‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 80 sur 148 · LXI. — De feria secunda Quadragesim.e · texte numérisé non relu

LXI. — De feria secunda Quadragesim.e

Ipsa die, dum missa matutinalis canitur, præcentor ordinat in capitulo libros qui dandi sunt in capitulo. Debet legi régula de Quadragesimæ observatione. Si vero in ipsa feria secunda festum duodecim lectionum evenerit, cum lectio evangelica fuerit recitata, post absolutionem defunctorum, puer sententiam sancti Benedictide Quadragesimæ observatione sine benedictione legit. Qua finita et dicto ab abbate vel priore Bénédicité. Loquamur de ordine, hic fit sermo in capitulo. Factoque' sermone, surgit statim præcentor et récitât nominatim quibus præterito anno libros dédit, redduntque singuli suos. Si quis suum non perlegit, cum post brevis recitationem libri distributi fuerint, petet veniam et si negligentiæ vel desidiæ causa non perlegit, sine judicio non evadit. At si personatalis fuerit quæ, aliis curis occupata, legere non potuit, injunctis ei psalmis quot præsidenti visum fuerit, ita demum parcitur ei. Post

recitationem itaque brevis librorum præteriti anni, præcentore (126) libros alios distribuente, subsequitur post eum succentor annotans in tabula nomina eorum qui distribuuntur librorum et nomina libros accipientium. Quo peracto petunt venias ordine supradicto qui libros non perlegerint. Quorum causa finita, petunt iterum venias quibus injunctum est monasterium circumire, quos et circatores vocamus. Quorum si qui relaxandi vidcntur absolvuntur, injunctis eis psalmis quot præsidenti videtur, et alii quotquot necesse fuerit in eorum loco substituuntur. Præcipiturque eis ut secundum Deum circam faciant, nulli pro qualibet gratia parcentes, nec per malitiam quemquam clamantes. Hoc facto distribuuntur altariain quibus debeant fratres pertotum anni circulum celebrare. Hoc facto constituitur tricenarius pro familiaribus ut mos est. Pro hujusmodi tricenariis qui ter fiunt per circulum anni, cellerarius duodecim pauperes pascit de pane et vino et unius cibi ferculo qui eo vesci possit die. [Inchoantur] septem officia et septem missæ in conventu, triginta diebus præbenda in refectorio, et totidem Verba mea post matutinas, et triginta missæ privatæ. Hac die in refectorio mensæ mappis omnino teguntur. Omni feria secunda, quarta et sexta Quadragesimæ in capitulo versus Deus in adjutorium non dicitur, nec in claustro loquuntur. Feria quarta jejunii Quatuor temporum, ad missam, dicitur ad primam collectam Dominus vobiscum; deinde legitur lectio eodem tono quo epistola; ad secundam collectam dicitur tantum Oremus; tractum cantant duo in albis ad præceptum cantoris, qui post otïerendam statim devestiunt se.

De sabbato jejunii. — Sabbato sequenti ad missam dicuntur omnes collectæ sine salutatione, et dicitur Fleclamus genua præter ultimam, ad quam dicitur Dominus vobiscum, non autem dicitur Flectamus genua. Ilebdomadarius in cappa régit chorum; omnia responsoria incipit quæ conventus simul postea cantat. Ad hanc missam una tantum ofiertur hostia. Ille qui chorum régit, aliis ad orationes procumbentibus, non procumbit. Il li scx revestiti in albis qui cantant Benedictiones, istarum non finiunt primum versum, sed inceptum ab eis chorus prosequitur et finit; alios versus alternatim cantant ita ut, dum très de uno choro cantant versum suum, alii très sedent, et sic fitpersingulos versus, conventu tamen post unumquemque versum repetente Hymnum dicite et. Illi scx cantores simul stantes canunt versum ultimum qui sequitur ; chorus repetit hune versum Hymnum dicite. Statim illi sex cantores incipiunt Benedictus es; quem versum inceptum ab eis chorus prosequitur et finit. Quo finito sacerdos dicit coll. Deus (127) qui tribus pueris, ad quam dicitur Dominus vobiscum, sed non dicitur Flectamus genua, et non dicitur nisi una collecta. Post quam legitur epist. Rogamus vos corripite. Duo juvenos revestiti in albis cantant tractum Lciudale. Ad hanc missam qui chorum régit non ponit incensum in thuribulum, nec præfatio de jejunio dicitur.

Dominica secunda Quadragesimæ. — Dominica qua cantatur Reminiscere, cum illi duo qui cantant responsoi’ium ad missam primum versum inceperint, chorus eumdem versum reincipit et finit; alios duos versus illis duobus canentibus, chorus finem cujusque versus prosequitur. Quibus finitis ipsi cantores primum versum reincipiunt.

LXII. — De dominica in Passione, de festivitatibus Quadragesimæ, de dominica in Ramis palmarum.

Sabbato quintæ dominicæ de Quadragesima, capitulum, responsoria, hymni, versus, colleclæ, omnia de Passione Domini. In responsoriis et in invitatorio omittitur Gloria Patri, nisi in sanctorum festis. Tamen Sicut erat dicitur, non in nocte ad matutinas, sed in die dicitur ad vesperas. In crastino ad matutinum, post primum versum psalrni invitatorii, ipsum invitatorium non a capite, sed ab eo loco Et dixi semper hi errant, incipitur, eo scilicet [quod] in fine Gloria Patri non dicitur. Ad vesperas hujus sabbati, resp. Usquequo exaltabitur Ordo hymnorum ad vesperas Vexilla régis prodeunt, [ad nocturnos Pange lingua, ad laudes Lustra sex]. Ab hac die usque in Pascha omittitur memoria de Cruce, et dicitur, ad suffragia sanctorum, de sancta Maria ant. Ave Maria et versus cum coll. Gratiam tuam, usque ad octavas Paschæ. Et sciendum quod quoties omittitur fieri memoria de Cruce, canitur post vesperas et laudes ad processionem de sancta Maria in duodecim lectionibus et in dominicis aliquod responsorium de Annuntiatione, ut est Missus est. Ave Maria. Ingressus. Maria ut audivit, et reliqua; et usque ad historiam Si bona.

De festivitatibus quoque quœ in Quadragesima eveniunt restât ut quod Dominus dederit inde disseramus. In sanctorum vigiliis vel omnibus sabbatis altare ornatur pallio, et ad majorem missam, dicente sacerdote Pax Domini sil semper vobiscum, cortina in seipsam replicata amovetur. Post vesperas recitatur ant. de jejunio cum collecta, et post matutinas similiter. Et est sciendum quod in festivitate sanctæ Agathæ vel sanctæ Scholasticœ, vel etiam in Cathedra sancti Pétri dicitur post primos vesperos Placebo sine ant. cum tribus collectis Omnipotens famulorum famularum. Deus veniæ. Fidelium ; et post matutinas dicuntur matutinæ pro defunctis similiter, cum prædictis tribus collectis ; et hoc [fit] cum in Quadragesima eveniunt. Post primam dicuntur VII psalrni cum letania. Officium vero pro defunctis nec in vigilia nec in die agitur nisi brevis de foris afleratur vel frater in monasterio finiat. Post capitulum, finito Verba mea, sedemus ad lectionem in claustro (1281, et qui volunt vadunt ad confessionem donec tertia pulsetur. Facta vero oratione, induunt se omnes qui fuerint hebdomadarii in alia septimana ad missam. Quæ missa ad majus altare post tertiam festivo more canitur, nisi sanctus de quo fit festum habeat proprium altare. Cujus officii omnia a præfatis hebdomadariis præteritæ septimanæ complentur. Expleta missa de festivitate, sedent in claustro. Post nonam vero pulsantur duo majora signa de choro, cantatur missa de jejunio, et accenduntur duæ lampades et unus cereus. Ad eamdem missam dicuntur ipsee collecte© quæ soient dici quotidianis diebus. Hymni ad diurnas horas iidem qui in dominicis. Quod si in die dominica evenerit aliqua festivitas, differtur in secunda feria celebranda. Si vero in aliis diebus evenerit, pleniter fit usque ad quartam feriam quæ sequitur Ramos palmarum. Nam si in ipsa feria, vel postea in hebdomada aliqua festivitas evenerit, usque ad quintam feriam sequentis septimanæ est differenda. Et tune ita celebratur sicut consuetudo et altitudo ejus exigit. (Tamen si Annuntiatio Dominica ipsa die evenerit, ipsa die celebratur.) Tantum tamen, si privata fuerit, propter

paschalem solemnitatem, magis fit quoniam invitatorium fit in albis. Sciendum autem quoniam, festivitates trium lectionum quandocumque in Quadragesima contingant, nihil aliud inde fit quam commemoratio ad vesperas et laudes et ad missam.

De dominica in Ramis palmarum. — Dominica in Ramis palmarum, post matutinas majus altare pretiosioribus ornamentis ex integro paratur. Cruces discooperiuntur, et discoopertæ rémanent usque post completorium. Hymni ad primam et ad tertiam solemnes sunt; adsextam vero et ad nonam sicut privatis diebus canuntur. Ipsa die nec ad missam matutinalem, nec ad missas privatas, passio legitur sed illud evang. Cum appropinquaret Jésus Jerosolymis. Missa minor eadem est quæ et major, excepto quod tractus non canitur, et passio non legitur. Una tantum collecta dicitur.

Ipsa die duæ fiunt processiones. Post matutinalem missam omnes albis induuntur, et aqua exorcisata et benedicta, processio vadit per claustrum, sicut mos est omnibus dominicis, et canitur antiphona Christe pater. Intérim sacerdos cum cruce et aqua benedicta circuit officinas. Ad banc processionem non revertuntur per navim ecclesiæ, sed per ipsum ostium claustri per quod exierunt, intrant. Ilac die non itur ad Corpus sanctum. Ad ingressum chori canitur resp. de sancto Benigno, quod sequitur versus Orapro nobis et alii sicut in diebus dominicis, et coll. Via sanctorum. Qua finita, cantatur tertia. Quæ dum cantatur, sacrista ante altare [beatæ] Mariæ palmas et flores super unum tapete disponit.

Cantata tertia, et processione parata sicut in quinque præcipuis festis, incipitur resp. Christi virgo dilectissima, et itur (129) ad Sanctam Mariam. Præcedunt duo conversi deferentes cassam, et alii de more sequuntur. Finito responsorio, dicitur versus Ave Maria et coll. Gratiam tuam. Qua dicta, fit brevis oratio super genua, et facto sonitu a priore et ab omnibus ante et rétro, benedicuntur palmæ. Sacrista debet præparare analogium, festivo ornatum velamine, super quod libri ad benedicendum [ramos et] flores apponuntur. Post benedictionem asperguntur aqua benedicta et incensantur; post distribuuntur. Cantoris est distribuere domno abbati vel sacerdoli et iis qui sanctuarium portant; sacrista vero et ejus vicarius [distribuunt] aliis. Ad distribuendum cantantur alternatim ant. Pueri Hebræorum, item Pueri Hebræorum. Occurrunt turbæ. Finitis antiphonis et palmis distributis, exit processio per ostium sancti Stephani, quam præcedunt illi qui vexilla ferunt, et vadit ad Sanctum Johannem, vel ad Sanctum Philibertum, si tempus pluviosum fuerit. Primo canuntur ant. Cum appropinquaret . Cum audisset, et de aliis quantum opus fuerit. Intérim duo majora signa pulsantur. Ad introitum ecclesiæ incipitur resp. de sancto in cujus honore fundata est ipsa ecclesia, quod sequuntur versus et collecta de eodem sancto. Collecta finita de sancto ad cujus ecclesiam venerunt, fit brevis oratio et ab omnibus ante et rétro, et incipitur ant. Ave rex, et canitur ibi tota; ad cujus inceptionem petunt omnes venias. Finita autem Ave rex noster, fit sermo ad populum. Quo finito revertitur processio, incipiente cantore ant. Collegerunt. Intérim dum processio revertitur, cantoris est innuere quibusdam cantoribus ut præcedant et cappis induti processionem recipiant, et in medio navis ecclesiæ debet præparari

forma idonea tapeto et pallio cooperta, ut, dum illi sex cantores canunt versus sequentes, illi qui portant cruces et sanctuarium ibi deponant, et cum omnibus aliis sedeant. Et dum processio in ecclesiam venerit, illi cantores simul incipiunt Gloria laus, quem versum simul conventus reincipit et finit sedentibus cunctis. Alios versus illi sex stantes in lectorio terni et terni alternatim cantant, conventu per singulos versus respondente Gui puerile decus. Finito ultimo versu, illi sex simul reincipiunt primum versum, scilicet Gloria laus , quem conventus prosequitur et finit. Quo finito, simul incipiunt resp. Ingrediente Domino, tune ascendit processio in chorum. Omnia signa pulsantur. Quinque cerei ante altare et duo super altare pro reverentia sanctuarii accenduntur. Illi sex qui cantaverunt Gloria laus, in cappis regunt chorum. Ad missam sacerdos auratis utitur vestimentis, et casula rubea deaurata, et diaconus et subdiaconus similiter casulis (130) rubeis, tenentes pahnas in manibus. Ipsa die et tribus diebus sequentibus non dicitur Gloria Patri ad missam.

Sciendum est quod si ipsa die villa in interdicto fuerit posita ita quod conventus foras exire non debeat, omnia tamen sicut supra diximus ordinantur. Ad secundam processionem, distributis floribus et palmis, veniunt per ostium sancti Bartholomæi, exeuntes per ostium claustri et vadunt per medium capituli ad Sanctum Benedictum, et ibi omnia fiunt sicut de Sancto Philiberto supra diximus, et sic revertuntur per auditorium in claustrum, et de claustro veniunt in vestibulum ecclesiœ, et ibi o'mnibus adimpletis quæ supi’a ordinata sunt, accedunt in chorum et cantatur missa solemniter.

Tractus canitur alternantibus choris ita ut dum unus chorus cantat versum suum alter sedet, et sic fit per singulos versus. Ipsa die, et feria tertia et quarta. leguntur passiones præmissa salutatione, sed ad neutram earum dicitur Gloria tibi Domine. Ad passionem et offerendam debent omnes adesse, nec quisquam ullius obedientiæ debet deesse. Oblatis primum hostiis et vino, diaconus et subdiaconus primi offerunt palmas et flores, et post eos reliqui sicut prioratus ordo demonstrat. Ultimi omnium offerunt ii qui chorum regunt, et hoc ideo fit quia, quamdiu alii oflerunt, illi provident ne cantus turbetur.

ITac die incipitur meridiana. Post nonam vadunt in refectorium ad bibendum. Ad vesperas tôt accenduntur cerei quot fuerunt ad missam. Quinque textus apponuntur super aLtare. Ad collationem legitur sermo qui ita incipit Scire debet (quære in libro qui Spéculum ecclesiæ dicitur). Feria secunda legitur sermo qui incipit Desiderata. Feria tertia legitur sermo Gloria dilectissimi (supra dictos sermones quære in fine homiliarii hyemalis). Sacerdos in cappa adolet incensum. Post completorium, cruces operiuntur et vélum ante altare extenditur.

In feria quarta est quasi Quadragesima claudenda ; in qua et officium missæ aliquantulum est prolixius, propter duas lectiones et passionem, ideoque majores nostri decreverunt ut in illo die non solum aliqua festivitas non celcbraretur, sed nec processio nec officium mortuorum agerentur, nisi forte brevis de foris deferatur vel frater in monasterio finiatur. Pro fratre autem qui in monasterio finierit postquam missa matutinalis in hac quarta feria dicta fuerit, usquepost Pascha in quintam feriam differtur,

et tune eodem modo celebrabitur ac si præsens esset defuncti corpus. Missa vero pro fratre illo de quo de foris brevis affertur, donec privata dies post octavam Paschæ venerit, non dicetur. Ad vesperas mortuorum non dicuntur antiphonæ super psalmos ipsa die. In hac quarta feria totum corpus Domini quod in dominica prœcedenti de (131 ) more super altare positum fuit ad reservandum, percipitur, quoniam in sequenti quinta feria hoc tantum mysterium quasi novum annis singulis inchoatur. Tractus Domine exaudi a duobus in albis revestitis canitur. Qui statim post offerendam non devestiunt se, nisi per licentiam. Primum versum illis incipientibus, conventus eumdem versum reincipit et finit. Ad alios versus conventus finem primi versus repetit, scilicet Et clamor meus.

Page 1