‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 73 sur 148 · LI. — Df. juvenibus custodiendis · texte numérisé non relu

LI. — Df. juvenibus custodiendis

Frater ille qui est hujus ætatis ut adhuc sit imberbis et si ultro seculo abrenuntiaverit et optimæ sit opinionis, minime tamen custodia carebit; sed et aliquando illis maxime qui nutriti sunt in monasterio, si in moribus viri esse noluerint virilis ætas nihil eis profuerit ut a custodia solvantur: hujusmodi contra summa vigilantia custodiendi sunt. Nunquam sine custodia debent esse; non debent sine custodia passum pedis ire extra (104) conventum. Lecti eorum in medio dormitorii sunt, et subter crucifixum. In noctevero quocumque perrexerint, portât ante se laternam et candelam intus accensam, accensa laterna pergit ad necessarias. Cum itur de collatione ad refectorium, vel ad ecclesiam, vel post completorium in dormitorium, vel post matutinas ad processionem, debent laternas accensas portare, nec quousque se collocent extinguere. Si vero de choro aliquis ipsorum exierit ut eat in dormitorium, seu propter quamlibet causam, tune eam extra chorurn accendit. Cum autem revertitur usque in chorurn affert ipsam laternam, et coram omnibus extinguit.

Si custos eum in ecclesiam duxerit, non eum deserit usque dum perveniat in chorurn ; et in refectorium, donec sit intra ostium et in præsentia conventus. Ad très orationes quæ rite fiunt ante nocturnos vel post completorium; seu, in die, ad illas similiter très quæ fiunt sive in hyeme ante tertiam, sive in æstate vel in omnibus duodecim lectionibus vel in octavis ante primam, nunquam ab invicem separantur. Consuetudo namque est ut nunquam stet juvenis in quinta statione a domino abbate vel priore, sed etiam si necesse fuerit ponit super se minores suos qui sunt majoris personæ. Est etiam mos ut cum aliquis eorum prior aliorum est revestitorum, superponatur ei in processione aut etiam in choro alius maturior, cujuscumque ordinis sit. Quod si in custodia est diaconus vel subdiaconus lecturus evangelium vel epistolam, si taie quid ei contigerit ut legere non possit, propter hoc nec verbo nec signo quemquam sui similem

appellat ut pro se légat; sed impossibilitatem suam maturius per custodem innotescet armario, ut ipse tempestive provideat cui taie officium injungat. Cum ponuntur juvenes extra scholas puerorum et benedicuntur, consuetudo est ut sint juniores omnium qui prius fuerint benedicti. Si vero cum illis novitii benedicti fuerint, juvenes erunt omnium priores. Nunquam sedere ita debent juvenes in claustro ut habeant visus suos versos ad scholas infantum, vel sibi ad invicem. Nunquam debet juvenis se jungere alii qui videatur juvenis esse, in quovis negotio, vel si ille non sit in custodia, nec loqui nec etiam signum facere nisi de qualibet necessitate, vidente et audiente et concedente custode. Alii vero maturiores qui bonæ opinionis sunt possunt cum juvenibus loqui de necessariis et utilibus rebus. Sconsa illaquæ portatur ad lectiones ad providendum utrum fratres dormiant, si ponatur ante juvenem, portabit eam per majorem chorum tantum ac peracto circuitu ponet eam super gradum ante quem capitur venia, cum reditur de lectione.

(105) Custodes non habent aliam disciplinam nisi quod clamant eos fortiter. Illud autem cavendum multum est de eis ut non sint duo in infirmaria in una mansione. Et sciendum quod si talis juvenis sit in infirmaria qui sciatur ridiculosus vel dispersus esse, nullo modo debet ibi conversari sine custode. Si vero notum fuerit de aliquo quod timeat Dominum et bonæ conversationis testimonio polleat, uni infîrmorum qui sicut dictum est notus sit potest commendari. Summopere cavendum est ut si stant vel sedent in ecclesia, in capitulo, in refectorio, vel alicubi, ita sint remoti quod se ad invicem [non impingant], nec unquam ullo modo alter contingat alterum, sicut mos est quod omnes custodiant se de tactu infantum. Omnes illi qui in reia sunt, quando privatis diebusrevestiunturadepistolam, sive ad evangelium, vel ad quodlibet altaris officium, non ideo mutant stationem reiæ ad tertiam; sed si fuerint duo ex una parte, prior qui in choro fuerit ad solam illam horam ponet alterum ex alia parte. Nunquam enim vel revestitus vel divestitus audet aliquis mutare chorum sine jussione. Et si devestito semel præcipitur non debet in chorum suum sine altero præcepto redire. In privatis diebus, quando fratres jactant se super formas, possunt ad scabella sedere in suffragiis sanctorum; aliis vero diebus non licet, sed stent et sicut infantes lovent et bassent, erecti ad antiphonas, inclini ad collectas.

LU. — De disciplina foris iter agentium.

Monachus cum iter aggreditur equitare, in cuculla nec magnum nec parvum debet equitare nisi forte calor nimius aut hujusmodi quælibet intolerabilis anxietas artaverit eum. Quod si contigerit poterit equitare in cuculla. Sed hoc summo studio cavendum est ei ne sic equitans intret burgum aut villam aut obviet alicui. Ideoque debet post se portare frocum suum ligatum, ut cum opus fuerit statim induat eum. Si habet opus ut cingulo succingatur, prius induat cappam ac post succingatur. Nunquam enim sine cappa succingi, vel non succinctum equitare, regularem monachum certum est. Quando ascendit ita debet se girare graviter quod pedem sinistrum, qualicumque modo stet in alto, primitus debet in stafam mittere, deinde dextrum super renes equi, quoadusque vestimenta sua sub

se componat, parumper sustentare sicque se cum gravitate super equum deponere. Super quodlibet jumentum nec comedere debet nec bibere. Non debet super unam coxam equitare. Non debet pedem super equi collum ponere, ut gambam sustentet. Neminem debet post dorsum (106) portare.

Non debet per mercatum ire ut aliquid emat, sed si aliquam parvam causam vult comparare, debet jubere famulo suo emere ; si autem grandem, in aliquam solitariam mansionem mercatorem cum sua revocare et cum omni honestate facere ut benedicatur Deus in servis suis. Nullam usquam feminam permittitur osculari, neque sororem, nisi matrem tantummodo, sed nec debet capere quidquam de manu feminæ nec etiam communicare, et cum offerendam ab ea accipit, manum suam velare debet. In pellicia sua, vel nudis pedibus, nec edere debet nec bibere. Ad prandium leget sicut mos est, in principio et in fine, et versum totumque Miserere mei Deus. Sed non facit ante et rétro nisi in monasterio sit. Verumtamen cavendum est illi ut neque in privatis, neque in aliis diebus habeat capellum suum in capite, aut chirothecas in manibus, dum psallit horam .

Cum autem venerit ad tantam congregationem fratrum quæ adeo magna fuerit ut sit ibi schola infantium, si nunquam ibi amplius fuerit, aut si fuit aliquoties et, moratus per annum aut dimidium, non illuc redierit, consuetudo præcipit quatenus ad monasterii introitum, prius ablatis calcaribus et fasciolis, petat veniam unam super genua, et orationes suas intus faciat prostratus, quæcumque dies sit. Si vero aliquando, saltem transiens, ipsum monasterium ingressus, quod dictum est persolvit, atque ad redeundum plus quam quatuor aut quinque mensibus moram non fecerit, non petet ad introitum præfatam veniam neque orationes prostratus faciet, nisi forte conventus ad preces super formas prosternatur.

Quisquis autem habet obedientiam foris ad unam leugam, vel ad duas, vel ad amplius, vel etiam ad minus, si exierit ad eam non reversurus duobus diebus vel tribus, non vadit nec revertitur sine benedictione. Si autem quilibet, postquam exierit, revertatur in crastino, et iterum ipso crastino exierit et jacuerit foris, tertia die si redierit, accipiet benedictionem venientis, quippe qui duabus noctibus jacuit foris. Si vero ea ipsa die voluerit inde exire non reversurus in eadem, [non exit] nisi [prius] acceperit benedictionem venientis eodem modo : quotiescumque ita exierit, debet utramque accipere benedictionem postquam bis jacuerit foris, et si acceperit, tuebitur eum euntis benedictio etsi forsitan ad eundum non sit ei necessaria.

LUI. — De minutione fratrum. .

Licentia minuendi petenda est ab eo qui tenet ordinem et hæc petenda est post capitulum (107) nec debet aliquis minui ante capitulum nisi necessitate urgente magna, scilicet pro gravi infirmitate. Omni tempore præter Quadragesimam consuetudinaliter minuuntur fratres qui sunt in conventu post evangelium majoris missæ (nam infirmi illud agunt antea), nisi aliquis magis velit post nonam quando bis comeditur et meridiana agitur, et quærat inde licentiam ut ea hora liceat ei facere.

Hujusmodi accepta licentia debet famulo infirmariæ

significare ut provideat ei famulum minutorem in promptu esse post evangelium majoris missœ. Et si plures fuerint, debet eis providere adjutores unum aut duos, aut quot necesse fuerit. Finito evangelio missœ majoris, faciunt ante et rétro et pergentes in dormitorium tollentesque fasciam, quæ vulgariter benda vocatur, de lecto ad hoc paratam, pergunt si volunt ad infirmariam ad calefaciendum brachium et se. Deinde vocantes præfatum minutorem ducunt secum ad locum huic officio deputatum, ubi priusquam minuantur acclines super genua versus orientem debent dicere ter hune versum Deus in adjutorium meum, priore eorum si plures fuerint ante alios incipiente, et aliis subsequentibus, sicut fit in capitulo, cum Gloria Patri et Kyrie eleison et Pater noster. Postea a priore dicto Adjutorium nostrum in nomine Domini, et aliis respondentibus Qui fecit cœlum et terram, præparant se ad minuendum, et præmisso Bénédicité, si necesse fuerit, possunt ibi de eadem re cum famulo loqui; qui vero solus est, idem facit.

Ab idibus septembris usque ad Quadragesimam, in illis diebus in quibus fratres generaliter non nisi semel reficiunt, post vesperos ea die qua minuuntur, si volunt, in refectorium vadunt et [ccenant. Ad prandium] a subcellario pitantiam habent quatuor diebus, et tune nullum versum nec ad initium nec ad finem dicunt, sed tantum ante et rétro ad considendum et surgendum faciunt. Tune quando recenter minuti sunt, duobus sane [sequentibus] diebus, a kalendis octobris usque in caput jejunii, si fratres non nisi semel reficiunt (nisi talis dies jejunii sit in quo universaliter a populo jejunandum sit), post capitulum, fratribus in claustro loquentibus, ipsi [cum infantibus] in refectorium pergunt, [et si fuerit possibile] versum prandii, id est, Oculi omnium dicunt, et brevissimam lectionem in initio atque in fine, et Miserere mei Deus ibidem cum ceteris appenditiis suis ; omnes tamen ad utrumque versum debent esse ; et subcellarius eis, prout melius poterit, debet administrare, et si necesse fuerit aliquos de fratribus qui eum inde adjuvent rogare. Quarto denique die, omni fere tempore, idem mixtum post majorem missam accipiunt.

Ipsa die qua minuuntur et in crastino vadunt post completorium in (108) dormitorium, una tantum brevi oratione facta, intérim dum infantes vadunt ad aquam benedictam, ita ut statim post eos accipiant aquam sequentes eos. A kalendis novembris usque ad Septuagesimam, in diebus privatis et in omnibus diebus in quibus matutinæ pro defunctis non dicuntur, vadunt dormitum ante matutinas beatæ Mariæ, præter juvenes qui sunt in custodia, qui rieque post completorium exeunt nisi in ordine suo. A Septuagesima vero usque ad kalendas novembris vadunt dormitum post matutinas defunctorum. In hyeme surgunt, diebus privatis, dum pulsatur signum ad matutinas laudes, nec postea revertuntur ad lectum; in æstate vero et in omnibus duodecim lectionibus et in octavis, facto sonitu in dormitorio, vel qui pigerrimi sunt legentibus infantibus in claustro. Tertia die intrant chorum, a Pascha usque ad kalendas octobris et in omnibus duodecim lectionibus et in [octavis], ad primam; a kalendis octobris usque ad Pascha privatis diebus, exceptis octavis, ad tertiam.

Si quis illorum quamdiu sunt extra chorum, ad nocturnos obdormierit, sconsa ante eum non debet poni. Quamdiu

sunt in ecclesia extra chorum, sedent et qui volunt capellos induunt. Et notandum quod recenter minuti, si parum in ecclesia quiescendo jacuerint, non reprehenduntur. Si vero postea vel ipsi vel alii in ecclesia jacuerint, vel inordinate sederint, reclamantur. Qui autem in Quadragesima minuendi sunt, sabbato, finitis majoribus vesperis, illud aguntquod in alio tempore post evangelium facere soient. Cum aliis vadunt in refectorium et in crastino ad processionem, et sicut alio tempore mos est [cum infantibus] sumunt de pane et vino. Nihil enim habent amplius quam alii donec ad prandium nisi placeat subcellario. Diebus sequentibus, secunda et tertia feria, post evangelium majoris missœ, si voluerint, audiunt vesperos ad Sanctum Benedictum cum infirmis, et mox vadunt prandere in refectorio ; sed tamen postea intersunt generalibus vesperis. Prandente vero conventu, in ecclesia morantur. Quandocumque autem minuantur, mos est ut quamdiu extra chorum sunt non flectant genua pro quolibet, nisi eis sponte sua hoc agere libeat. Et sciendum quoniam nemo debet minui a dominica quæ intitulatur in Passione Domini usque ad quartam feriam Paschœ, nisi coactus infirmitate.

LIV. — De quinque dominicis præcipuis et de prima DOMINICA AdVENTUS DOMINI.

Dominica prima Adventus Domini una est de quinque dominicis præcipuis. Unde quid in eis agi debeat explicemus. Ad vesperos majus [altare] pallio adornatur. Sacerdos hebdomadarius alba indutus adolet incensum. Hebdomadarius dicit versum ad vesperos et in laudibus ; tamen unus puerorum dicit Benedicamus. Invitatorium a duobus in albis cantatur; duodecimum responsorium a cantore reincipitur; (109) post evangelium sacerdos alba indutus in chorum revertitur ad Benedictus oblaturus incensum. Ad primam, signum de Gratia Dei pulsatur, Jam lucis sicut in albis canitur. Ad tertiam nihil variatur. Ad missam Kyrie eleison, Sanctus et Aç/nus et Benedicamus sicut in albis canuntur. In refectorio sunt tabulæ coopertæ. Fratres debent habere generale solemne. De eollatione itur ad caritatem.

Sed quoniam præter hæc quæ dicta sunt, fiunt aliqua in ipsa dominica Adventus Domini, expedit ut eaper ordinem enarremus. Ad primos vesperos capitulum de Adventu. Duo cantant responsorium Ecce dies veniunt, et Gloria variatur. Et est sciendum quod, quæcumque festivitas fiat, illi qui cantant responsorium ad vesperos semper sunt in frocis. Est autem consuetudo, in aliis festis in quibus duo cantant responsorium in vesperis, quod ipsi iidem dicant in fine vesperorum Benedicamus Domino, et ut ardeant quinque cerei ante altare : tamen hac die nec qui cantant responsorium dicunt Benedicam,us, sed [dici— tur] ab uno puerorum sicut qualibet privata dominica; necaccenduntur plus quam très lampades. Ab hac die usque in festum sancti Hilarii intermittitur commemoratio de Cruce .

Est autem sciendum quod si festum sancti Andreæ sabbato ante primam dominicam Adventus Domini, vel feria secunda post, evenerit, vesperi erunt de sancto et post Benedicamus fiet commemoratio de dominica [vel feria] cum antiphona et collecta. At si alia privata festi-

vitas duodecirn lectionum evenerit in hoc sabbato vel feria secunda sequenti, vesperi erunt de dominica et eis expletis fiet commemoratio de sancto. Si vero in ipsa dominica occurrerit quodcumque festum, usque in crastinum deferetur. Item si festum sancti Andreæ occurrat in hoc sabbato, die dominica dicetur ad processionem quæ fit per claustrum, ad ingressum chori, responsorium Ecce dies veniunt.

Ad matutinas invitatorium a duobus in albis canitur. Hymnus Verbum supernum. Ilebdomadarius in primo nocturno incipit antiphonam Domine, alias vero pueri. Versiculi ad nocturnos Ex Sion species. Egredietur virga. Egredietur Deus de loco sancto suo. Illos très versus qui suntad responsorium Aspiciens solus hebdomadarius dicit. Ad lectiones Isaias incipitur, et totus prologus ille Nemo cum prophetas ad primam lectionem legitur. Cantica Ecce Deus in fortitudine. Duodecimum responsorium scilicet Erumpant montes a cantore reincipitur. In matutinis laudibus responsorium Super te Jérusalem. Hymnus Vox clara. Versiculus Emitte agnum Domine. Sciendum est [quod] quotiescumque proprietas venerit, in matutinis vel [vesperis] debent notari in tabula, sicut in festo duodecim lectionum, maxime in dominicis diebus.

Hæc eadem in duabus primis hebdomadibus ad laudes dicuntur, et responsorium Veni ad liberandum nos ad vesperos ; sicut in sequentibus resp. Ostende nobis Domine et versic. Vox clamantis in deserto ad laudes, et resp. Tu exurgens Domine ad vesperos ; versic. vero ad vesperos per totum ( 110) Adventum non alius quam Rorate cceli. In dominicis et duodecirn lectionibus, capitulum ad primam sicut et in Septuagesima Domine miserere nostri ; ad tertiam versic. Timebunt gcntes nomen tuum Domine, ad sextam versic. Memento nostri Domine, ad nonam versic. Domine Deus virtutum ; qui et per totum Adventum tenentur. In omnibus dominicis antiphonæ de ipso Adventu cantantur et ad primam et ad tertiam [et adj horas sequentes; privatis autem diebus non aliæ cantantur quam quotidianæ usque ad septimanam jejunii Quatuor temporum. Missa matutinalis est de die. Ad processionem per claustrum canitur antiphona Ecce carissimi et etiam per totum adventum. Ad ingressum chori Erumpant montes, nisi festum sancti Andreæ evenerit sabbato sicut superius dictum est.

Ad missam sacerdos, diaconus, subdiaconus albis casulis induuntur, et per totum Adventum quando fiunt duodecirn lectiones Kyrie eleison, Sanctus et Agnus sicut in albis canuntur. Cetera fiunt ut in quinque præcipuis dominicis.

Per totum Adventum diebus feriatis dicitur invitatorium Regem venturum, usque feriam quartam jejunii quæ semper est post festum sanctæ Luciæ. Et est sciendum quod si festum trium lectionum occurrerit in Adventu, nihil fiet de ipso festo præter commemorationem. Quolibet sabbato ad vesperos per Adventum reincipiunt dici capitula a capite scilicet Ecce Virgo, etc. Primum responsorium scilicet Aspiciens non dicitur feria secunda, sed incipitur ab Aspiciebam. Per totum Adventum Isaias in ecclesia legitur, et terminatur lectio pro arbitrio præcentoris. Tamen cantons est prævidere de sermonibus incipiendis octo dies feriales ante Nativitatem Domini, quia tune incipiuntur dici sermones et evangelia, quia quatuor sunt sermones et

quatuor evangelia. Similiter est prævidere de istis antiphonis, scilicet 0 sapientia et aliæ quæ sequuntur, quæ incipiunt dici octo dies ante Nativitatem Domini ad vesperos ad Magnificat. Feria quarta de jejuniis legitur evangelium Missus est Gabriel, resp. Clama in fortitudine ; ipso die incipit dici invitatorium Prope est jam Dominus, et ad matutinas laudes vel ad horas reliquas propriæ antiphonæ sicut in antiphonario continentur. Feria quarta ad laudes de sancta Maria ant. Benedicta tu, ad Benedictus : Beata es Maria. Feria quinta et sexta et sabbato dicuntur responsoria de historia Clama in fortitudine. Feria sexta evangelium Exurgens Maria quod, quia in matutinis totum non potest legi, in refectorio perexpletur. Ipso die ad horas antiphonæ sicut antiphonarii ordo insinuât dicuntur. Sabbato evangelium Anno quinto decimo usque ad eum locum ubi dicitur ünde cum per Isaiæ. vocem; ibi enim tertia lectio terminatur. Quæ per omnes horas antiphonæ dicendæ sint antiphonarius indicat. Ad missam hebdomadarius cumcappa régit chorum. Qui dicunt lectionem et Benedictus et tractum sunt in albis. Nec ipsa die ad missam dicuntur aliæ collectæ quam de die. In dominica quæ hoc sabbatum sequitur lectiones octo de evangelio Anno quinto decimo terminantur incipientes ab eo loco ubi dicitur Cum per Isaiæ vocem. Antiphona Veni Domine (111) cum psalmo Qui regis Israël dicitur in sabbatis Adventus Domini ad mandatum in ultimo loco. Si in dominicis Adventus festivitas duodecirn lectionum accident, usque in crastinum debet differri. Si sancti Thomæ festivitas in dominica tertia evenerit differtur sicut et aliæ, sed ant. Nolite timere dicetur ad Benedictus in dominica; si vero. occurrerit feria quarta Quatuor temporum proferetur usque in crastinum; et si occurrerit feria sexta fiet ejus officium feria quinta præveniendo ; et si occurrerit sabbato vel in dominica protelabitur usque feria secunda post; in crastinum finitis matutinis de apostolo, fit commemoratio de Adventu cum ant. Non auferetur. Illæ antiphonæ quæ privatis diebus propriæ habentur quando incipi vel quo ordine debeant dici columnellæ quæ in antiphonario sunt per singulos annos evidenter ostendunt. Ant. 0 sapientia et reliquæ incipiunt dici octo dies ante Nativitatem Domini et ex quo istæ antiphonæ incipiunt, dicuntur ad primam, tertiam, sextam et nonam antiphonæ illæ Dicit Dominus pœnitentiam agite, et dicuntur singulis diebus secundum quod earum ordo in tabula continetur.

Page 1