistri sine licentia, et intrare scholas eorum.
Eorumdem vero puerorum disciplina est hujusmodi. Primo simul in loco uno dormitorii jacent, scilicet a parte superiori in medio ; nullus eo alius accedere præsumit. Si quis eorum opus habuerit in nocte ad necessarias ire, [prius majorem magistrum sonitu excitât prope se jacentem, qui] surgit et surgere facit et alium puerum cum eo, prius tamen laterna accensa. Eorum alterutro sursum tenente laternam, [médius inter eos magister incedit, sic nimirum eos ducit et reducit,] nec candelam extinguit usque dum ambo sint recollocati. Cum autem cuncti se levaverint ad nocturnos, eunt simul ad necessarias, et pueri [et magistri] ita ordinati ut jam de duobus præmisi. Sedes eis in medio duobus lineis circulis sunt prænotatæ, in quibus eis venientibus nullus audet ut sedeat. Capellum non induunt sicut alii, nisi quamdiu sederint. Surgentes stant nudis capitibus, invicem expectantes.
Cum autem prior chorum intraverit et ipsi pueri intrant chorum ad gradum presbyterii accedentes, moralités ibidem donec orationes a priore fuerint terminatæ; et ipse prior très illas fratrum orationes terminât, quas vel ea vice vel post completorium gerunt, faciens signum cum pede. In hyeme in prima sit mora spatii psalmi L, id est, Miserere mei Deus ; in [secunda Pater noster, Credo in Üeum et Deus in adjulorhim meurn;] intertia Pater noster, Credo in Deum, et Deus misereatur. In æstate vero Pater noster et Credo in Deum in unaquaque tractim sufficit. ^Est vero aliud intuendum quoniam magis oportet ipsas orationes adbreviare quando fratres super pedes stant, quam quando super genua, et citius de dormitorio venire cum stant quam cum jacent in terra. (98) Finita tertia oratione, puer Ad Dominum cum tribularer incipit. Ad nocturnos autem immo ad omnes horas, si quid ipsi pueri offenderint in psalmodia vel in alio eantu, vel dormitando vel aliquid taie ullo modo committendo, minime differtur quin a priore cantore vel eorum magistro virgis vel aliter verberentur absque mora. In prœsentia domini abbatis non debet quis disciplinare ipsos pueros, non in capitulo, non in choro, sine ejus licentia.
At vero quamdiu abbas est in dormitorio, in lecto suo. nullus debet facere sonitum ilium quo mane excitantur fratres ad surgendum. Si prior viderit horam qua fieri debuisset præterisse multum, quiete surgens, debet tantum tangere unumquemque infantum leviter ut ex somno expergefiant, et quietius quam poterint surgentes et exeuntes dormitorium, lavant se, et pectunt, et faciunt orationes suas, ut mos est. Unde reversi in claustro cum summo silentio sedere debent donec cognoscant abbatem dormitorium [descendisse. Alii vero multum quiete dormitorium] exire debent, unus post alium surgentes, sicut
comperiunt horam surgendi transire. Abbas vero, sive tempestive sive tardius surgat, cum surgit ipsemet, si placet, facit sonitum, si non, descendit dormitorium. Prior vero cujus per consuetudinem sonitum est facere, considerare debet sollicite utrum abbas surrexerit an non, ut continuo abbate egresso dormitorium, si viderit aliquos fratres adhuc jacere, sonitum incipiat.
Alias vero pueri quotidie, facto sonitu, cum manus suas laverint, et capita pexuerint, orationibus etiam in ecclesia factis, ante crucifixum in dormitorio alta voce cantant Miserere mei Deus. Ad omnes horas faciès eorum versa est contra occidentem, quantum puto ut videri possint a prioribus qui in ilia parte stare soient. Cum ventum fuerit ad preces vertunt. Ad utramque missam, ad quam et priores mutant loca, vertunt se omnes pariter in chorum et similiter in sabbato ad processionem quæ ad vesperas et ad matutinas agitur ad sanctam Crucem, et in duodecim lectionibus ad tertiam, et ad eam processionem, si quam aliquando facimus, pro aliqua tali persona veniente; ad quam etsi aliquando cappis utimur, ipsi tunicis utuntur. Cum tamen ad missarum solemnia conventus indùtus est cappis, ipsi quoque tunicis sericis induuntur, si tamen processio agitur. Ad secretam et canonem, si conventus est inclinis vel etiam procumbit, et ipsi similiter.
In claustro et in capitulo ubi sedent, ita separati esse debent ab invicem, ut unus nec amictum alterius aliquo modo tangat. In ecclesia quando sedent, super scabellum sedium sedent, versis faciebus ad chorum. Ad lectiones nocturnorum, in diebus festis et octavis, vel privatis quando très leguntur, sedent. Si quando cum psalmodia defuncto assidetur, sedent hinc inde circa feretrum.
Pueri flagellantur consuetudinaliter, si (99) opus fuerit, dum locutio est in claustro, post vesperas nunquam. Juvenes possunt clamare eos de illis tantum offensis quas faciunt contra eos, sicut*est de risu aut signo facto sibi, aut si qua sunt hujusmodi. De aliis nunquam, nisi quia debent notum facere magistro suo vel priori ; qui magister verberabit eos, vel prior eosfaciet verberari. Juvenes vero , nunquam clamabunt eos in majori capitulo ; ibi enim mul toties suscipiunt magna judicia, et est mos qualiter magister eorum nunquam expectat ut præcipiatur ei, sed ex quo audit aliquem eorum exuturum, statim non jussus surgit et verberare non cessât donec dicat qui tenet capitulum ut dimittat.
Est consuetudo ut quocumque ipsi pueri insimul eant, vel in dormitorium, vel in monasterium, vel quocumque, magistri debent subsequi. Nullus autem facit eis signum, nec etiam magister major nisi raro et valde necessarium. Infantibus quippeubique debet esse custodia cum disciplina, disciplina cum custodia. Et sciendum quod hæc est tota disciplina eorum : aut cæduntur virgis, autfortitervelluntur eis capilli. Nunquam enim calceo, pugno, vel quolibet alio modo disciplinantur, nisi solum ut dictum est. In longis vero noctibus hyemis, est consuetudo ut eorum magister post primum sonum surgat, et cum candela et virga circumeat lectos eorum, considerans quomodo se habeant. Si quis ipsorum est discoopertus, tantum tangit virga leniter, propter fratres, quo sit excitatus, et significat ei ut cooperiat se, manu autem nunquam ibi tangit eum nec verberat, nisi Cum collocant se aut surgunt, si viderit eos moram facere in collocando vel in surgendo.
Quando cantor auscultât eis lectiones vel responsoria, omnes qui in crastino lecturi sive cantaturi sunt stant coram eo. Ad missam et ad collectas quæ dicuntur ad Crucifixum, cum itur ad processionem, inclinantur sicut conventus, et ad preces tertiæ cum revestiti sunt. Ad gloriam vero responsoriorum, psalmorum, hymnorum, et ad Pater noster in vigilia mortuorum, inclinantur versus altare. Ad preces autem horarum et ad alias inclinationes, ita inclinantur sicut conventus. Et cum, pulsato signo ad capitulum, conventus omnis surgit et vertitur versus altare, et ipsi pueri similiter [alius] rétro priorem. Omni die ad missas, et ad tertiam cum revestiti sunt, et ad Crucifixum, eodem omnino modo habent se quemadmodum conventus. Cum autem omnia signa pulsantur ad vesperas, vel ad matutinas, versus altare vertuntur eodem modo privatis diebus. Quocumque conventus eat ad processionem, in matutinis et in vesperis, unus eorum portât cereum accensum, a vice-sacrista prœparatum, et cum vadunt ad Crucifixum, stant semper coram prioribus versus majorem portam ecclesiæ.
Cum lavant ad lavatorium bini et bini sicut sunt priores, unus post alios tergunt manus, quam remotius possunt alter ab (100) altero, id est. ad cornua tersorii. Ad spatium illud quod est antequam signum comestionis fratrum pulsetur, in refectorio stant ad gradum donec dominus abbas vel prior veniat, et tune ipsi prope nectam veniunt et inclinant donec dominus abbas vel prior pulset scillam. Ipsorum est incipere Bénédicité, et Miserere mei Deus finito prandio vel ccena, aut si rauci fuerint, cantoris. Nullus unquam loquitur alicui eorum private nisi ad confessionem : quod cum fit, presbyter potest eos de schola ducere in capitulum atque reducere per consuetudinem. Verum ad dominum abbatem ducit eos magister eorum. Stando confitentur; bis quoque in hebdomada veniunt ad confessionem. Ad omnes autem commemorationes sanctorum debent omnes assurgere, ad collectam vero inclinari. Similiter omnes faciunt fratres. Si quis eorum oppressus somnolentia ad nocturna non bene cantaverit, magister dat ei in manibus unum codicem grandiusculum donec expergefiat. Thesaurarius magister dat eis in manibus tunicas in festis in quibus fit processio. Ceterum de manu pueri vel etiam juvenis qui in custodia est, nullus debet aliquid accipere, neque ei dare, non librum, neque ullam rem, sed juxta eum ponere, nec surgunt de suis sedilibus nisi jussi. Verumtamen si magister voluerit eis aliquid dicere, sedebunt ante eum ad terram, et audientibus aliis dicet quidquid ei dixerit. Et prior bene potest ire et per consuetudinem aliquoties debent ire cellerarius et camerarius et possunt ire et sedere sine omni licentia, etdicunt eis infantes audientibus omnibus qua de re indiguerint de ministeriis eorum. Nec faciunt mandatum nisi in die dominica cum domino abbati si affuerit vel cum cantore si abbas defuerit.
Solis pueris conceditur in choro legere ad missam, cum præviderit aliquis lectionem vel hujusmodi, aut si quis eorum est novitius poterit psalmos suos firmare ad utramque missam, dum tacet conventus. In invicem adjuvant se ad divestiendum tantum. Nam ipsimet cingunt et revestiunt se, et cum revestiti sunt ad tertiam, stant contra se in choro visu ad visum. Similiter ad Crucifixum quia eodem modo stant cum incipiunt antiphonam de sancta
Maria. Tempore illo quo [in loco] antiphonæ Alléluia cantatur, omnis, sive magnus sive infans sit, qui pronuntiat ipsum alléluia, finito primo versu psalmi qui incipitur, antequam faciat ante et rétro, incipit antiphonam unde alléluia est. Qui autem legit ad matutinum cum una tantum lectio legitur, cum petit benedictionem vertit se ad eum qui daturus est eam, ubique ipse sit.
Non faciunt ante et rétro in circuitu, nisi cum conversi sunt ad occidentem, seu post finem horæ. Mos quippe fuit antiquitus quod expleto opéré Dei verterent se omnes in circuitu, quia Deus ubique est: (101) quod adhuc infantes faciunt; idcirco dicuntur portare vexilla conventus. Cum autem ii qui de dextro choro sunt cantant ad matutinum responsoria, ad sinistram faciunt, et tantum dimidium quemadmodum ad versum de tertia cum sunt revestiti, et ad Crucifixum, et ad antiphonam et ad responsoria et versus de vesperis et matutinis de sancta Maria. Cum vero ad vesperas et ad laudes cantat aliquis eorum responsorium ambrosianum, vel versum post hymnum dicit, seu etiam cum dicit versum ad omnes horas post capitulum, versus altare vertit faciem suam ; si vero antiphonam incipit, versus Crucifixum ; quoties vero aliquid incipit sive dicit in choro, facit ante et rétro.
Omni die ad matutinas et completorium faciunt ipsi pueri orationes ad gradum presbyterii, et etiam ad tertiam quoties diluculo prima cantatur ; fratribus bis in die reficientibus, et ad inonam ; et ad ceteras horas omni die [cum] bis signa pulsantur, præter primam' et completorium et ipsam nonam cum statim versu prandii finito incipitur. Et hoc notandum de eisdem infantibus quia ex quo ad gradum propter orationem veniunt imprimis omnes altari profunde inclinant, deinde surgentes erecti stant donec sciant priorem et ceteros ad orationem inclinasse.
Est etiam consuetudo ut cum magister eorum viderit quemlibet negligenter ante et rétro facere, præcipiat ei qualiter omne ante et rétro quod fecerit sic faciat ut manus trahat per terram donec absolvat eum inde. Si aliquando contigerit quod aliqui eorum non possint cum aliis et toto conventu occurrere ad versum prandii, solus magister eorum ad gradum ibit; ipsi vero recta via ad justas suas ibunt, ibique ante et rétro tantum facient. Magister vero, expectato quod responsum sit Amen post benedictionem, exit refectorium et post paululum redit ad gradum, pelitque comedendi licentiam sicut qui ad principium versus non fuit. Cum quis eorum tam debilis aut infirmus est ut non possit bene stare. huic licentia prioris permittitur sedere in eodem loco ubi stare solet. In sedilibus eorum nulli licet sedere unquam præter illos solos. Si quis eorum adeo tener est et parvus ut opus habeat, in ipso claustro ubi sedet sumrno diluculo apportatur ei panis ac vinum. Collecta fragmenta ponunt in cophinos unus prius et alius post. Quando de refectorio vel post prandium vel post cœnam exeunt, inter utriusque chori fratres medii procedunt. Faciunt et aliud iidem infantes quod non est ignorandum. Videlicet quando fratres eunt de collatione ad cantum, accendunt candelas in laternis suis et eas alte portant usque ad ecclesiam. Similiter de collatione portant ad ecclesiam, si non fiat caritas. Post completorium autem portant eas accensas in dormitorium et lampades accendunt in dormitorio : sufficiunt autem sex pueris très lanternæ. Cum in refectorio est propinatio caritatis de
pigmento vel de quolibet potu, refectorarius, si est maturæ ætatis ut mos,potest (102) pueris tenentibus scyphos invertere eis potum. Est autem eonsuetudo quatenus cum unus ducitur immanendi causa infirmariam duoalii debent cum eo ire, videlicet pro reditu. Non enim debet quoquam unus solus exire, nisi contingat quod alio modo fieri non possit, et tune magister cum eo eat. Ea quoque die qua quis eorum exiturus est infirmariam, lautissime accuratur de carne, antequam exeat.
Cum autem aliquis de foris ad monasterium adducitur benedictionis vel cujuslibet rei causa, non ducitur aliquis eorum qui in monasterio sunt contra eum, sed qui eum adducunt, quam secretius possunt ponunt ipsum in conventu infantium. Benedictionem vero venientium ante suos adductores solus quasi abbas accipit sine omni magistro, et etiam si plures fuerint coram altari in presbyterio. Cum autem completo pro quo venerit reducitur, duo de iis qui in monasterio sunt exeunt cum ipso usque in auditorium. Sciendum vero de eisdem infantibus quod nunquam exeunt de schola nisi de voluntate abbatis ; cum autem placuerit abbati ut de schola exeant, significat cantori et cantor ad vesperos adducet eum ad pedes abbatis, et obtenta licentia ab abbate ducit eum ad sedes médiocres.
Quando agenda est processio ut aliquis defunctus a foris allatus suscipiatur, si totus conventus vadit vadunt, et tune post crucem primi egrediuntur atque inter sepeliendum psalmos et antiphonas imponunt. In omni processione quæ agitur per claustrum, post crucem semper incedunt; in Ramis palmarum et Rogationibus, inter idiotas et cantores.
Panis eorum et generale non sunt minora quam aliorum fratrum. Post nonam cum fratres biberint, et ad collationem exeunt de refectorio, novissimi et ante dominum abbatem vel priorem. Ubicumque transierint per claustrum [fratres, aliquantulum se levant et inclinant, tam] si fuerint duo quam omnes. Servitores quoque de refectorio exeuntes si sedent ubi sedere soient, inclinant contra illos et illos assurgentes contra eos. Quod si quidam ex eis aliquando ad regularem horam tardius occurrunt, non ut alii veniunt ad gradum, sed vadunt in locum suum. Magister qui comitatur eos tenet consuetudinem.
Hoc autem obsequium ab eis est rite gerendum : ad horas omnes regulares singulos psalmorum versiculos pronuntiare, in privatis diebus antiphonas imponere ; et ad missam matutinalem debet unus eorum chorurn regere et versum responsorii cantare. Similiter ad matutinas et vesperas responsoria decantare, versus dicere ; in eestate ad nocturnos illam minimam et unicam lectionem legere. In capitulo legere (103) semper, in refectorio nunquam. Tabulam ad licentiam loquendi quinquies percutiendam eum qui legit in capitulo priori porrigere. Si domnus abbas aut prior in capitulo imperaverit aliquem psalmum per aliquot dies decantari, ipsos audientes inclinare, quia in eorum præcipue sollicitudine debet esse ne remaneat. Et quia ipsi quotidie legunt in codice martyrologii et fratrum memoriali, ab ipsis sciendum et notandum quando tricesimus cujusque defuncti sit consummatus, ab ipsis refectorario pronuntiandum quantorum sit anniversarius fratrum, ut tôt quoque super mensam majorem mittat præbendas, et secretario quando sint omnia sigua
pulsanda pro anniversario cujusque, quod bene notatum est in régula.
Mane cum se levant ad sonitum vel cum prima cantatur diluculo, possunt dimittere prius ire ad necessarias quam ad ecclesiam, sed vel finita prima si voluerint, vel orationibus factis. Si vero fecerint, non est reprehensibile. Et sciendum quoniam magistri infantium nunquam debent sedere in schola claustri, nisi ibi sint infantes. Ad mandatum non lavantur pueris pedes. Finitis completorii orationibus nunquam sine unasaltem candela, quantacumque dies adhuc sit, vadunt in dormitorium, de qua statim accendunt lucernam in dormitorio. Ipsi enim [magistri] vicissim soient providere ut opportune accendantur luminariadormitorii et necessariarum ; nec debent esse extincta antequam fratres in die illic se recognoscere possint. Opus habentes pueri codicem vel ipsam tabulam brevialem accipere alio loco quam ubi sedere soient, nunquam accipiunt absque licentia magistri. Eorum sessio in claustro ita est ordinata ut pueri sedeant juxta murum, magister juxta eos. Et ut tandem de ipsis concludam, difficile mihi videtur ut ullius regis filius majori diligentia nutriatur in palatio, quam puer quilibet in regulari monasterio.