LV. — De vigilia Nativitatis Domini
Si vigilia Nativitatis Domini in dominica quarta Adventus evenerit, invitatorium in albis est Hodie scietis. Primæ lectiones legentur more consueto de dominica et resp. Canite tuba. Ad cantica, ant. Ego baptizavi vos, evangelium Cum esset desponsata; de quo fient quatuor lectiones brevioressolito, etresp. nonum Sancti ficamini hodie, decimum Constantes estote, undecimum Sanctificamini, duodecimum Nascetur nobis. Ad cantica accenduntur quinque candelabra ante altare. Post evangelium sacerdos in chorum redit in alba ad adolendum incensum, ad Benedictus in cappa. Ad laudes matutinas 0 Juda et Jérusalem et aliæ, psalmus Dominus regnavit etc. ; dicitur responsorium 0 Juda et Jérusalem, quod cantatur a tribus a quibus etiam dicitur Benedicamus Domino. Post Benedicamus Domino
fit commevnoratio de dominica cum ant. Non auferetur et versic. Vox clamantis et collecta de dominica. Et omnes horæ diurnales de vigilia celebrantur. Et sciendum quia cum sic vigilia evenit, navis ecclesiæ dorsalibus adornatur. Meliora autem usque in [vesperos] poni differuntur.
Cum vigilia Nativitatis Domini privata evenerit die, nihil minuitur de psalmodia consueta usque ad matutinas laudes : invitatorium Hodie scietis ab hebdomadario cantatur ; primam antiphonam in quolibet nocturno incipit hebdomadarius, reliquas pueri, sicut fit in dominicis diebus ; antiphonæ adnocturnos et versiculi ordine quo antiphonarius indicat dicuntur; psalmi ad nocturnos non alii quam feriales canuntur. Si vigilia Domini evenerit in tertia vel quarta feria, additur tribus antiphonis primi nocturni hæc ant. Ecce rex venit. Evangelium Cum esset desponsata a diacono hebdomadario non revestito pronuntiatur. Exposixio evangelii in tribus lectionibus tota expenditur. Responsorium primum Sanctificamini, secundum Constantes, tertium Sanctificamini ftlii Jérusalem ; singula responsoria singuli cantant.
Conventu (112) ad Sanctam Mariam eunte dicitur psalmus Fundamenta cum ant. Spiritus sanctus et collecta Quæsumus omnipotens B eus. Ante Fundamenta dicitur officium mortuorum. Quibus expletis, juxta præceptum regulæ intervallo facto, dormitorium petunt et singuli, necessitate compléta, in chorum redeunt. Intérim thesaurarii ornant altare.
Secretarius, ubi opportunum viderit, more solito signum puisât; ad cujus sonitum omnibus congregatis, fit oratio brevis id est stantes super genua sicut in diebus festis. Qua ut mos est terminata ab abbate vel priore, ante altare quinque luminaria et duo super altare accenduntur. Signa omnia pulsantur. Matutinæ laudes festive cantantur. Antiphonam primam O Juda et Jérusalem hebdomadarius incipit, alias illi qui in tabula notati sunt. Psalmus Dominus regnavit dicitur. Responsorium O Juda a tribus in tabula notatis canitur, quorum unus est hebdomadarius ; a quibus etiam Benedicamus dicitur sicut in albis. Sacerdos cum cappa ad altare incensum adolet.
Primeta in mane ut moris est pulsatur. Jam lucis sicut cum fit de sancta Maria cantatur, Capitulum Pacem et veritatem ; si est dies dominica, Domine miserere nostri de die. Dicuntur horæ de sancta Maria. Si vero dies sit feriata, post primam dicuntur septem psalmi cum letania. Ad hanc horam non prosternuntur fratres super formas.
Ubi secretarius opportunum viderit, ad mandatum prioris unum de minoribus signis puisât. Quo audito fratres de more lavant manus, pectunt capita, veniunt in chorum. Pulsato iterum uno de majoribus signis, faciunt ternas orationes inclini. Cantata tertia, si sit dies feriata, canitur missa matutinalis pro fidelibus defunctis.
Qua finita pulsari facit prior scillam ad capitulum vnulto prolixius solito, ut omnes possint accurrere antequam lectiq inchoetur. Vehementissime enim redarguendus qui quolibet modo deesse præsumpserit. Præcentoris autem est hoc ipsum in capitulo annuntiare pridie ante vigiliam. Congregatis vero omnibus, ubi Nativitatis Dominicæ gaudium prænuntiari audierint, sine mora excussi sedilibus prosternuntur solo, etoratur quamdiu abbati videbitur. Ad quam orationem nihil melius, nihil decentius dicitur quam Gloria in excelsis Deo et /Te Deum laudamus , sub silentio
tamen a singulis, quod etiam antiquitus consuetudinis fuisse a vetustioribus audivimus. Post orationem, surgentibus cunctis, prosequitur lector pronuntians festivitates reliquas quæ supersunt. Postquam dicitur more solito versus capituli cum Deus in adjutorium ter, quia post capitulum loquuntur in claustro, ev.angelium legitur in capitulo et de eo fit sermo. Hac die non pronuntiatur brevis tabulée in capitulo qui pronuntiatus est pridie ante vigiliam. Quod ideo fit in duobus diebus ante festivitatem ut scientes fratres cui officio quisque deputatus sit, prospiciant sibi ne negligentia veniatde alicujus (113) officio. Brevis autem tabulæ hoc modo fit : Diaconus hebdomadarius primus ponitur in tabula pronuntiaturus evangelium, primum responsorium. Unus juvenum canit secundam lectionem et tertiam, secundum etiam responsorium, et tertium cantores honestiores canunt; ad antiphonas in matutinis laudibus post hebdomadarium imbreviantur fratres sicut sunt priores; ad resp. O Juda imbreviatur hebdomadarius et cum eo duo alii. Missa in vigilia ita notatur in tabula : officium de nona et nominatur hebdomadarius ; missam [dicit] dominus abbas, si ipse affuerit, [sed] notabitur in tabula sacerdos hebdomadarius ; ad reliqua officia notabuntur illi qui in dominica notati sunt, hoc est, et subdiaconus et diaconus et qui cantant responsorium, et servitores ecclesiæ, etministri altaris. Verumtamen ante subdiaconum notatur lecturus prophetiam.
Ad ipsam missam accenduntur quinque luminaria ante altare. Hebdomadarius régit chorum. Qui legit prophetiam et qui epistolam in tunicissunt; qui cantant responsorium in cappis. Quod ubi cantaverint, cum hebdomadario stare in medium chori vadunt. Alléluia non canitur, nisi dominica die evenerit vigilia. Diaconus cum dalmatica legit evangelium. Quando vero in dominica accident, missa matutinalis de ipsa dominica erit. Introitus Memento nostri Domine, cum toto officio suo : prima collecta Excita Domine, secunda de Trinitate, et aliæ consuetæ quæ soient dici privatis diebus ad magnam missam ; ultima tamen erit Sanctorum tuorum. Collecta vero de vigilia non dicitur. Postea fiet aqua benedicta et processio sicut in aliis dominicis diebus. Ad quam cantatur ad introitum chori resp. O Juda et Jérusalem. Peracta processione cantabitur tertia, post tertiam omnia signa pulsabuntur et quinque luminaria ante altare et duo super altare ob honorem sanctuarii accenduntur. Hebdomadarius cum cappa solemniter reget chorum. Dominus abbas pretiosis indutus vestimentis, aut sacerdos hebdomadarius si abbas absens fuerit, missam cantabit. Qui legent prophetiam et epistolam in tunicis erunt, diaconus in dalmatica ; qui cantabunt responsorium et alléluia in cappis erunt, et postquam cantaverint in medium chorum cum hebdomadario ibunt. Eodem modo canitur missa, quando hæc dies privata evenerit, excepto quod alléluia non dicitur. Hebdomadarius et qui cum eo sunt in cappis in medio choro non debent hinc recedere post missam, sed debent stantes inclini esse donec oratio de vesperis terminata fuerit, et tune facto ante et rétro devestiunt se.
Ad vesperos signa bina et bina pulsantur. Ad ultimum omnia insimul. Hebdomadarius inchoat primam antiphonam ; psalmi dicuntur de feria. Ad alias antiphonas notantur sicut in ordine priores sunt; per singulas antiphonas dicuntur melodiæ earum finales. Ad responsorium Propter
nimiam notantur cum hebdomadario alii duo. Duo sacerdotes cum abbate adolent incensum, quorum unus est hebdomadarius. Post vesperos fît processio ad Sanctam Mariam cum resp. Benedicta tu et versic. Post partum virgo, quem dicit sacerdos ante collectam (114) Deus qui per beatæ, quæ collecta non dicitur nisi ad istos primos vesperos, et in crastinum in nocte ad processionem. Aliis diebus dicitur Deus qui salutem. Post vesperos itur ad refectorium ; ibi debent esse tabulæ coopertæ et ita solemniter debet fieri in refectorio sicut in ecclesia factum est. Ad collation em legitur sermo qui ita incipit Lætitia quanta sit. Hac die de collatione itur in refectorium ad caritatem. Post completorium vadit processio in dormitorium id est cum laterna, aqua benedicta, thuribulo.